[1] Insula Lerina vel Lirinus, quae jacet Lat. 43o 30' 6" Long. 24o 42' 55". Lerina hodie nomen S. Honorati habet, qui celeberrimi quondam totius Galliae monasterii in illa insula auctor fuit et conditor.
[2] Ergo in insula illa, praeter monasterium, erat aliqua habitatio hominum secularium. Remotiorem porro villulam vocavit Lirinum: quia cum insula esset in mari Mediterraneo, manifestum erat eam remotam esse ab urbibus et oppidis.
[3] Vincentii tempestate in usu erat Commonitorii vox: tum ad significanda mandata legatis scripto data, ut a Theodosio Commonitorium Elpidio comiti datum Ephesum proficiscenti ad Synodum, et alterum a Zosimo Faustino consignatum, quum in Africam missus fuit. Frequentius tamen sumebatur pro lege a mandante praescripta, ut exsequatur, quod constat ex Epist. Innocentii Papae pro Joanne Chrysostomo. Hic vero, ut recte observat Baluzius in notis, significat scriptionis genus cujusmodi sunt adversaria ad sublevandam memoriam.
[4] Proprietate catholici nominis usi sunt Patres ad refellendos haereticos, quoniam juxta Prophetarum vaticinia per Orbem diffundenda erat Ecclesia, et non coarctanda in angulum parvae regionis, vel in Terrae particulam; alioquin ut recte arguit Optatus lib. 2 de Schism. Donatist. num. 1: «Ubi erit proprietas Catholici nominis, quum inde dicta sit Catholica, quod sit rationabilis et ubique diffusa.» Quod nomen quia honorificum, spemque salutis complectens, invident Haeretici nobis, conanturque eripere, ut olim Christiani nomen invidit Julianus Apostata. At Romanae Ecclesiae filiis convenire acute ex ipsa haereticorum mente demonstrat Augustinus lib. Op. Imperfecti num. 75: «Athanasianos, inquit, vel Homousianos Ariani Catholicos vocant, non et alii haeretici. Vos autem non solum a Catholicis, sed etiam ab Haereticis a vobis dissentientibus, et vobis similibus, Pelagiani vocamini: quemadmodum non tantum a Catholica, sed etiam ab haeresibus vocantur Ariani. Vos vero soli nos appellatis Traducianos, sicut illi Homousianos, sicut Donatistae Macarianos, sicut Manichaei Pharisaeos, et caeteri haeretici diversis nominibus. Nec mirum esse debet, quod novi haeretici, catholicis a quibus exeunt novum nomen imponant (quod placuit etiam vanitati haereticorum nostri aevi). Hoc enim, et alii fecerunt, quando similiter exierunt.»
[5] Vetustus Codex Regius habet, Universalis Concilii decreta. Baluzius.
[6] Donatum Magnum hic intelligit Vincentius, a quo appellatos fuisse Donatistas in Divi Possidii Vita luculento Optati testimonio probatum est; quem locum consulat lector. Observare tamen oportet longa aetate post schisma invectum appellatos fuisse ex Donati parte ejus sectatores, quum primo dicerentur ex parte Majorini. Hinc in relatione Anulini Proconsulis ad Constantinum legitur: «Libellus Ecclesiae Catholicae criminum Caeciliani traditus a parte Majorini.» Similiter Augustinus dum de libello loquitur ait ablatum fuisse a parte Majorini. At quia circa ann. Ch. 370, jam dicebatur Donati pars; «quasi vere, inquit Optatus, populum cum Deo divisisset, ut intrepide suam diceret partem:» propterea iste S. Vir lib. 3 de Schism. Donatist. num. 3, disserens de libello, quem Constantino dederunt Capito, Nasucius, Dignus, et caeteri Episcopi, vocat eos partis Donati, et non Majorini, forte substituendo notius nomen antiquo. At ingenue nihilominus Optati lapsum fateri debemus: quia ex tali libello infert Romae a Melchiade, et Concilio ab eodem celebrato proscriptum fuisse Donatum Magnum; quum in Collatione concesserint Catholici Praesules damnatum esse Donatum esse a Casis Nigris. Vide Augustinum in Brev. Collat. diei tertiae cap. 12 et 17, et in lib. Retract. cap. 21.
[7] Quarto seculo, Optato teste, major erat numerus Catholicorum in Africa, quum lib. 2, n. 1, Donatistis vix particulam concedat, dicens: «Ergo ut Ecclesia in particula Africae, in angulo parvae regionis, apud vos esse possit, apud nos in alia parte Africae non erit?» At eodem labente seculo ac vergente, longe plures erant Schismatici, ut refert Possidius in Augustini Vita cap. 7, dum ait: «Per sanctum illum virum, levare in Africa Ecclesia Catholica exorsa est caput, quae . . . . . rebaptizante Donati parte majorem multitudinem Afrorum, seducta et oppressa jacebat.» Suspicor ita crevisse factionem, quia intra unius seculi spatium vix unus, et alter, Optatus nempe, et Augustinus, inventi sunt, qui scriptis illorum aperirent fraudes ac dolos, convincerentque insidias, quum interim Donatistae omnes per singula loca maledicis vocibus perstreperent, ut loquitur Optatus lib. 1, num. 4, quibus ipse ab aliqua occasione arrepta respondit. Quo modo, inquit Optatus, «satisfiet, et desideriis aliquorum. Nam a multis saepe desideratum est, ut ad eruendam veritatem, ab aliquibus defensoribus conflictus partium haberetur; et fieri potuit.»
[8] Intelligit Ambrosius Episcopos Arimino lapsos anno Christi 359, quos fidem ejurare coegit Constantius die 10 Oct. ejusdem anni, dum paupertate, et aetate lassis Episcopis, reditum ad propria negat. Quae tantorum malorum fuerit causa Severus Sulpicius prodit lib. 2 Historiae sacrae, c. 41, disserens de legatis ad Imperatorem missis: «Ex parte nostrorum, inquit, leguntur homines adolescentes, parum docti et parum cauti: ab Arianis autem missi senes, callidi, et ingenio valentes, veterno perfidiae imbuti, qui apud Regem superiores facile exstiterunt.» At cognito dolo Ariminenses Episcopi contestabantur corpus Domini, et quidquid in Ecclesia sanctum est, se nihil mali fuisse suspicatos, quae flentes asserebant parati, et subscriptionem pristinam, et omnes Arianorum Blasphemias condemnare, ut loquitur Hieronymus in Dialogo cont. Luciferianos.
[9] Ita prorsus Codd. Regii, quum editiones haberent Confessionum. Baluzius.
[10] Secundus Carthaginensium praesulum, quorum memoria ad nos usque pervenit. Sub eo duo celebrata fuere Carthaginensia Concilia, primum de haereticis baptizandis ab Episcopis Proconsularis Africae ac Numidiae, in tertii seculi initio. Nam Tertullianus qui certo, ut fertur, lapsus est circa haereticorum baptisma, ait in libro de Baptismo edito post annum Chr. 200: «Circa haereticos sane quid custodiendum sit digne quis retractet? ad nos enim editum est;» quibus verbis ad Agrippini respexisse decretum concedet aequus lector. Hinc non satis recte a P. Harduino affixum est tale Concilium ann. Chr. 215, praesertim quum Cyprianus in Ep. 73, ad Jubajanum data anno Chr. 254, dicat: «Apud nos non nova aut repentina res est, ut baptizandos censeamus eos, qui ab haereticis ad Ecclesiam veniunt, quando multi jam anni sunt, et longa aetas, ex quo sub Agrippino bonae memoriae viro convenientes in unum plurimi Episcopi hoc statuerunt.» Alterum Concilium, in quo sancitus canon: Ne clericus ullus tutelam, curamve susciperet, celebratum fuit circ. ann. Chr. 215.
[11] Celebrato a Cypriano III, Carthaginensi Concilio in causa rebaptizationis anno Chr. 255 vel 256, Kal. Sept. cum Episcopis 87 Proconsularis Provinciae, Numidiae, ac Mauritaniae, graviter commotus est Stephanus, qui paulo ante Lucio successerat. Unde coacta anno 256, Romae synodo acres aculeatasque dedit ad Africam, ac Firmilianum, Helenum Tarsi, aliosque Apostolicas litteras, et si fidem habemus Dyonisio Alexandrino in Epist. ad Xystum, statuit «non communicandum esse his, qui rebaptizant; sed debere considerare magnitudinem rei, quia non, quicumque, sed permagni, et nobiles Episcopi viri sunt, quibus hoc visum est.»
[12] Deperdita epistola sententiam servatam habemus in Ep. 74, Cypriani ad Pompeianum. Consultus enim a Pompeio Sabratensi Episcopo haec ex Stephani epistola decerpsit: «Si quis ergo a quacumque haeresi venerit ad nos, nihil innovetur, nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur in poenitentiam; quum ipsi haeretici proprio alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum.» Non errasse Pontificem in rebaptizationis negotio tanta argumentorum luce probat Doctissimus Pater D. Constantius Coustant, tom. 1, Epist. Pontif. a pag. 2217, ut nimium tardus, vel malignus sit, qui illis non suadetur.
[13] Tertium intelligit Africae universale, quod singulari modestia refellit Augustinus lib. 2 et 3, de Bapt. cont. Donatist.
[14] Filios verenda patris sui superjecto dorsis pallio aversos operuisse est, ut Gregorius 25 Moral., cap. 22, loquitur, bonis subditis sic praepositorum suorum mala displicere, ut tamen haec ab aliis occultent: «Operimentum, inquit, aversi deferunt, quia judicantes factum et venerantes magisterium nolunt videre, quod tegunt.» Quod prudens optimi Pontificis ac Vincentii monitum, summopore commendat celebris ex Protestantium parte editor Cypriani Joannes Fellus Episcopus Oxoniensis; at aliis placet Patrum castigare errata, inter quos libenter nomen professus est suum Clericus; quam ob causam in Ep. 6 Crit. et Eccles. culpat dissimulationes omnes in Ecclesiastica historia ut illicitas. At demus magnorum hominum esse castiganda peccata, ne forte incauti illa sequantur; quo tamen modo id a quibusdam est praestitum, non dico christianum, sed nec ingenuum decet hominem, nempe cum amaritudine, rabie, acerbitate; dolose levia errata invidiosis vocibus exaggerando, praeteritis dissimulatisque ingentibus meritis. De tali ac tanta iniquitate graviter postulatus est Clericus ipse a viris probitate et doctrina conspicuis, quod opus fuit advertere, morem ipsi gerendo, ne quid notitia dignum dissimuletur in Ecclesiastica historia.
[15] 2 Tim. 2
[16] Gal. 1
[17] Suspicatur P. Macedo respexisse Gelasium Pontificem ad hunc Vincentii locum, dum in Epist. ad Episcopos per Picenum constitutos, vocat delirum quemdam senem Pelagianum muscam morituram, quum vulgata lectio, ut ille loquitur, habeat muscae morientes; unde in Comment. Eccl. Polem. cap. XI, infert Lirinensem non fuisse Pelagiana lue infectum. Poterat addere, appellari etiam ranam a Gelasio. «Oblatus est nobis, inquit, miserabilis senex Seneca nomine, in Pelagianae voraginis coeno, sicut de quibusdam in Apocalypsi legimus, velut una ranarum imprudenter immersus. At Gelasio notum fuisse Vincentii opus, non credo: alioquin illi meritum rependisset honorem in recensione librorum, et testimonium illud Eccl. 10, v. 1, de muscis morituris forte legit in Optato Milevitano lib. 7, num. 4, vel Augustino lib. 2 cont. Ep. Petiliani cap. X, ubi ait: «Propter numerositatem muscis arbitror esse comparatos; sed hi exterminant oleum suavitatis, qui non ipsam Dei gratiam, sed hominum mores intuentur.»
[18] Deut. 13
[19] Haec est lectio Cod. Reg. Unde confirmatur conjectura Barthol. Petri Duac., qui in margine edit. suae adnotavit hic legendum aestus pro eo quod editiones habebant actus. Baluzius.
[20] Miror doctissimum virum Dionysium Petavium tom. 5. Theolog. dogm. lib. 1, cap. 6, n. 15, oppositum legere, quasi nempe Vincentius dixerit, et ipsum plena fidei sanitate, reclamantibus editionibus, ac contextu ipso: praesertim quia non latuit virum omnigena eruditione refertum a Basilio in Ep. 293, et a Gregorio Nazianzeno in Ep. 1, ad Cled. pag. 744, reprehensum fuisse Apollinarem, ut in Sabellii errorem inclinantem, cujus rei testes hic posterior affert libros illius. Hinc minime audiendus Leontius in lib. de sectis Act. 4, tom. 11, Bibl. PP. dum affirmat hominem non errare circa Trinitatem. «Tametsi, inquit, Gregorii ambo etiam hac in parte erroris illum arguant.» Sed praeter Gregorios exstat etiam Basilius et Lirinensis, ut alios omittam; unde suspicor non pervenisse ad Leontium Apollinaris libros, in quibus erratum deprehendit Nazianzenus: nisi forte quis dicere malit, hominem contraria dogmata vulgasse, quod accidere illi potuit, dum «in tractanda Theologia non e Scripturis, sed ex humanis inventis argumenta petebat,» quemadmodum ait Basilius.
[21] Rom. 7
[22] Ut Ariani facilius improvidis suaderent Verbum alterius esse a Patre substantiae, passum asseruere in carne; ac animae instar fuisse corpori divinitatem illam Verbi veluti secundariam aiebant; unde ex eorum mente in humanitatem quasi conversa erat divinitas, dum substantivae hominis formae in Christo locum tenuit. Hunc errorem assumptae humanitatis destruentem fidem praeter Lirinensem exprobat illis Leontius de sect. Act 2, Athanasius in lib. de salutari Adventu, et in altero de incarnatione Christi: ac potissimum Hilarius in toto lib. X de Trinitate, unde numer. 9, ait: «Volunt plerique eorum ex passionis metu, et infirmitate patiendi, non in natura eum impassibilis Dei fuisse . . . . . Sed inferioris a Deo Patre naturae, et humanae passionis trepidaverit metu, et ad corporalis poenae congemuerit atrocitatem.» Quae quum ita sint, jam sine ambiguitate ulla facile dirimitur tota controversia, quam Claudianus Mamertus, Berengarius ac Joannes quidam apud Philippum bonae spei Abbatem excitarunt Hilario, quasi humanas in Christo Passiones neganti num. 23 ejusdem libri dum inquit: «Passus quidem est Dominus Jesus Christus, dum caeditur, dum suspenditur, dum crucifigitur, dum moritur: sed in corpus Domini irruens Passio, nec non fuit Passio, nec tamen naturam Passionis exseruit, dum et poenali ministerio desaevit, et virtus corporis sine sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepit.» Sensus ergo est: Passio qua caesus est Christus, fuit ex parte corporis, seu humanitatis a Verbo assumptae, quae sensu, dolore, tolerantia demutata est; sed vera non fuit ex parte Verbi, quod demutationis effectibus caruerit: et hoc est quod Hilarius inquit Filium Dei vim poenae in se desaevientis sine sensu poenae excepisse. Consulat Lect. generalem praefat. praemissam Operibus D. Hilarii Edit. P. Coustant. § III.
[23] Arbitratur Baluzius a sciolo quodam adjectam fuisse parenthesi Manichaeorum vocem: qui Vincentium non intelligens, putavit comparationem eam sumi a Manichaeis. Deinde ad voces Sacerdotem effingit, ait, tragoedos et comoedos induisse palam Episcopi personam, non secus ac aliorum hominum.
[24] Quum tot, et tantae olim fuerint, quemadmodum et nunc sunt, otiosae haereticorum fraudulentiae contra Trinitatis Incarnationisque mysteria, stat nihilominus catholicae fidei integritas, tanquam rupes valida, et immota adversus omnes ventos, pluvias, torrentes, quia, inquit Hilarius lib. 2. de Trinit. numer. 22. «Ut quaedam medicamentorum genera sunt ita comparata, ut non singulis tantum aegritudinibus utilia sint, sed omnibus in commune medeantur habeantque in se virtutem generalis auxilii; ita et fides catholica non adversus singulas pestes, sed contra omnes morbos opem medelae communis impertit; non infirmanda genere, non vincenda numero, non diversitate fallenda; sed una atque eadem adversum singula omniaque consistit. Magnum est enim, tot in una ea esse remedia, quot morbi sunt; et totidem veritatis esse doctrinas, quotidem erunt studia falsitatis. Contrahantur in unum nomina haereticorum, et omnes scholae prodeant: audiant unum ingenitum Deum patrem, et unum unigenitum Dei Filium perfecti Patris perfectam progeniem,» etc. quae sequuntur.
[25] Vixit annos 69, quum labore confectum Tyri summum virum mors consumpsit ann. post Ch. ortum 254, quo anno Interamnae Gallus et Volusianus interfecti sunt. Eadem in urbe sepultus est, cujus sepulcri vestigia hodie superesse, qui loca illa lustrarunt, apud Huetium lib. 1. Origen. cap. 4, num. 7 et 9, referunt.
[26] Valesius, et post illum Huetius ex hoc Porphyrii testimonio inferunt duos exstitisse Origenes, ambos Ammonii discipulos: nostrum, qui vulgo Adamantius est dictus, de quo Porphyrius tradit multam ex scriptis apud posteros gloriam fuisse consecutum, sibique adolescenti valde notum; alterum vero qui fuit Herennii, et Plotini condiscipulus, de quo frequens mentio in vita Plotini ab eodem Porphyrio scripta; nihilque posterorum memoriae reliquit praeter libellum de Daemonibus, ut constat ex Longino. Fuit autem hic condiscipulus, et aequalis Porphyrii Romae, si Eunapio fides. Verum, ut utriusque Origenis latum appareat discrimen, oportet advertere Adamantium imperantibus Gallo et Volusiano ex Eusebio obiisse: alterum vero ex Porphyrio in vita Plotini sub Gallieno in vivis fuisse, ac librum quemdam elaborasse.
[27] Quae fuerint haec Scripturarum capitula exponit Epiphanius in Anchoratu numer. 54 et 62, exordia scilicet Genesis: «Plerique, inquit, allegorice de Paradiso disputant, atque inter caeteros furiosus Origenes adumbratam nescio quam speciem pro veritate in mundum invexit.» Et posteriori num., «iterum: Redeo ad Originem (quod ipsi Deus ignoscat): absurdissimam aliam fabulam, et allegoriam fallendis hominibus proposuit, etc.» Vide S. Virum loc. laud. Oportet tamen hic advertere, quod licet ab Origene peccatum sit ob frequentes allegorias, inter veteres tamen nemo accuratius illo etiam litteralem Scripturae sensum exposuit, ut probe notum est illis, qui ejus lucubrationes evolverunt. Hinc optandum sane est, ut paulo aequiores in Origenem fuissent nonnulli etiam ex veteribus; qui strenue quum usi essent hominis laboribus, graves postea ei lites excitarunt.
[28] Hilarius in Matth. c. 5
[29] Intelligit Priscillam et Maximillam, nobiles ac opulentas feminas, quae Ecclesias plures auro primum, deinde nefariis corrupere dogmatibus. De his ac Montano Prosper in Chronico ad Consulat. Cethegi et Clari, qui incidit in ann. Christi 170: «Hâc tempestate pseudoprophetia, quae Cataphrygas nominatur, accepit exordium, Montano auctore, Prisca Maximillaque insanis vatibus. Nomen errori Provincia Phrygia dedit, quia inventores ejus illic primitus exstiterunt, ibique vixerunt, et nunc etiam in eisdem partibus populos habent. Adventum Spiritus Sancti a Domino promissum, in se potius, quam in Apostolos fuisse asserunt: secundas nuptias pro fornicationibus habent; et ideo dicunt eas permisisse Apostolum Paulum, quia ex parte sciebat, et ex parte prophetabat; nondum enim venerat quod perfectum est. Hoc autem perfectum in Montanum, et in ejus prophetissas venisse delirant.» Vixit Tertullianus usque ad mediam aetatem Ecclesiae presbyter; «invidia postea, inquit Hieronymus in Catal. Scrip. Eccl. cap. 53, et contumeliis Clericorum Romanae Ecclesiae, ad Montani dogma delapsus, in multis libris meminit novae prophetiae: specialiter autem adversum Ecclesiam texuit volumina: de pudicitia, de persecutione, de jejuniis, de Monogamia, de extasi libros sex, et septimum quem adversus Apollonium composuit.» Dolendus sane hominis lapsus, quia Hieronymo eodem teste in Epist. ad Magnum, inter Latinos nihil Tertulliano eruditius, vel acutius; quando Apologeticus ejus, et contra Gentes libri, cunctam seculi obtinent disciplinam. Fertur vixisse usque ad decrepitam aetatem.
[30] Placuit Ecclesiae, ac bonis omnibus, ne fucus a desperatis hominibus veritati fieret; ut aliquando antiquus fidei sensus, novae appellationis proprietate signaretur; at indignati sunt nonnulli, inter quos Joannes Clericus, tomo primo Artis Criticae, ubi culpat voces ab Ecclesia sacratas, nempe Transubstantiationis, Consubstantialis, et similium quasi voces nihili: verum injusta est reprehensio, taliterque iste se gerit, ac si quis diceret, ut Hilarius loquitur libr. adv. Constantium Imperatorem num. 16: «Nolo adversum nova venena novas medicamentorum comparationes, nolo adversum novos hostes nova bella, nolo adversum novas insidias concilia recentia . . . . Novitates vocum, sed prophanas devitare jubet Apostolus: tu cur pias excludis? quum praesertim ab eo dictum sit: Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est. Innascibilem, scriptum nunquam legis: numquid ex hoc negandum erit, quia novum est? Decernis similem Patri Filium. Evangelia non praedicant: quid est, quod non refugis hanc vocem? In uno novitas eligitur, in alio submovetur. Ubi impietatis occasio, novitas admittitur: ubi autem religionis MAXIMA ET SOLA CAUTELA EST, excluditur.» Quare autem Clericus disserens de vocibus nihil significantibus in exemplum adducat voces illas ab Ecclesia sacratas, quis prudens intelligere potest, quando ex sensu et voluntate Ecclesiae jam legitimus illis vocibus affixus est sensus? quod fas semper fuit, eritque, licet frendentibus ferocioribus, et forte insanis Criticis, Poeta dicente: Licuit semperque licebit Signatum praesente nota procudere nomen.
[31] Natu nobilis fuit, sed naturae vitio Eunuchus matris utero editus. An ob hanc causam á Lirinensi appelletur prodigiosus, incertum est; Patres tamen S. Mauri post Garnerium verisimile putant. Certe in Commonitorio Marii Mercatoris oblato Ecclesiae Constantinopolitanae ac Theodosio, haec in illius exordio leguntur: Coelestius quidem Eunuchus matris utero editus]
[32] Nemo ex his Vincentii verbis inferat, nullam osse pro peccantibus indulgentiam, remissionemque servatam dixisse Novatianum. Error namque ejus sequens fuit, quem antea defenderat Tertullianus; inficiabatur fuisse Ecclesiae concessam potestatem, ut atrociora illa peccata, apostasiae nempe a fide, homicidii, ac fornicationis, per se remitteret, quum talium delictorum venia esset soli Deo reservata. Unde statuebat de illis perpetuo agendam esse poenitentiam. Pro minoribus vero peccatis agnovit in Ecclesia dimittendi facultatem. Vide Petavium, tom. IV. Theol. dogm. lib. 3. Eccl. Hierar. cap. 12 num. 6.
[33] Simonis impura, et nefanda dogmata, quae late describuntur ab Irenaeo, Epiphanio, et Theodoreto, discipulos defensoresque multos nacta sunt, ut Saturninum, Basilidem, hujusque filios Epiphanem, et Isidorum. Quorum infelices haeredes exstitere Cerdon, et Marcion, ac tertio Ecclesiae seculo Manichaei; his successere Priscillianistae, quos Manichaeorum cognatos appellat S. Leo in ep. olim 93, nunc 15, cap. 4. Unde Prosper in Chronico ad Coss. Ausonium, et Olybrium: Ea tempestate Priscillianus Episcopus de Gallaecia, ex Manichaeorum et Gnosticorum dogmate, haeresim nominis sui condidit. Gnosticos autem a Simone sua habuisse exordia testis est Irenaeus.
[34] Optasse Simonem tanquam Deum ab omnibus glorificari, a multisque pro tali habitum, testis est Irenaeus lib. 1. adv. haer. cap. 20 ex Edit. Erasmi; hinc non adeo facile exponi potest, quomodo dixerit, Dei creatoris impulsu et necessitate ferri homines ad malum. Ex Irenaeo autem haec habemus. Quum impius sublimissimam se profiteretur virtutem, ac Helenam quamdam, primam suae mentis conceptionem, per hanc dicebat angelos atque archangelos conditos; a quibus fabricatus Orbis ac praepostere moderatus, ad emendationem rerum, ut ipse veniret, compulerunt. Unde addebat, ut Irenaeus ait, «prophetas a mundi fabricatoribus Angelis inspiratos dixisse prophetias; quapropter monebat, ne ulterius curarent eos, hi qui in eum, et in Helenam ejus spem habebant, et ut liberos agere quae velint. Secundum enim ipsius gratiam salvari homines, sed non secundum operas justas. Nec enim esse naturaliter operationes justas, sed ex accidentia, quemadmodum posuerunt qui mundum fecerunt Angeli, per hujusmodi praecepta in servitutem deducentes homines.» Propter haec forte Lirinensis dixit ex ejus mente necessitate impelli homines ad malum.
[35] Quae fuse hic et sequentibus numeris, de Scripturae abusu apud haereticos, ait Lirinensis, decerpta sunt ex lib. Tertulliani de Praescript., praesertim cap. 38, 39 et 40. Vide infra.
[36] An haec de parvulis incaute austera pocula sorbentibus, decerpserit ex lib. 4 Lucretii de Natura rerum, definire non audeo; similia tamen sunt his, quae iste canit, dum praeter meritum se extollit: . . . . Pueris absinthia tetra medentes Quum dare conantur, prius oras pocula circum Contingunt mellis dulci flavoque liquore: Ut puerorum aetas improvida ludificetur Labrorum tenus, interea perpotet amarum Absinthi laticem, deceptaque non capiatur, Sed potius tali facto recreata valescat. At quia minime valescit, qui amarum obscoenumque ebibit errorem, licet colore multo obductum; propterea S. Vir consulto illorum profert exemplum, qui noxios succos medicaminum vocabulis praecolorant, ex quibus certa funestaque oritur mors.
[37] Ex hoc loco infert Dallaeus, in libro de Vero usu Patrum, inconstantes fuisse Patres in fidei doctrina. At Lirinensis haec mens est: quia per plura in superioribus ostenderat non raro divino judicio humanaque infirmitate accidere, ut Ecclesiastici viri magni meriti ac scientiae labantur, et contra Apostolum nova dogmata annuntient, quod probarat exemplis Photini, Apollinaris, Nestorii, Origenis, ac Tertulliani; ne quis praetextu auctoritatis horum perversa sectaretur dogmata, ut in fine 24, num. ait: hac de causa prudenter hic monet, haud audiendos esse illos, qui constanter non docuerunt, et vixerunt in Ecclesiâ. Unde in num. 45, loquens de Sacerdotibus, qui Ephesi convenerant, inquit: «Hoc optimum factu visum est ut in medium SS. Patrum sententiae proferrentur; quorum alios Confessores, omnes vero Catholicos, Sacerdotes fuisse, et permansisse constaret, ut scilicet rite atque solemniter ex eorum consensu atque decreto antiquum dogma firmaretur.»
[38] 1 Cor. 1
[39] Apposite haec praescribit Lirinensis ex Apostoli sensu. Nam duo Corinthiis in laud. loco praecipit: primum, ut sacrarum litterarum interpres in priores spectet, a quibus Verbum Dei processit in posteros. An, inquit, a vobis Verbum Dei processit? alterum, ne quisquam sensum suum tenaci contentione defendat, sed prius reliquos Ecclesiae Doctores consulat; ut si viderit omnibus probari id quod sentit, tuto jam teneat: sin reprobari, tuto jam deserat; quod innuit quum ait: Aut in vos solos pervenit. Consulat lector doctiss. virum Melch. Canum liber 7 de locis Theol. cap. 3.
[40] Inter haereticos, qui Ecclesiam turbare conati sunt, ac stylo fidei vexare sententias, praecipuus exstitit Julianus praesertim ex quo sub Zosimo ann. Chr. 418, ab Eclanensi dejectus est Episcopatu, imo pulsus ex Italia, vagus, et extorris nullibi sedem certam habens. Nam primo Constantinopolim fugit, sed ann. Chr. 431, vel 432, post Ephesinam Synodum ejectus in Gallias migravit. Anno vero 439, Xysto Papa sedente, seu per fraudem, seu per speciem voluit se ab errore vindicare, cujus dolis Leonis prudentia, et sagacitas restitit, Prospero teste in Chronico: «Hac tempestate, inquit, Julianus Eclanensis jactantissimus Pelagiani erroris assertor, quem dudum amissi Episcopatus intemperans cupido exagitabat multimoda arte fallendi correctionis speciem praeferens, molitus est in communionem Ecclesiae irrepere. Sed his insidiis Sixtus Papa Diaconi Leonis hortatu vigilanter occurrens, nullum aditum pestiferis conatibus patere permisit: et ita omnes Catholicos de rejectione fallacis bestiae fecit gaudere, quasi tunc primum superbissimam haeresim Apostolicus gladius detruncasset.» Et quoniam fallax hereticus novas turbas sub Leone jam Pontifice circa ann. Chr. 444, ciebat: propterea adversus saucium fidei hostem, jamque multis debilitatum ictibus movit arma Leo, teste altero Prospero in op. de Promissionibus et Praedictionibus Dei cap. 6, part. 4. Addit Vignerius, et post cum PP. S. Mauri, hunc ipsum in felicem haereticum post longas hac illacque aberrationes, ob quas alter Ca?n profugus, et extorris a Fulgentio appellatur, ultimi denique perfugii loco viculum quemdam in Sicilia incoluisse; ubi suae sectae homines docens, factus est ex Episcopo ludimagister, quam occupationem longe ante ei destinarat Augustinus, ut genio et eruditioni ejus congruentem in lib. 2. Op. imper. num. 51: «Loqueris de homonymis, et aequivocis: quomodo ergo te ipsi saltem Pelagiani intellecturi sunt nisi prius ad scholas Dialecticorum, ubicumque terrarum potuerint inveniri, propter haec dicenda mittantur? An forte et categorias Aristotelis, antequam tuos libros legant, eis exponens ipse lecturus es? Cur non et hoc facias, homo ingeniosissimus, quandoquidem a deceptis miseris pasceris otiosus?» Sic Hieronymus de pseudodiacono Celedensi Anniano aiebat: «Copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae verba frivola subministret.»
[41] Hae duae lineae, quibus admonetur Lector de jactura secundi Commonitorii, exstant in antiquis editionibus, itemque in recentiore ex Codd. Regiis, ad quorum fidem Baluzius Lirinensis castigavit opus; retinere autem eas cum omnibus placuit.
[42] Celebrata est Synodus ann. Ch. 431, in Ecclesiâ, quae appellatur Maria; de qua sic Prosper in Chron: «Congregata apud Ephesum plus ducentorum Synodo Sacerdotum, Nestorius cum haeresi nominis sui, et cum multis Pelagianis, qui cognatum errori suo adjuvabant dogma, damnatur.» Vide eumdem in lib. cont. Collat. 21, cap. numer. 2.
[43] In act. 1. Concil., post subscriptiones Episcoporum haec leguntur: «Postquam hi omnes Nestorii depositioni subscripsissent, accesserunt alii Episcopi ad sanctam Synodum, qui et ipsi quoque praepositae damnationi subscripserunt; Episcopi itaque, qui ipsum Nestorium deposuerunt, plures quam du centi exstitere: aliqui enim locum tenuerunt alio rum Episcoporum, qui ad Ephesiorum Metropolim venire non potuerunt.
[44] At non minus ordinis, quam numeri oblitus est S. Vir. Ordinis, quia post Petrum, et Athanasium memorandi erant Julius, et Felix, post Theophilum Cyprianus, deinde Ambrosius, quibus subdendi erant Nazianzenus, Basilius, ac Nyssenus, non praetermisso Attico Episcopo Constantinopolitano, et Amphilochio Iconii praesule, quorum testimonia postremo fuere in Synodo laudata. Unde infertur, numeri etiam fuisse oblitum, quia non decem, ut paulo post ait, sed duodecim fuerunt tanquam testes, judices, ac consiliarii in Synodo introducti. Et sane Amphilochii et Attici retinenda esse testimonia ex fide MSS. Codicum, ac ex Mario Mercatore ostendit P. Harduinus tom. 1. Concil. pag. 147; quibus addere liceat vetustissimum codicem Bibl. Vaticanae num. 1342, etiam testimonia illa exhibentem, qui a Baronio in annalibus frequenter appellatur Collectio Cresconiana.
[45] De Theophilo, et Joanne Chrysostomo haec habet Prosper in Chron. ad Cons. Vincentii, et Fraviti, qui incidit in ann. Ch. 401: «Joannes Constantinopolitanus, et Theophilus Alexandrinus illustres Episcopi habentur. Sed utrumque obscuravit discordia, quae eo usque processit, ut Joannes a Theophilo oppressus, Pontum exilio pergere cogeretur; quum tamen communionem ejus maxima pars Episcoporum, Romani Pontificis exemplum secuta, servaverit.»
[46] Capreolus Aurelio successit, at quo anno incertum est, apparet tamen circa ann. Ch. 430. Hunc ad Synodum Theodosius per litteras invitavit cum Afris Praesulibus, et nominatim Augustinum. Sed quum novem fere mensibus ante concilii celebrationem Augustinus coelum petiisset, et una simul ob temporis acerbitatem, Vandalis Genserico duce omnia vastantibus ac depopulantibus, Primas Synodum haud cogere posset, ut ab illa electi Ephesum mitterentur, vel saltem honorifica, ac solemnis legatio: voluit nihilominus pro Ecclesiasticae disciplinae observantia, Besulam Carthaginensem Diaconum, ad Synodum dirigere; cujus legationis meminit ipse Capreolus in Epist. ad Vitalem, et Tonantium, quam ex MS. Codice Sirmondus edidit.
[47] Capreoli verba haec sunt: «Vestram sanctitatem iterum atque iterum rogatam cupio, ut Spiritu Sancto cooperante quem cordibus vestris, in omnibus quae acturi estis, praesto futurum non dubito, novas doctrinas, et antehac Ecclesiasticis auribus inusitatas, priscae auctoritatis robore instructi e medio profligetis, atque ita quibuscumque novis erroribus resistatis.» Hujus epistolae fragmentum recitat Ferrandus in Ep. ad Pelagium et Anatolium, S. R. E. Diaconos, alia tamen latinitate.
Index | References |