EPISTULARUM MORALIUM AD LUCILIUM
LIBER VICENSIMUS
CXVIII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM.
(1) Exigis a me frequentiores epistulas. Rationes conferamus: soluendonon eris.
Conuenerat quidem ut tua priora essent: tu scriberes, ego rescriberem. Sed non
ero difficilis: bene credi tibi scio. Itaque in anticessum dabonec faciam quod
Cicero, uir disertissimus, facere Atticum iubet, ut etiam'si rem nullam habebit,
quod in buccam uenerit scribat'. (2) Numquam potestdeesse quod scribam, ut omnia
illa quae Ciceronis implent epistulas transeam:quis candidatus laboret; quis
alienis, quis suis uiribus pugnet; quis consulatumfiducia Caesaris, quis Pompei,
quis arcae petat; quam durus sit feneratorCaecilius, a quo minoris centesimis
propinqui nummum mouere non possint. Sua satius est mala quam aliena tractare, se
excutere et uidere quam multarumrerum candidatus sit, et non suffragari. (3) Hoc
est, mi Lucili, egregium,hoc securum ac liberum, nihil petere et tota fortunae
comitia transire. Quam putas esse iucundum tribubus uocatis, cum candidati in
templis suispendeant et alius nummos pronuntiet, alius per sequestrem agat,
alius eorummanus osculis conterat quibus designatus contingendam manum negaturus
est,omnes attoniti uocem praeconis expectent, stare otiosum et spectare
illasnundinas nec ementem quicquam nec uendentem? (4) Quanto hic maiore
gaudiofruitur qui non praetoria aut consularia comitia securus intuetur,
sedmagna illa in quibus alii honores anniuersarios petunt, alii
perpetuaspotestates, alii bellorum euentus prosperos triumphosque, alii
diuitias,alii matrimonia ac liberos, alii salutem suam suorumque! Quanti animi
resest solum nihil petere, nulli supplicare, et dicere, 'nihil mihi
tecum,fortuna; non facio mei tibi copiam. Scio apud te Catones repelli,
Vatiniosfieri. Nihil rogo. ' Hoc est priuatam facere fortunam.
(5) Licet ergo haec in uicem scribere et hanc semper integram egereremateriam
circumspicientibus tot milia hominum inquieta, qui ut aliquidpestiferi
consequantur per mala nituntur in malum petuntque mox fugiendaaut etiam
fastidienda. (6) Cui enim adsecuto satis fuit quod optanti nimiumuidebatur? Non
est, ut existimant homines, auida felicitas sed pusilla;itaque neminem satiat.
Tu ista credis excelsa quia longe ab illis iaces;ei uero qui ad illa peruenit
humilia sunt. Mentior nisi adhuc quaerit escendere:istud quod tu summum putas
gradus est. (7) Omnes autem male habet ignorantiaueri. Tamquam ad bona feruntur
decepti rumoribus, deinde mala esse autinania aut minora quam sperauerint adepti
ac multa passi uident; maiorquepars miratur ex interuallo fallentia, et uulgo
bona pro magnis sunt.
(8) Hoc ne nobis quoque eueniat, quaeramus quid sit bonum. Varia
eiusinterpretatio fuit, alius illud aliter expressit. Quidam ita finiunt:
'bonumest quod inuitat animos, quod ad se uocat'. Huic statim opponitur: quidsi
inuitat quidem sed in perniciem? scis quam multa mala blanda sint. Verumet ueri
simile inter se differunt. Ita quod bonum est uero iungitur; nonest enim bonum
nisi uerum est. At quod inuitat ad se et adlicefacit uerisimile est: subrepit,
sollicitat, adtrahit. (9) Quidam ita finierunt: 'bonumest quod adpetitionem sui
mouet, uel quod impetum animi tendentis ad semouet. ' Et huic idem opponitur;
multa enim impetum animi mouent quae petanturpetentium malo. Melius illi qui ita
finierunt: 'bonum est quod ad se impetumanimi secundum naturam mouet et ita
demum petendum est cum coepit esseexpetendum'. Iam et honestum est; hoc enim est
perfecte petendum. (10)Locus ipse me admonet ut quid intersit inter bonum
honestumque dicam. Aliquidinter se mixtum habent et inseparabile: nec potest
bonum esse nisi cuialiquid honesti inest, et honestum utique bonum est. Quid
ergo inter duointerest? Honestum est perfectum bonum, quo beata uita completur,
cuiuscontactu alia quoque bona fiunt. (11) Quod dico talest: sunt quaedam
nequebona neque mala, tamquam militia, legatio, iurisdictio. Haec cum
honesteadministrata sunt, bona esse incipiunt et ex dubio in bonum
transeunt. Bonum societate honesti fit, honestum per se bonum est;bonum ex
honestofluit, honestum ex se est. Quod bonum est malum esse potuit; quod
honestumest nisi bonum esse non potuit.
(12) Hanc quidam finitionem reddiderunt: 'bonum est quod secundum naturamest'.
Adtende quid dicam: quod bonum, est secundum naturam: non protinusquod secundum
naturam est etiam bonum est. Multa naturae quidem consentiunt,sed tam pusilla
sunt ut non conueniat illis boni nomen; leuia enim sunt,contemnenda. Nullum est
minimum contemnendum bonum; nam quamdiu exiguumest bonum non est: cum bonum esse
coepit, non est exiguum. Unde adcognosciturbonum? si perfecte secundum naturam
est. (13) 'Fateris' inquis 'quod bonumest secundum naturam esse; haec eius
proprietas est. Fateris et alia secundumnaturam quidem esse sed bona non esse.
Quomodo ergo illud bonum est cumhaec non sint? quomodo ad aliam proprietatem
peruenit cum utrique praecipuumillud commune sit, secundum naturam esse?'
(14)
Ipsa scilicet magnitudine. Nec hoc nouum est, quaedam crescendo mutari. Infans
fuit; factus est pubes:alia eius proprietas fit; ille enim inrationalis est, hic
rationalis. Quaedamincremento non tantum in maius exeunt sed in aliud. (15) 'Non
fit' inquit'aliud quod maius fit. Utrum lagonam an dolium impleas uino, nihil
refert:in utroque proprietas uini est. Et exiguum mellis pondus et magnum
saporenon differt. ' Diuersa ponis exempla; in istis enim eadem qualitas
est;quamuis augeantur, manet. (16) Quaedam amplificata in suo genere et insua
proprietate perdurant; quaedam post multa incrementa ultima demum uertitadiectio
et nouam illis aliamque quam in qua fuerunt condicionem inprimit. Unus lapis
facit fornicem, ille qui latera inclinata cuneauit et interuentusuo uinxit.
Summa adiectio quare plurimum facit uel exigua? quia non augetsed implet. (17)
Quaedam processu priorem exuunt formam et in nouam transeunt. Ubi aliquid animus
diu protulit et magnitudinem eius sequendo lassatusest, infinitum coepit uocari;
quod longe aliud factum est quam fuit cummagnum uideretur sed finitum. Eodem
modo aliquid difficulter secari cogitauimus:nouissime crescente hac difficultate
insecabile inuentum est. Sic ab eoquod uix et aegre mouebatur processimus ad
inmobile. Eadem ratione aliquidsecundum naturam fuit: hoc in aliam proprietatem
magnitudo sua transtulitet bonum fecit. Vale.
CXIX. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM.
(1) Quotiens aliquid inueni, non expecto donec dicas 'in commune': ipsemihi
dico. Quid sit quod inuenerim quaeris? Sinum laxa, merum lucrum est. Docebo
quomodo fieri diues celerrime possis. Quam ualde cupis audire! necinmerito: ad
maximas te diuitias conpendiaria ducam. Opus erit tamen tibicreditore: ut
negotiari possis, aes alienum facias oportet, sed nolo perintercessorem
mutueris, nolo proxenetae nomen tuum iactent. (2) Paratumtibi creditorem dabo
Catonianum illum, a te mutuum sumes. Quantulumcumqueest, satis erit si, quidquid
deerit, id a nobis petierimus. Nihil enim,mi Lucili, interest utrum non
desideres an habeas. Summa rei in utroqueeadem est: non torqueberis. Nec illud
praecipio, ut aliquid naturae neges-- contumax est, non potest uinci, suum
poscit -- sed ut quidquid naturamexcedit scias precarium esse, non necessarium.
(3) Esurio: edendum est. Utrum hic panis sit plebeius an siligineus ad naturam
nihil pertinet: illauentrem non delectari uult sed impleri. Sitio: utrum haec
aqua sit quamex lacu proximo excepero an ea quam multa niue clusero, ut rigore
refrigereturalieno, ad naturam nihil pertinet. Illa hoc unum iubet, sitim
extingui;utrum sit aureum poculum an crustallinum an murreum an Tiburtinus
calixan manus concaua, nihil refert. (4) Finem omnium rerum specta, et
superuacuadimittes. Fames me appellat: ad proxima quaeque porrigatur manus;
ipsamihi commendabit quodcumque conprendero. Nihil contemnit esuriens.
(5) Quid sit ergo quod me delectauerit quaeris? Videtur mihi egregiedictum,
'sapiens diuitiarum naturalium est quaesitor acerrimus'. 'Inanime' inquis 'lance
muneras. Quid est istud? Ego iam paraueram fiscos; circumspiciebamin quod me
mare negotiaturus inmitterem, quod publicum agitarem, quas arcesseremmerces.
Decipere est istud, docere paupertatem cum diuitias promiseris. 'Ita tu pauperem
iudicas cui nihil deest? 'Suo' inquis 'et patientiae suaebeneficio, non
fortunae. ' Ideo ergo illum non iudicas diuitem quia diuitiaeeius desinere non
possunt? (6) Utrum mauis habere multum an satis? Quimultum habet plus cupit,
quod est argumentum nondum illum satis habere;qui satis habet consecutus est
quod numquam diuiti contigit, finem. Anhas ideo non putas esse diuitias quia
propter illas nemo proscriptus est?quia propter illas nulli uenenum filius,
nulli uxor inpegit? quia in bellotutae sunt? quia in pace otiosae? quia nec
habere illas periculosum estnec operosum disponere?
(7) 'At parum habet qui tantum non alget, non esurit, non sitit. ' PlusIuppiter
non habet. Numquam parum est quod satis est, et numquam multumest quod satis non
est. Post Dareum et Indos pauper est Alexander. Mentior?Quaerit quod suum
faciat, scrutatur maria ignota, in oceanum classes nouasmittit et ipsa, ut ita
dicam, mundi claust perrumpit. Quod naturae satisest homini non est. (8)
Inuentus est qui concupisceret aliquid post omnia:tanta est caecitas mentium et
tanta initiorum suorum unicuique, cum processit,obliuio. Ille modo ignobilis
anguli non sine controuersia dominus tactofine terrarum per suum rediturus orbem
tristis est. (9) Neminem pecuniadiuitem fecit, immo contra nulli non maiorem sui
cupidinem incussit. Quaerisquae sit huius rei causa? plus incipit habere posse
qui plus habet. Adsummam quem uoles mihi ex his quorum nomina cum Crasso
Licinoque numeranturin medium licet protrahas; adferat censum et quidquid habet
et quidquidsperat simul conputet: iste, si mihi credis, pauper est, si tibi,
potestesse. (10) At hic qui se ad quod exigit natura composuit non tantum
extrasensum est paupertatis sed extra metum. Sed ut scias quam difficile sitres
suas ad naturalem modum coartare, hic ipse quem circumcidimus, quemtu uocas
pauperem, habet aliquid et superuacui. (11) At excaecant populumet in se
conuertunt opes, si numerati multum ex aliqua domo effertur, simultum auri tecto
quoque eius inlinitur, si familia aut corporibus electaaut spectabilis cultu
est. Omnium istorum felicitas in publicum spectat:ille quem nos et populo et
fortunae subduximus beatus introsum est. (12)Nam quod ad illos pertinet apud
quos falso diuitiarum nomen inuasit occupatapaupertas, sic diuitias habent
quomodo habere dicimur febrem, cum illanos habeat. E contrario dicere solemus
'febris illum tenet': eodem mododicendum est 'diuitiae illum tenent'.
Nihil ergo monuisse te malim quam hoc, quod nemo monetur satis, utomnia
naturalibus desideriis metiaris, quibus aut gratis satis fiat autparuo: tantum
miscere uitia desideriis noli. (13) Quaeris quali mensa,quali argento, quam
paribus ministeriis et leuibus adferatur cibus? nihilpraeter cibum natura
desiderat.
Num, tibi cum fauces urit sitis, aurea quaeris
pocula? num esuriens fastidis omnia praeter
pauonem rhombumque?
(14) Ambitiosa non est fames, contenta desinere est; quo desinat non nimiscurat.
Infelicis luxuriae ista tormenta sunt: quaerit quemadmodum postsaturitatem
quoque esuriat, quemadmodum non impleat uentrem sed farciat,quemadmodum sitim
prima potione sedatam reuocet. Egregie itaque Horatiusnegat ad sitim pertinere
quo poculo (aquae) aut quam eleganti manu ministretur. Nam si pertinere ad te
iudicas quam crinitus puer et quam perlucidum tibipoculum porrigat, non sitis.
(15) Inter reliqua hoc nobis praestitit naturapraecipuum, quod necessitati
fastidium excussit. Recipiunt superuacua dilectum:'hoc parum decens, illud parum
lautum, oculos hoc meos laedit'. Id actumest ab illo mundi conditore, qui nobis
uiuendi iura discripsit, ut saluiessemus, non ut delicati: ad salutem omnia
parata sunt et in promptu, delicisomnia misere ac sollicite comparantur. (16)
Utamur ergo hoc naturae beneficiointer magna numerando et cogitemus nullo nomine
melius illam meruisse denobis quam quia quidquid ex necessitate desideratur sine
fastidio sumitur. Vale.
CXX. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM.
(1) Epistula tua per plures quaestiunculas uagata est sed in una constititet
hanc expediri desiderat, quomodo ad nos boni honestique notitia peruenerit. Haec
duo apud alios diuersa sunt, apud nos tantum diuisa. (2) Quid sithoc dicam.
Bonum putant esse aliqui id quod utile est. Itaque hoc et diuitiiset equo et
uino et calceo nomen inponunt; tanta fit apud illos boni uilitaset adeo in
sordida usque descendit. Honestum putant cui ratio recti officiiconstat, tamquam
pie curatam patris senectutem, adiutam amici paupertatem,fortem expeditionem,
prudentem moderatamque sententiam. (3) <nos> istaduo quidem facimus, sed ex uno.
Nihil est bonum nisi quod honestum est;quod honestum, est utique bonum.
Superuacuum iudico adicere quid interista discriminis sit, cum saepe dixerim.
Hoc unum dicam, nihil nobis uideri<bonum> quo quis et male uti potest; uides
autem diuitiis, nobilitate,uiribus quam multi male utantur.
Nunc ergo ad id reuertor de quo desideras dici, quomodo ad nos primaboni
honestique notitia peruenerit. (4) Hoc nos natura docere non potuit:semina nobis
scientiae dedit, scientiam non dedit. Quidam aiunt nos innotitiam incidisse,
quod est incredibile, uirtutis alicui speciem casuoccucurrisse. Nobis uidetur
obseruatio collegisse et rerum saepe factaruminter se conlatio; per analogian
nostri intellectum et honestum et bonumiudicant. Hoc uerbum cum Latini
grammatici ciuitate donauerint, ego damnandumnon puto, <immo> in ciuitatem suam
redigendum. Utar ergo illo non tantumtamquam recepto sed tamquam usitato. Quae
sit haec analogia dicam. (5)Noueramus corporis sanitatem: ex hac cogitauimus
esse aliquam et animi. Noueramus uires corporis: ex his collegimus esse et animi
robur. Aliquabenigna facta, aliqua humana, aliqua fortia nos obstupefecerant:
haec coepimustamquam perfecta mirari. Suberant illis multa uitia quae species
conspicuialicuius facti fulgorque celabat: haec dissimulauimus. Natura iubet
augere laudanda, nemo non gloriam ultra uerum tulit: ex his ergo speciem
ingentis boni traximus. (6) Fabricius Pyrrhi regis aurum reppulit maiusque
regno iudicauit regias opes posse contemnere. Idem medico Pyrrhi
promittente uenenum se regi daturum monuit Pyrrhum caueret insidias.
Eiusdem
animi fuit auro non uinci, ueneno non uincere. Admirati sumus ingentem
uirum quem non regis, non contra regem promissa flexissent, boni exempli
tenacem,quod difficillimum est, in bello innocentem, qui aliquod esse
crederetetiam in hostes nefas, qui in summa paupertate quam sibi decus
feceratnon aliter refugit diuitias quam uenenum. 'Viue' inquit 'beneficio
meo,Pyrrhe, et gaude quod adhuc dolebas, Fabricium non posse corrumpi. '
(7)Horatius Cocles solus impleuit pontis angustias adimique a tergo sibi
reditum,dummodo iter hosti auferretur, iussit et tam diu prementibus restitit
donecreuulsa ingenti ruina tigna sonuerunt. Postquam respexit et extra
periculumesse patriam periculo suo sensit, 'ueniat, si quis uult' inquit 'sic
euntemsequi' iecitque se in praeceps et non minus sollicitus in illo rapido
alueofluminis ut armatus quam ut saluus exiret, retento armorum uictricium
decoretam tutus redit quam si ponte uenisset. (8) Haec et eiusmodi facta
imaginemnobis ostendere uirtutis.
Adiciam quod mirum fortasse uideatur: mala interdum speciem honestiobtulere et
optimum ex contrario enituit. Sunt enim, ut scis, uirtutibusuitia confinia, et
perditis quoque ac turpibus recti similitudo est: sicmentitur prodigus
liberalem, cum plurimum intersit utrum quis dare sciatan seruare nesciat. Multi,
inquam, sunt, Lucili, qui non donant sed proiciunt:non uoco ego liberalem
pecuniae suae iratum. Imitatur neglegentia facilitatem,temeritas fortitudinem.
(9) Haec nos similitudo coegit adtendere et distinguerespecie quidem uicina, re
autem plurimum inter se dissidentia. Dum obseruamuseos quos insignes egregium
opus fecerat, coepimus adnotare quis rem aliquamgeneroso animo fecisset et magno
impetu, sed semel. Hunc uidimus in bellofortem, in foro timidum, animose
paupertatem ferentem, humiliter infamiam:factum laudauimus, contempsimus uirum.
(10) Alium uidimus aduersus amicosbenignum, aduersus inimicos temperatum, et
publica et priuata sancte acreligiose administrantem; non deesse ei in iis quae
toleranda erant patientiam,in iis quae agenda prudentiam. Vidimus ubi tribuendum
esset plena manudantem, ubi laborandum, pertinacem et obnixum et lassitudinem
corporisanimo subleuantem. Praeterea idem erat semper et in omni actu par
sibi,iam non consilio bonus, sed more eo perductus ut non tantum recte
facereposset, sed nisi recte facere non posset. (11) Intelleximus in illo
perfectamesse uirtutem. Hanc in partes diuisimus: oportebat cupiditates
refrenari,metus conprimi, facienda prouideri, reddenda distribui:
conprehendimustemperantiam, fortitudinem, prudentiam, iustitiam et suum cuique
dedimusofficium. Ex quo ergo uirtutem intelleximus? ostendit illam nobis
ordoeius et decor et constantia et omnium inter se actionum concordia et
magnitudosuper omnia efferens sese. Hinc intellecta est illa beata uita
secundodefluens cursu, arbitrii sui tota. (12) Quomodo ergo hoc ipsum nobis
apparuit?dicam. Numquam uir ille perfectus adeptusque uirtutem fortunae
maledixit,numquam accidentia tristis excepit, ciuem esse se uniuersi et militem
credenslabores uelut imperatos subit. Quidquid inciderat non tamquam malum
aspernatusest et in se casu delatum, sed quasi delegatum sibi. 'Hoc qualecumque
est'inquit 'meum est; asperum est, durum est, in hoc ipso nauemus operam. '(13)
Necessario itaque magnus apparuit qui numquam malis ingemuit, numquamde fato suo
questus est; fecit multis intellectum sui et non aliter quamin tenebris lumen
effulsit aduertitque in se omnium animos, cum esset placiduset lenis, humanis
diuinisque rebus pariter aequus. (14) Habebat perfectumanimum et ad summam sui
adductum, supra quam nihil est nisi mens dei, exquo pars et in hoc pectus
mortale defluxit; quod numquam magis diuinumest quam ubi mortalitatem suam
cogitat et scit in hoc natum hominem, utuita defungeretur, nec domum esse hoc
corpus sed hospitium, et quidem breuehospitium, quod relinquendum est ubi te
grauem esse hospiti uideas.
(15) Maximum, inquam, mi Lucili, argumentum est animi ab altiore sedeuenientis,
si haec in quibus uersatur humilia iudicat et angusta, si exirenon metuit; scit
enim quo exiturus sit qui unde uenerit meminit. Non uidemusquam multa nos
incommoda exagitent, quam male nobis conueniat hoc corpus?(16) Nunc de capite,
nunc de uentre, nunc de pectore ac faucibus querimur;alias nerui nos, alias
pedes uexant, nunc deiectio, nunc destillatio; aliquandosuperest sanguis,
aliquando deest: hinc atque illinc temptamur et expellimur. Hoc euenire solet in
alieno habitantibus. (17) At nos corpus tam putresortiti nihilominus aeterna
proponimus et in quantum potest aetas humanaprotendi, tantum spe occupamus,
nulla contenti pecunia, nulla potentia. Quid hac re fieri inpudentius, quid
stultius potest? Nihil satis est morituris,immo morientibus; cotidie enim
propius ab ultimo stamus, et illo unde nobiscadendum est hora nos omnis
inpellit. (18) Vide in quanta caecitate mensnostra sit: hoc quod futurum dico
cum maxime fit, et pars eius magna iamfacta est; nam quod uiximus tempus eo loco
est quo erat antequam uiximus. Erramus autem qui ultimum timemus diem, cum
tantumdem in mortem singuliconferant. Non ille gradus lassitudinem facit in quo
deficimus, sed illeprofitetur; ad mortem dies extremus peruenit, accedit omnis;
carpit nosilla, non corripit. Ideo magnus animus conscius sibi melioris naturae
datquidem operam ut in hac statione qua positus est honeste se atque
industriegerat, ceterum nihil horum quae circa sunt suum iudicat, sed ut
commodatisutitur, peregrinus et properans.
(19) Cum aliquem huius uideremus constantiae, quidni subiret nos speciesnon
usitatae indolis? utique si hanc, ut dixi, magnitudinem ueram esseostendebat
aequalitas. Vero tenor permanet, falsa non durant. Quidam alternisVatinii,
alternis Catones sunt; et modo parum illis seuerus est Curius,parum pauper
Fabricius, parum frugi et contentus uilibus Tubero, modo Licinumdiuitis, Apicium
cenis, Maecenatem delicis prouocant. (20) Maximum indiciumest malae mentis
fluctuatio et inter simulationem uirtutum amoremque uitiorumadsidua iactatio.
(is)
Habebat saepe ducentos,
saepe decem seruos; modo reges atque tetrarchas,
omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa tripes et
concha salis puri, toga quae defendere frigus
quamuis crassa queat'. Decies centena dedisses
huic parco, paucis contento: quinque diebus
nil erat.
(21) Homines multi tales sunt qualem hunc describit Horatius Flaccus,
numquameundem, ne similem quidem sibi; adeo in diuersum aberrat. Multos
dixi?prope est ut omnes sint. Nemo non cotidie et consilium mutat et uotum:modo
uxorem uult habere, modo amicam, modo regnare uult, modo id agit nequis sit
officiosior seruus, modo dilatat se usque ad inuidiam, modo subsiditet
contrahitur infra humilitatem uere iacentium, nunc pecuniam spargit,nunc rapit.
(22) Sic maxime coarguitur animus inprudens: alius prodit atquealius et, quo
turpius nihil iudico, inpar sibi est. Magnam rem puta unumhominem agere. Praeter
sapientem autem nemo unum agit, ceteri multiformessumus. Modo frugi tibi
uidebimur et graues, modo prodigi et uani; mutamussubinde personam et contrariam
ei sumimus quam exuimus. Hoc ergo a te exige,ut qualem institueris praestare te,
talem usque ad exitum serues; efficeut possis laudari, si minus, ut adgnosci. De
aliquo quem here uidisti meritodici potest 'hic qui est?': tanta mutatio est.
Vale.
CXXI. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM.
(1) Litigabis, ego uideo, cum tibi hodiernam quaestiunculam, in quasatis diu
haesimus, exposuero; iterum enim exclamabis 'hoc quid ad mores?'Sed exclama, dum
tibi primum alios opponam cum quibus litiges, Posidoniumet Archidemum (hi
iudicium accipient), deinde dicam: non quidquid moraleest mores bonos facit.
(2)
Aliud ad hominem alendum pertinet, aliud adexercendum, aliud ad uestiendum,
aliud ad docendum, aliud ad delectandum;omnia tamen ad hominem pertinent, etiam
si non omnia meliorem eum faciunt. Mores alia aliter attingunt: quaedam illos
corrigunt et ordinant, quaedamnaturam eorum et originem scrutantur. (3) Cum
<quaero> quare hominemnatura produxerit, quare praetulerit animalibus ceteris,
longe me iudicasmores reliquisse? falsum est. Quomodo enim scies qui habendi
sint nisiquid homini sit optimum inueneris, nisi naturam eius inspexeris? Tunc
demumintelleges quid faciendum tibi, quid uitandum sit, cum didiceris quid
naturaetuae debeas. (4) 'Ego' inquis 'uolo discere quomodo minus cupiam,
minustimeam. Superstitionem mihi excute; doce leue esse uanumque hoc quod
felicitasdicitur, unam illi syllabam facillime accedere. ' Desiderio tuo satis
faciam:et uirtutes exhortabor et uitia conuerberabo. Licet aliquis nimium
inmoderatumquein hac parte me iudicet, non desistam persequi nequitiam et
adfectus efferatissimosinhibere et uoluptates ituras in dolorem conpescere et
uotis obstrepere. Quidni? cum maxima malorum optauerimus, et ex gratulatione
natum sit quidquidadloquimur.
(5) Interim permitte mihi ea quae paulo remotiora uidentur excutere. Quaerebamus
an esset omnibus animalibus constitutionis suae sensus. Esseautem ex eo maxime
apparet quod membra apte et expedite mouent non aliterquam in hoc erudita; nulli
non partium suarum agilitas est. Artifex instrumentasua tractat ex facili,
rector nauis scite gubernaculum flectit, pictorcolores quos ad reddendam
similitudinem multos uariosque ante se posuitcelerrime denotat et inter ceram
opusque facili uultu ac manu commeat:sic animal in omnem usum sui mobilest.
(6)
Mirari solemus saltandi peritosquod in omnem significationem rerum et adfectuum
parata illorum est manuset uerborum uelocitatem gestus adsequitur: quod illis
ars praestat, hisnatura. Nemo aegre molitur artus suos, nemo in usu sui
haesitat. Hoc editaprotinus faciunt; cum hac scientia prodeunt; instituta
nascuntur.
(7) 'Ideo' inquit 'partes suas animalia apte mouent quia, si alitermouerint,
dolorem sensura sunt. Ita, ut uos dicitis, coguntur, metusqueilla in rectum, non
uoluntas mouet. ' Quod est falsum; tarda enim sunt quaenecessitate inpelluntur,
agilitas sponte motis est. Adeo autem non adigitilla ad hoc doloris timor ut in
naturalem motum etiam dolore prohibentenitantur. (8) Sic infans qui stare
meditatur et ferre se adsuescit, simultemptare uires suas coepit, cadit et cum
fletu totiens resurgit donec seper dolorem ad id quod natura poscit exercuit.
Animalia quaedam tergi duriorisinuersa tam diu se torquent ac pedes exerunt et
obliquant donec ad locumreponantur. Nullum tormentum sentit supina testudo,
inquieta est tamendesiderio naturalis status nec ante desinit niti, quatere se,
quam in pedesconstitit. (9) Ergo omnibus constitutionis suae sensus est et inde
membrorumtam expedita tractatio, nec ullum maius indicium habemus cum hac illa
aduiuendum uenire notitia quam quod nullum animal ad usum sui rude est.
(10) 'Constitutio' inquit 'est, ut uos dicitis, principale animi quodammodo se
habens erga corpus. Hoc tam perplexum et subtile et uobis quoqueuix enarrabile
quomodo infans intellegit? Omnia animalia dialectica nascioportet ut istam
finitionem magnae parti hominum togatorum obscuram intellegant. '(11) Verum erat
quod opponis si ego ab animalibus constitutionis finitionemintellegi dicerem,
non ipsam constitutionem. Facilius natura intellegiturquam enarratur. Itaque
infans ille quid sit constitutio non nouit, constitutionemsuam nouit; et quid
sit animal nescit, animal esse se sentit. (12) Praetereaipsam constitutionem
suam crasse intellegit et summatim et obscure. Nosquoque animum habere nos
scimus: quid sit animus, ubi sit, qualis sit autunde nescimus. Qualis ad nos
(peruenerit) animi nostri sensus, quamuisnaturam eius ignoremus ac sedem, talis
ad omnia animalia constitutionissuae sensus est. Necesse est enim id sentiant
per quod alia quoque sentiunt;necesse est eius sensum habeant cui parent, a quo
reguntur. (13) Nemo nonex nobis intellegit esse aliquid quod impetus suos
moueat: quid sit illudignorat. Et conatum sibi esse scit: quis sit aut unde sit
nescit. Sic infantibusquoque animalibusque principalis partis suae sensus est
non satis dilucidusnec expressus.
(14) 'Dicitis' inquit 'omne animal primum constitutioni suae conciliari,hominis
autem constitutionem rationalem esse et ideo conciliari hominemsibi non tamquam
animali sed tamquam rationali; ea enim parte sibi carusest homo qua homo est.
Quomodo ergo infans conciliari constitutioni rationalipotest, cum rationalis
nondum sit?' (15) Unicuique aetati sua constitutioest, alia infanti, alia puero,
<alia adulescenti>, alia seni: omnesei constitutioni conciliantur in qua sunt.
Infans sine dentibus est: huicconstitutioni suae conciliatur. Enati sunt dentes:
huic constitutioni conciliatur. Nam et illa herba quae in segetem frugemque
uentura est aliam constitutionemhabet tenera et uix eminens sulco, aliam cum
conualuit et molli quidemculmo, sed quo ferat onus suum, constitit, aliam cum
flauescit et ad areamspectat et spica eius induruit: in quamcumque
constitutionem uenit, eamtuetur, in eam componitur. (16) Alia est aetas
infantis, pueri, adulescentis,senis; ego tamen idem sum qui et infans fui et
puer et adulescens. Sic,quamuis alia atque alia cuique constitutio sit,
conciliatio constitutionissuae eadem est. Non enim puerum mihi aut iuuenem aut
senem, sed me naturacommendat. Ergo infans ei constitutioni suae conciliatur
quae tunc infantiest, non quae futura iuueni est; neque enim si aliquid illi
maius in quodtranseat restat, non hoc quoque in quo nascitur secundum naturam
est. (17) Primum sibi ipsum conciliatur animal; debet enim aliquid esse ad quod
aliareferantur. Voluptatem peto. Cui? mihi; ergo mei curam ago. Dolorem
refugio. Pro quo? pro me; ergo mei curam ago. Si omnia propter curam mei
facio,ante omnia est mei cura. Haec animalibus inest cunctis, nec inseritur
sedinnascitur. (18) Producit fetus suos natura, non abicit; et quia
tutelacertissima ex proximo est, sibi quisque commissus est. Itaque, ut in
prioribusepistulis dixi, tenera quoque animalia et materno utero uel ouo modo
effusaquid sit infestum ipsa protinus norunt et mortifera deuitant; umbram
quoquetransuolantium reformidant obnoxia auibus rapto uiuentibus. Nullum
animalad uitam prodit sine metu mortis.
(19) 'Quemadmodum' inquit 'editum animal intellectum habere aut salutarisaut
mortiferae rei potest?' Primum quaeritur an intellegat, non
quemadmodumintellegat. Esse autem illis intellectum ex eo apparet quod nihil
amplius,si intellexerint, facient. Quid est quare pauonem, quare anserem
gallinanon fugiat, at tanto minorem et ne notum quidem sibi accipitrem?
quarepulli faelem timeant, canem non timeant? Apparet illis inesse
nocituriscientiam non experimento collectam; nam antequam possint experisci,
cauent. (20) Deinde ne hoc casu existimes fieri, nec metuunt alia quam debent
necumquam obliuiscuntur huius tutelae et diligentiae: aequalis est illis
apernicioso fuga. Praeterea non fiunt timidiora uiuendo; ex quo quidem
apparetnon usu illa in hoc peruenire sed naturali amore salutis suae. Et
tardumest et uarium quod usus docet: quidquid natura tradit et aequale
omnibusest et statim. (21) Si tamen exigis, dicam quomodo omne animal
perniciosaintellegere cogatur. Sentit se carne constare; itaque sentit quid sit
quosecari caro, quo uri, quo obteri possit, quae sint animalia armata ad
nocendum:horum speciem trahit inimicam et hostilem. Inter se ista coniuncta
sunt;simul enim conciliatur saluti suae quidque et iuuatura petit, laesura
formidat. Naturales ad utilia impetus, naturales a contrariis aspernationes
sunt;sine ulla cogitatione quae hoc dictet, sine consilio fit quidquid
naturapraecepit. (22) Non uides quanta sit subtilitas apibus ad fingenda
domicilia,quanta diuidui laboris obeundi undique concordia? Non uides quam
nullimortalium imitabilis illa aranei textura, quanti operis sit fila
disponere,alia in rectum inmissa firmamenti loco, alia in orbem currentia ex
densorara, qua minora animalia, in quorum perniciem illa tenduntur, uelut
retibusinplicata teneantur? (23) Nascitur ars ista, non discitur. Itaque
nullumest animal altero doctius: uidebis araneorum pares telas, par in
fauisangulorum omnium foramen. Incertum est et inaequabile quidquid ars
tradit:ex aequo uenit quod natura distribuit. Haec nihil magis quam tutelam
suiet eius peritiam tradidit, ideoque etiam simul incipiunt et discere etuiuere.
(24) Nec est mirum cum eo nasci illa sine quo frustra nascerentur. Primum hoc
instrumentum <in> illa natura contulit ad permanendum, (in)conciliationem et
caritatem sui. Non poterant salua esse nisi uellent;nec (non) hoc per se
profuturum erat, sed sine hoc nulla res profuisset. Sed in nullo deprendes
uilitatem sui, <ne> neglegentiam quidem; tacitisquoque et brutis, quamquam in
cetera torpeant, ad uiuendum sollertia est. Videbis quae aliis inutilia sunt sibi
ipsa non deesse. Vale.
CXXII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM.
(1) Detrimentum iam dies sensit; resiluit aliquantum, ita tamen ut liberale adhuc
spatium sit si quis cum ipso, ut ita dicam, die surgat. Officiosiormeliorque si
quis illum expectat et lucem primam excipit: turpis qui altosole semisomnus
iacet, cuius uigilia medio die incipit; et adhuc multishoc antelucanum est. (2)
Sunt qui officia lucis noctisque peruerterintnec ante diducant oculos hesterna
graues crapula quam adpetere nox coepit. Qualis illorum condicio dicitur quos
natura, ut ait Vergilius, pedibusnostris subditos e contrario posuit,
nosque ubi primus equis Oriens adflauit anhelis,
illis sera rubens accendit lumina Vesper,
talis horum contraria omnibus non regio sed uita est. (3) Sunt quidam ineadem
urbe antipodes qui, ut M. Cato ait, nec orientem umquam solem uideruntnec
occidentem. Hos tu existimas scire quemadmodum uiuendum sit, qui nesciuntquando?
Et hi mortem timent, in quam se uiui condiderunt?tam infausti ominisquam
nocturnae aues sunt. Licet in uino unguentoque tenebras suas exigant,licet
epulis et quidem in multa fericula discoctis totum peruersae uigiliaetempus
educant, non conuiuantur sed iusta sibi faciunt. Mortuis certe
interdiuparentatur. At mehercules nullus agenti dies longus est. Extendamus
uitam:huius et officium et argumentum actus est. Circumscribatur nox et
aliquidex illa in diem transferatur. (4) Aues quae conuiuiis comparantur, ut
inmotaefacile pinguescant, in obscuro continentur; ita sine ulla
exercitationeiacentibus tumor pigrum corpus inuadit et ~superba umbra~ iners
saginasubcrescit. At istorum corpora qui se tenebris dicauerunt foeda
uisuntur,quippe suspectior illis quam morbo pallentibus color est: languidi et
euanidialbent, et in uiuis caro morticina est. Hoc tamen minimum in illis
malorumdixerim: quanto plus tenebrarum in animo est! ille in se stupet, ille
caligat,inuidet caecis. Quis umquam oculos tenebrarum causa habuit?
(5) Interrogas quomodo haec animo prauitas fiat auersandi diem et totamuitam in
noctem transferendi? Omnia uitia contra naturam pugnant, omniadebitum ordinem
deserunt; hoc est luxuriae propositum, gaudere peruersisnec tantum discedere a
recto sed quam longissime abire, deinde etiam econtrario stare. (6) Non uidentur
tibi contra naturam uiuere <qui> ieiunibibunt, qui uinum recipiunt inanibus
uenis et ad cibum ebrii transeunt?Atqui frequens hoc adulescentium uitium est,
qui uires excolunt <ut>in ipso paene balinei limine inter nudos bibant, immo
potent et sudoremquem mouerunt potionibus crebris ac feruentibus subinde
destringant. Postprandium aut cenam bibere uulgare est; hoc patres familiae
rustici faciuntet uerae uoluptatis ignari: merum illud delectat quod non innatat
cibo,quod libere penetrat ad neruos; illa ebrietas iuuat quae in uacuum
uenit. (7) Non uidentur tibi contra naturam uiuere qui commutant cum feminis
uestem?Non uiuunt contra naturam qui spectant ut pueritia splendeat tempore
alieno?Quid fieri crudelius uel miserius potest? numquam uir erit, ut diu
uirumpati possit? et cum illum contumeliae sexus eripuisse debuerat, non neaetas
quidem eripiet? (8) Non uiuunt contra naturam qui hieme concupiscuntrosam
fomentoque aquarum calentium et locorum apta mutatione bruma lilium(florem
uernum) exprimunt? Non uiuunt contra naturam qui pomaria in summisturribus
serunt? quorum siluae in tectis domuum ac fastigiis nutant, indeortis radicibus
quo inprobe cacumina egissent? Non uiuunt contra naturamqui fundamenta thermarum
in mari iaciunt et delicate natare ipsi sibi nonuidentur nisi calentia stagna
fluctu ac tempestate feriantur? (9) Cum institueruntomnia contra naturae
consuetudinem uelle, nouissime in totum ab illa desciscunt. 'Lucet: somni tempus
est. Quies est: nunc exerceamur, nunc gestemur, nuncprandeamus. Iam lux propius
accedit: tempus est cenae. Non oportet id facerequod populus; res sordida est
trita ac uulgari uia uiuere. Dies publicusrelinquatur: proprium nobis ac
peculiare mane fiat. ' (10) Isti uero mihidefunctorum loco sunt; quantulum enim a
funere absunt et quidem acerboqui ad faces et cereos uiuunt?
Hanc uitam agere eodem tempore multos meminimus, inter quos et Acilium Butam
praetorium, cui post patrimonium ingens consumptum Tiberius
paupertatemconfitenti 'sero' inquit 'experrectus es'. (11) Recitabat Montanus
Iuliuscarmen, tolerabilis poeta et amicitia Tiberi notus et frigore. Ortus
etoccasus libentissime inserebat; itaque cum indignaretur quidam illum totodie
recitasse et negaret accedendum ad recitationes eius, Natta Pinariusait:
'numquid possum liberalius agere? paratus sum illum audire ab ortuad occasum'.
(12) Cum hos uersus recitasset
incipit ardentes Phoebus producere flammas,
spargere <se> rubicunda dies; iam tristis hirundo
argutis reditura cibos inmittere nidis
incipit et molli partitos ore ministrat,
Varus eques Romanus, M. Vinicii comes, cenarum bonarum adsectator,
quasinprobitate linguae merebatur, exclamauit 'incipit Buta dormire'. (13)Deinde
cum subinde recitasset
iam sua pastores stabulis armenta locarunt,
iam dare sopitis nox pigra silentia terris
incipit,
idem Varus inquit 'quid dicis? iam nox est? ibo et Butam salutabo'.
Nihil erat notius hac eius uita in contrarium circumacta; quam, utdixi, multi
eodem tempore egerunt. (14) Causa autem est ita uiuendi quibusdam,non quia
aliquid existiment noctem ipsam habere iucundius, sed quia nihiliuuat solitum,
et grauis malae conscientiae lux est, et omnia concupiscentiaut contemnenti
prout magno aut paruo empta sunt fastidio est lumen gratuitum. Praeterea
luxuriosi uitam suam esse in sermonibus dum uiuunt uolunt; namsi tacetur,
perdere se putant operam. Itaque aliquotiens faciunt quod excitetfamam. Multi
bona comedunt, multi amicas habent: ut inter istos nomen inuenias,opus est non
tantum luxuriosam rem sed notabilem facere; in tam occupataciuitate fabulas
uulgaris nequitia non inuenit. (15) Pedonem Albinouanumnarrantem audieramus
(erat autem fabulator elegantissimus) habitasse sesupra domum Sex. Papini. Is
erat ex hac turba lucifugarum. 'Audio' inquit'circa horam tertiam noctis
flagellorum sonum. Quaero quid faciat: diciturrationes accipere. Audio circa
horam sextam noctis clamorem concitatum. Quaero quid sit: dicitur uocem exercere.
Quaero circa horam octauam noctisquid sibi ille sonus rotarum uelit: gestari
dicitur. (16) Circa lucem discurritur,pueri uocantur, cellarii, coqui
tumultuantur. Quaero quid sit: diciturmulsum et halicam poposcisse, a balneo
exisse. "Excedebat" inquit "huiusdiem cena. " Minime; ualde enim frugaliter
uiuebat; nihil consumebat nisinoctem. ' Itaque Pedo dicentibus illum quibusdam
auarum et sordidum 'uos'inquit 'illum et lychnobium dicetis'.
(17) Non debes admirari si tantas inuenis uitiorum proprietates: uariasunt,
innumerabiles habent facies, conprendi eorum genera non possunt. Simplex recti
cura est, multiplex praui, et quantumuis nouas declinationescapit. Idem moribus
euenit: naturam sequentium faciles sunt, soluti sunt,exiguas differentias
habent; (his) distorti plurimum et omnibus et interse dissident. (18) Causa
tamen praecipua mihi uidetur huius morbi uitaecommunis fastidium. Quomodo cultu
se a ceteris distinguunt, quomodo elegantiacenarum, munditiis uehiculorum, sic
uolunt separari etiam temporum dispositione. Nolunt solita peccare quibus
peccandi praemium infamia est. Hanc petuntomnes isti qui, ut ita dicam, retro
uiuunt. (19) Ideo, Lucili, tenendanobis uia est quam natura praescripsit, nec ab
illa declinandum: illamsequentibus omnia facilia, expedita sunt, contra illam
nitentibus non aliauita est quam contra aquam remigantibus. Vale.
CXXIII. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
(1) Itinere confectus incommodo magis quam longo in Albanum meum multanocte
perueni: nihil habeo parati nisi me. Itaque in lectulo lassitudinempono, hanc
coci ac pistoris moram boni consulo. Mecum enim de hoc ipsoloquor, quam nihil
sit graue quod leuiter excipias, quam indignandum nihil<dum nihil> ipse
indignando adstruas. (2) Non habet panem meus pistor;sed habet uilicus, sed
habet atriensis, sed habet colonus. 'Malum panem'inquis. Expecta: bonus fiet;
etiam illum tibi tenerum et siligineum famesreddet. Ideo non est ante edendum
quam illa imperat. Expectabo ergo necante edam quam aut bonum panem habere
coepero aut malum fastidire desiero. (3) Necessarium est paruo adsuescere: multae
difficultates locorum, multaetemporum etiam locupletibus et instructis ~aduobus
optantem prohibent et~occurrent. Quidquid uult habere nemo potest, illud potest,
nolle quod nonhabet, rebus oblatis hilaris uti. Magna pars libertatis est bene
moratusuenter et contumeliae patiens. (4) Aestimari non potest quantam
uoluptatemcapiam ex eo quod lassitudo mea sibi ipsa adquiescit: non unctores,
nonbalineum, non ullum aliud remedium quam temporis quaero. Nam quod
laborcontraxit quies tollit. Haec qualiscumque cena aditiali iucundior erit. (5)
~Aliquod enim~ experimentum animi sumpsi subito; hoc enim est simpliciuset
uerius. Nam ubi se praeparauit et indixit sibi patientiam, non aequeapparet
quantum habeat uerae firmitatis: illa sunt certissima argumentaquae ex tempore
dedit, si non tantum aequus molestias sed placidus aspexit;si non excanduit, non
litigauit; si quod dari deberet ipse sibi non desiderandosuppleuit et cogitauit
aliquid consuetudini suae, sibi nihil deesse.
(6) Multa quam superuacua essent non intelleximus nisi deesse coeperunt; utebamur
enim illis non quia debebamus sed quia habebamus. Quam multa autem paramus quia
alii parauerunt, quia apud plerosque sunt! Inter causas malorum nostrorum est
quod uiuimus ad exempla, nec ratione componimur sed consuetudine abducimur. Quod
si pauci facerent nollemus imitari, cum plures facere coeperunt quasi honestius
sit quia frequentius, sequimur; et recti apud nos locum tenet error ubi publicus
factus est. (7) Omnes iam sic peregrinantur utillos Numidarum praecurrat
equitatus, ut agmen cursorum antecedat: turpeest nullos esse qui occurrentis uia
deiciant, (ut) qui honestum hominemuenire magno puluere ostendant. Omnes iam
mulos habent qui crustallinaet murrina et caelata magnorum artificum manu
portent: turpe est uiderieas te habere sarcinas solas quae tuto concuti possint.
Omnium paedagogiaoblita facie uehuntur ne sol, ne frigus teneram cutem laedat:
turpe estneminem esse in comitatu tuo puerorum cuius sana facies medicamentum
desideret.
(8) Horum omnium sermo uitandus est: hi sunt qui uitia tradunt et alioaliunde
transferunt. Pessimum genus (horum) hominum uidebatur qui uerbagestarent: sunt
quidam qui uitia gestant. Horum sermo multum nocet; nametiam si non statim
proficit, semina in animo relinquit sequiturque nosetiam cum ab illis
discessimus, resurrecturum postea malum. (9) Quemadmodumqui audierunt synphoniam
ferunt secum in auribus modulationem illam acdulcedinem cantuum, quae
cogitationes inpedit nec ad seria patitur intendi,sic adulatorum et praua
laudantium sermo diutius haeret quam auditur. Necfacile est animo dulcem sonum
excutere: prosequitur et durat et ex interuallorecurrit. Ideo cludendae sunt
aures malis uocibus et quidem primis; namcum initium fecerunt admissaeque sunt,
plus audent. (10) Inde ad haec peruenituruerba: 'uirtus et philosophia et
iustitia uerborum inanium crepitus est;una felicitas est bene uitae facere;
esse, bibere, frui patrimonio, hocest uiuere, hoc est se mortalem esse
meminisse. Fluunt dies et inreparabilisuita decurrit. Dubitamus? Quid iuuat
sapere et aetati non semper uoluptatesrecepturae interim, dum potest, dum
poscit, ingerere frugalitatem? ~Eo~mortem praecurre et quidquid illa ablatura
est iam sibi ~interere~. Nonamicam habes, non puerum qui amicae moueat inuidiam;
cottidie sobrius prodis;sic cenas tamquam ephemeridem patri adprobaturus: non
est istud uiueresed alienae uitae interesse. (11) Quanta dementia est heredis
sui res procurareet sibi negare omnia ut tibi ex amico inimicum magna faciat
hereditas;plus enim gaudebit tua morte quo plus acceperit. Istos tristes et
superciliososalienae uitae censores, suae hostes, publicos paedagogos assis ne
fecerisnec dubitaueris bonam uitam quam opinionem bonam malle. ' (12) Hae
uocesnon aliter fugiendae sunt quam illae quas Ulixes nisi alligatus
praeteruehinoluit. Idem possunt: abducunt a patria, a parentibus, ab amicis, a
uirtutibus,et ~inter spem uitam misera nisi turpis inludunt~. Quanto satius est
rectumsequi limitem et eo se perducere ut ea demum sint tibi iucunda quae
honesta!(13) Quod adsequi poterimus si scierimus duo esse genera rerum quae
nosaut inuitent aut fugent. Inuitant (ut) diuitiae, uoluptates, forma,
ambitio,cetera blanda et adridentia: fugat labor, mors, dolor, ignominia,
uictusadstrictior. Debemus itaque exerceri ne haec timeamus, ne illa cupiamus. In
contrarium pugnemus et ab inuitantibus recedamus, aduersus petentiaconcitemur.
(14) Non uides quam diuersus sit descendentium habitus et escendentium?qui per
pronum eunt resupinant corpora, qui in arduum, incumbunt. Nam sidescendas,
pondus suum in priorem partem dare, si escendas, retro abducere,cum uitio,
Lucili, consentire est. In uoluptates descenditur, in asperaet dura subeundum
est: hic inpellamus corpora, illic refrenemus.
(15) Hoc nunc me existimas dicere, eos tantum perniciosos esse auribusnostris
qui uoluptatem laudant, qui doloris metus, per se formidabilesres, incutiunt?
Illos quoque nocere nobis existimo qui nos sub specie Stoicaesectae hortantur ad
uitia. Hoc enim iactant: solum sapientem et doctumesse amatorem. 'Solus aptus
est ad hanc artem; aeque conbibendi et conuiuendisapiens est peritissimus.
Quaeramus ad quam usque aetatem iuuenes amandisint. ' (16) Haec Graecae
consuetudini data sint, nos ad illa potius auresderigamus: 'nemo est casu bonus:
discenda uirtus est. Voluptas humilisres et pusilla est et in nullo habenda
pretio, communis cum mutis animalibus,ad quam minima et contemptissima aduolant.
Gloria uanum et uolubile quiddamest auraque mobilius. Paupertas nulli malum est
nisi repugnanti. Mors malumnon est: quid <sit> quaeris? sola ius aequum generis
humani. Superstitioerror insanus est: amandos timet, quos colit uiolat. Quid
enim interestutrum deos neges an infames?' (17) Haec discenda, immo ediscenda
sunt:non debet excusationes uitio philosophia suggerere. Nullam habet spem
salutisaeger quem ad intemperantiam medicus hortatur. Vale.
CXXIV. SENECA LVCILIO SVO SALVTEM.
(1) Possum multa tibi ueterum praecepta referre,
ni refugis tenuisque piget cognoscere curas.
Non refugis autem nec ulla te subtilitas abigit: non est elegantiae tuaetantum
magna sectari, sicut illud probo, quod omnia ad aliquem profectumredigis et tunc
tantum offenderis ubi summa subtilitate nihil agitur. Quodne nunc quidem fieri
laborabo.
Quaeritur utrum sensu conprendatur an intellectu bonum; huic adiunctumest in
mutis animalibus et infantibus non esse. (2) Quicumque uoluptatemin summo ponunt
sensibile iudicant bonum, nos contra intellegibile, quiillud animo damus. Si de
bono sensus iudicarent, nullam uoluptatem reiceremus;nulla enim non inuitat,
nulla non delectat; et e contrario nullum doloremuolentes subiremus; nullus enim
non offendit sensum. (3) Praeterea nonessent digni reprehensione quibus nimium
uoluptas placet quibusque summusest doloris timor. Atqui inprobamus gulae ac
libidini addictos et contemnimusillos qui nihil uiriliter ausuri sunt doloris
metu. Quid autem peccantsi sensibus, id est iudicibus boni ac mali, parent? his
enim tradidistisadpetitionis et fugae arbitrium. (4) Sed uidelicet ratio isti
rei praepositaest: illa quemadmodum de beata uita, quemadmodum de uirtute, de
honesto,sic et de bono maloque constituit. Nam apud istos uilissimae parti
daturde meliore sententia, ut de bono pronuntiet sensus, obtunsa res et hebeset
in homine quam in aliis animalibus tardior. (5) Quid si quis uelletnon oculis
sed tactu minuta discernere? Subtilior adhoc acies nulla quamoculorum et
intentior daret bonum malumque dinoscere. Vides in quanta ignorantiaueritatis
uersetur et quam humi sublimia ac diuina proiecerit apud quemde summo, bono
malo, iudicat tactus.
(6) 'Quemadmodum' inquit 'omnis scientia atque ars aliquid debet
haberemanifestum sensuque conprehensum ex quo oriatur et crescat, sic beata
uitafundamentum et initium a manifestis ducit et eo quod sub sensum cadat. Nempe
uos a manifestis beatam uitam initium sui capere dicitis. ' (7) Dicimusbeata esse
quae secundum naturam sint; quid autem secundum naturam sitpalam et protinus
apparet, sicut quid sit integrum. Quod secundum naturamest, quod contigit
protinus nato, non dico bonum, sed initium boni. Tusummum bonum, uoluptatem,
infantiae donas, ut inde incipiat nascens quoconsummatus homo peruenit; cacumen
radicis loco ponis. (8) Si quis diceretillum in materno utero latentem, sexus
quoque incerti, tenerum et inperfectumet informem iam in aliquo bono esse,
aperte uideretur errare. Atqui quantuluminterest inter eum qui cum (que) maxime
uitam accipit et illum qui maternorumuiscerum latens onus est? Uterque, quantum
ad intellectum boni ac mali,aeque maturus est, et non magis infans adhoc boni
capax est quam arboraut mutum aliquod animal. Quare autem bonum in arbore
animalique muto nonest? quia nec ratio. Ob hoc in infante quoque non est; nam et
huic deest. Tunc ad bonum perueniet cum ad rationem peruenerit. (9) Est aliquod
inrationaleanimal, est aliquod nondum rationale, est rationale sed inperfectum:
innullo horum bonum, ratio illud secum adfert. Quid ergo inter ista quaerettuli
distat? In eo quod inrationale est numquam erit bonum; in eo quodnondum
rationale est tunc esse bonum non potest; <in eo quod rationaleest> sed
inperfectum iam potest bonum <esse>, sed non est. (10) Itadico, Lucili: bonum
non in quolibet corpore, non in qualibet aetate inuenituret tantum abest ab
infantia quantum a primo ultimum, quantum ab initioperfectum; ergo nec in
tenero, modo coalescente corpusculo est. Quidninon sit? non magis quam in
semine. (11) Hoc sic dicas: aliquod arborisac sati bonum nouimus: hoc non est in
prima fronde quae emissa cum maximesolum rumpit. Est aliquod bonum tritici: hoc
nondum est in herba lactentenec cum folliculo se exerit spica mollis, sed cum
frumentum aestas et debitamaturitas coxit. Quemadmodum omnis natura bonum suum
nisi consummata nonprofert, ita hominis bonum non est in homine nisi cum illi
ratio perfectaest. (12) Quod autem hoc bonum? Dicam: liber animus, erectus, alia
subicienssibi, se nulli. Hoc bonum adeo non recipit infantia ut pueritia non
speret,adulescentia inprobe speret; bene agitur cum senectute si ad illud
longostudio intentoque peruenit. Si hoc est bonum, et intellegibile est.
(13) 'Dixisti' inquit 'aliquod bonum esse arboris, aliquod herbae;potest ergo
aliquod esse et infantis. ' Verum bonum nec in arboribus necin mutis animalibus:
hoc quod in illis bonum est precario bonum dicitur. 'Quod est?' inquis. Hoc quod
secundum cuiusque naturam est. Bonum quidemcadere in mutum animal nullo modo
potest; felicioris meliorisque naturaeest. Nisi ubi rationi locus est, bonum non
est. (14) Quattuor hae naturaesunt, arboris, animalis, hominis, dei: haec duo,
quae rationalia sunt,eandem naturam habent, illo diuersa sunt quod alterum
inmortale, alterummortale est. Ex his ergo unius bonum natura perficit, dei
scilicet, alteriuscura, hominis. Cetera tantum in sua natura perfecta sunt, non
uere perfecta,a quibus abest ratio. Hoc enim demum perfectum est quod secundum
uniuersamnaturam perfectum, uniuersa autem natura rationalis est: cetera
possuntin suo genere esse perfecta. (15) In quo non potest beata uita esse necid
potest quo beata uita efficitur; beata autem uita bonis efficitur. Inmuto
animali non est beata uita <nec id quo beata uita> efficitur: inmuto animali
bonum non est. (16) Mutum animal sensu conprendit praesentia;praeteritorum
reminiscitur cum <in> id incidit quo sensus admoneretur,tamquam equus
reminiscitur uiae cum ad initium eius admotus est. In stabuloquidem nulla illi
uiaest quamuis saepe calcatae memoria (est). Tertiumuero tempus, id est futurum,
ad muta non pertinet. (17) Quomodo ergo potesteorum uideri perfecta natura
quibus usus perfecti temporis non est? Tempusenim tribus partibus constat,
praeterito, praesente, uenturo. Animalibustantum quod breuissimum est <et> in
transcursu datum, praesens: praeteritirara memoria est nec umquam reuocatur nisi
praesentium occursu. (18) Nonpotest ergo perfectae naturae bonum in inperfecta
esse natura, aut si naturatalis (habet) hoc habet, habent et sata. Nec illud
nego, ad ea quae uidentursecundum naturam magnos esse mutis animalibus impetus
et concitatos, sedinordinatos ac turbidos; numquam autem aut inordinatum est
bonum aut turbidum. (19) 'Quid ergo?' inquis 'muta animalia perturbate et
indisposite mouentur?'Dicerem illa perturbate et indisposite moueri si natura
illorum ordinemcaperet: nunc mouentur secundum naturam suam. Perturbatum enim id
est quodesse aliquando et non perturbatum potest; sollicitum est quod potest
essesecurum. Nulli uitium est nisi cui uirtus potest esse: mutis animalibustalis
ex natura sua motus est. (20) Sed ne te diu teneam, erit aliquodbonum in muto
animali, erit aliqua uirtus, erit aliquid perfectum, sednec bonum absolute nec
uirtus nec perfectum. Haec enim rationalibus soliscontingunt, quibus datum est
scire quare, quatenus, quemadmodum. Ita bonumin nullo est nisi in quo ratio.
(21) Quo nunc pertineat ista disputatio quaeris, et quid animo tuoprofutura sit?
Dico: et exercet illum et acuit et utique aliquid acturumoccupatione honesta
tenet. Prodest autem etiam quo moratur ad praua properantes. Sed <et> illud dico:
nullo modo prodesse possum magis quam si tibi bonumtuum ostendo, si te a mutis
animalibus separo, si cum deo pono. (22) Quid,inquam, uires corporis alis et
exerces? Pecudibus istas maiores ferisquenatura concessit. Quid excolis formam?
cum omnia feceris, a mutis animalibusdecore uinceris. Quid capillum ingenti
diligentia comis? cum illum ueleffuderis more Parthorum uel Germanorum modo
uinxeris uel, ut Scythae solent,sparseris, in quolibet equo densior iactabitur
iuba, horrebit in leonumceruice formonsior. Cum te ad uelocitatem paraueris, par
lepusculo noneris. (23) Vis tu relictis in quibus uinci te necesse est, dum in
alienaniteris, ad bonum reuerti tuum? Quod est hoc? animus scilicet emendatusac
purus, aemulator dei, super humana se extollens, nihil extra se suiponens.
Rationale animal es. Quod ergo in te bonum est? perfecta ratio. Hanc tu ad suum
finem hinc euoca, <sine> in quantum potest plurimumcrescere. (24) Tunc beatum
esse te iudica cum tibi ex te gaudium omne nascetur,cum uisis quae homines
eripiunt, optant, custodiunt, nihil inueneris, nondico quod malis, sed quod
uelis. Breuem tibi formulam dabo qua te metiaris, qua perfectum esse iam sentias:
tunc habebis tuum cum intelleges infelicissimos esse felices. Vale.
Seneca the Younger | Index | References |