fortu<nis ex secundis ad mi>seras vocat.
nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas.
ego te reduco et revoco ad <summas> ditias,
ubi tu locere in luculentam familiam, 560
unde tibi talenta magna viginti pater
det dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modo
tute tibi indigne dotem quaeras corpore."
PHAN. An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit?
LAMP. Immo [meretrix] fuit; sed ut sit de ea re, eloquar. 565
iam perducebam illam ad me suadela mea:
anus ei amplexa est genua, plorans, obsecrans,
ne deserat se: eam suam esse filiam,
seque eam peperisse sancte adiurabat mihi.
"istanc quam quaeris" inquit "ego amicae meae 570
dedi, quae educaret eam pro filiola sua;
et vivit" inquit. "ubi ea est?" inquam extempulo.
PHAN. Servate di med obsecro. MEL. At me perditis.
PHAN. Quoi illam dedisset exquisisse oportuit.
LAMP. Quaesivi, et dixit meretrici Melaenidi. 575
MEL. Meum elocutust nomen, interii <oppido>.
LAMP. Vbi elocuta est "duc ac demonstra mihi."
"avecta est" inquit "peregre hinc habitatum."MEL. Obsipat
aculam. LAMP. 'Quo avecta est, eo sequemur. sicine 580
agis nugas? periisti hercle, ni ***"
*** <non> hoc longe destiti
instare, usque adeo donec se adiurat anus
iam mihi monstrare. PHAN. At non missam oportuit.
LAMP. Servatur. sed illaec se quandam aibat mulierem 585
suam bene volentem convenire etiam prius,
commune quacum id esset sibi negotium.
et scio venturam. MEL. Me indicabit, et suas
ad meas miserias ~ alias faciem consciam. 589-590
PHAN. Quid nunc vis facere me? LAMP. Intro abi atque
animo bono es. 591
vir tuos si veniet, iube domi opperirier,
ne in quaestione mihi sit, si quid eum velim.
ego ad anum recurro rursum. PHAN. Lampadio, obsecro,
cura. LAMP. Perfectum ego hoc dabo negotium. 595
PHAN. Deos teque spero.LAMP. Eosdem ego, uti abeas
domum.
MEL. Adulescens, asta atque audi. LAMP. Men, mulier,
vocas?
MEL. Te. LAMP. Quid negoti est? nam occupatus sum ampliter.
MEL. Quis istic habitat? LAMP. Demipho dominus meus.
MEL. Nempe istic est, qui Alcesimarcho filiam 600
suam despondit in divitias maxumas?
LAMP. Is ipsust. MEL. Eho tu, quam vos igitur filiam
nunc quaeritatis alteram? LAMP. Ego dicam tibi:
non ex uxore natam uxoris filiam.
MEL. Quid istuc est verbi? LAMP. Ex priore muliere 605
nata, inquam, meo ero est filia. MEL. Certe modo
huius, quae locuta est, quaerere aibas filiam.
LAMP. Huius ergo quaero. MEL. Quo modo igitur, obsecro,
haec est prior, quae nupta nunc est? LAMP. Conteris
tu tua me oratione, mulier, quisquis es. 610
medioxumam quam duxit uxorem, ex ea
nata est haec virgo, Alcesimarcho quae datur.
ea uxor diem obiit. iam scis? MEL. Teneo istuc satis.
sed ego illud quaero confragosum, quo modo
prior posterior sit et posterior sit prior? 615
LAMP. Prius hanc compressit quam uxorem duxit domum,
prius gravida facta est priusque peperit filiam;
eam postquam peperit, iussit parvam proici:
ego eam proieci, alia mulier sustulit,
ego inspectavi. erus hanc duxit postibi. 620
eam nunc puellam filiam eius quaerimus.
quid nunc supina susum in caelum conspicis?
MEL. Ei nunciam istuc quo properabas, nil moror.
nunc intellexi. LAMP. Dis hercle habeo gratiam,
nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres. 625
MEL. Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis,
quamquam esse nolo. rem palam esse intellego:
nunc egomet potius hanc inibo gratiam
ab illis, quam illaec me indicet. ibo domum,
atque ad parentes redducam Selenium. 630
ACTVS III
III.i
MELAENIS Rem elocuta sum tibi omnem; sequere hac me, Selenium,
ut eorum quoiam esse oportet te sis potius quam mea.
quamquam invita te carebo, animum ego inducam tamen
ut illud quem <ad modum> tuam in rem bene conducat consulam.
nam hic crepundia insunt, quibuscum te illa olim ad me detulit, 635
quae mihi dedit, parentes te ut cognoscant facilius.
accipe hanc cistellam, Halisca. agedum pulta illas fores.
dic me orare ut aliquis intus prodeat propere ocius.
ALCESIMARCHVS Recipe me ad te, Mors, amicum et benevolum. 639-640
SELENIVM Mater mea,
periimus miserae. ALC. Vtrum hac me feriam an ab laeva latus? 641
MEL. Quid tibi est? SEL. Alcesimarchum non vides? ferrum
tenet.
ALC. Ecquid agis? remorare. lumen linque. SEL. Amabo,
accurrite,
ne se interemat. ALC. O Salute mea salus salubrior,
tu nunc, si ego volo seu nolo, sola me ut vivam facis. 645
MEL. Haud voluisti istuc severum facere. ALC. Nil mecum
tibi,
mortuos tibi sum: hanc ut habeo certum est non amittere;
nam hercle iam ad me adglutinandam totam decretum est dare.
ubi estis, servi? occludite aedis pessulis, repagulis
ilico: hanc ego tetulero intra limen. MEL. Abiit, abstulit 650
mulierem. ibo, persequar iam illum intro, ut haec ex me sciat
eadem, si possum tranquillum facere ex irato mihi.
ACTVS IV
IV.i
LAMPADIO Nullam ego me vidisse credo magis anum excruciabilem
quam illaec est, quae dudum fassa est mihi quaene infitias eat.
sed eccam eram video. sed quid hoc est, haec quod cistella hic iacet 655
cum crepundiis? nec quemquam conspicor alium in via.
faciundum est puerile officium: conquiniscam ad cistulam.
PHANOSTRATA Quid agis, Lampadio? LAMP. Haec cistella
numnam hinc ab nobis
domo est?
nam hinc ab ostio iacentem sustuli. PHAN. Quid nuntias
super anu? LAMP. Scelestiorem in terra nullam esse alteram. 660
omnia infitiatur ea quae dudum confessa est mihi.
nam hercle ego <quam> illam anum inridere me ut sinam, satiust mihi
quovis exitio interire. PHAN. Di, obsecro vostram fidem.
LA. Quid deos obsecras? PH. Servate nos. LA. Quid
est? PH. Crepundia
haec sunt, quibuscum tu extulisti nostram filiolam ad necem. 665
L. Sanane es? P. Haec sunt profecto. L. Pergin?
P.
Haec sunt. L. Si mihi
alia mulier istoc pacto dicat, dicam esse ebriam.
PHAN. Non ecastor falsa memoro. LAMP. Nam, obsecro, unde
haec gentium?
aut quis deus obiecit hanc ante ostium nostrum, quasi
dedita opera, in tempore ipso? PHAN. Spes mihi sancta subveni. 670
IV.ii
HALISCA Nisi quid mi opis di dant, disperii, neque unde auxilium
expetam habeo.
itaque ~ petulantia mea me animi miseram habet.
quae in tergum meum ne veniant, male formido,
si era mea <me> sciat tam socordem esse quam sum.
quamne in manibus tenui atque accepi hic ante aedis 675
cistellam, ubi ea sit nescio, nisi ut opinor
loca haec circiter excidit mihi.
mei homines, mei spectatores, facite indicium, si quis vidit,
quis eam abstulerit quisve sustulerit et utrum hac an illac iter institerit.
non sum scitior, quae hos rogem aut quae fatigem, 680
qui semper malo muliebri sunt lubentes.
nunc vestigia hic si qua sunt noscitabo.
nam si nemo hac praeter iit, postquam intro abii,
cistella hic iaceret. quid hic? perii, opinor.
actum est, ilicet me infelicem et scelestam. 685
nulla est, neque ego sum usquam. perdita perdidit me.
sed pergam ut coepi tamen, quaeritabo.
nam et intus paveo et foris formido,
ita nunc utrubique metus me agitat. 688a
ita sunt homines misere miseri:
ille nunc laetus est, quisquis est, qui illam habet,
quae neque illa illi quicquam usui et mi exitio est.
sed memet moror, quom hoc ago setius.
Halisca, hoc age, ad terram aspice et despice,
oculis investiges, astute augura.
LAM. Era. PH. Hem quid est? LAM. Haec est. PH.
Quis est? LAM. 695
Quoi haec excidit cistella.
PHAN. Certe est, eum locum signat, ubi ea excidit: apparet.
HAL. Sed is hac iit, hac socci video
vestigium in pulvere, persequar hac.
in hoc iam loco cum altero constitit. hic
meis turba oculis modo se obiecit: 699a
neque prorsum iit hac: hic stetit, hinc illo
exiit. hic concilium fuit. 700a
ad duos attinet, liquidumst. attat,
singulum video vestigium. 701a
sed is hac abiit. contemplabor. hinc huc iit, hinc nusquam abiit.
actam rem ago. quod periit, periit: meum corium <cum> cistella.
redeo intro. PHAN. Mulier, mane. sunt qui volunt te conventam.
HAL. Quis me revocat? LAMP. Bona femina et malus masculus
volunt te. 705
HAL. *** postremo ille
plus qui vocat scit quod velit, quam ego quae vocor. revortor.
[ecquem vidisti ~ quaerere hic, amabo, in hac regione
cistellam cum crepundiis, quam ego hic amisi misera?
nam dudum ut accucurrimus ad Alcesimarchum, ne se 710
vita interemeret, tum <eam mihi op>inor excidisse.
LAMP. Cistellam haec mulier <perdidit. tace>amus, era, parumper.
HAL. Disperii misera. quid ego erae dicam? quae me opere tanto
servare iussit, qui suos Selenium parentes
facilius posset noscere, quae erae [meae] supposita est parva, 715
quam quaedam meretrix ei dedit. LAMP. Nostram haec rem fabulatur,
hanc scire oportet, filia tua ubi sit, signa ut dicit.
HAL. Nunc eam volt suae matri et patri, quibus nata est, reddere
ultro.
mi homo, obsecro, alias res geris, ego tibi meas res mando.
LAMP. Istuc ago, atque istic mihi cibus est, quod fabulare, 720
sed inter rem agendam istam erae huic respondi quod rogabat.
nunc ad te redeo: si quid est opus, dic, impetratumst.]
quid quaeritabas? HAL. Mi homo et mea mulier, vos saluto.
PHAN. Et nos te. sed quid quaeritas? HAL. Vestigium hic
requiro,
qua aufugit quaedam *** aestio *** LAMP. Quid id? quid nam est? 725
HAL. Alienum *** et maerorem familiarem.
LAMP. Mala mers, era, haec et callida est. PHAN. Ecastor
ita videtur.
LAMP. Imitatur nequam bestiam et damnificam. PHAN. Quamnam,
amabo?
LAMP. Involvolum, quae in pampini folio intorta implicat se:
itidem haec exorditur sibi intortam orationem. 730
quid quaeritas? HAL. Cistellula hinc mi, adulescens, evolavit.
LAMP. In caveam latam oportuit. HAL. Non edepol praeda
magna.
LAMP. Mirum quin grex venalium in cistella infuerit una.
PHAN. Sine dicat. LAMP. Si dicat quidem. PHAN.
Age loquere [tu] quid ibi infuerit.
HAL. Crepundia una. LAMP. Est quidam homo, qui illam
ait se scire ubi sit. 735
at pol ille a quadam muliere, si eam monstret, gratiam ineat.
LAMP. At sibi ille quidam volt dari mercedem. HAL. At
pol illa quaedam,
quae illam cistellam perdidit, quoidam negat esse quod det.
LAMP. At enim ille quidam o<peram bonum magis> expetit
quam argentum.
HAL. At pol illi quoidam mulieri nulla opera gratuita est. 740
PHAN. Commodule quaedam. tu tibi nunc prodes. confitemur
cistellam habere. HAL. At vos Salus servassit. ubi ea nunc est?
PHAN. Salvam eccam. sed ego rem meam magnam confabulari
tecum volo: sociam te mihi adopto ad meam salutem.
HAL. Quid istuc negoti est? aut quis es? PHAN. Ego sum
illius mater, 745
quae haec gestitavit. HAL. Hicine tu ergo habitas? PHAN.
Hariolare.
sed quaeso, ambages, mulier, mitte atque hoc age.
eloquere, unde haec sunt tibi, cito, crepundia.
HAL. Mea haec erilis gestitavit filia.
LAMP. Mentiris, nam mea gestitavit, non tua. 750
PHAN. Ne obloquere. LAMP. Taceo. PHAN. Mulier,
perge dicere.
ubi ea est, quae gestitavit? HAL. Hic in proximo.
PHAN. Istic quidem edepol mei viri habitat gener.
*** 753a
PHAN. Ne obloquere rusus. perge porro dicere. 753b
quot annos nata dicitur? HAL. Septemdecim. 755
PHAN. Mea est. LAMP. East: u<t numer>us annorum attulit.
HAL. Quid qua <tibi causa haec dixi?> iam quaero meam.
LAMP. At po<l ego> sunt, quaero tertiam.
PHAN. Quod quaeritabam, filiam inveni meam.
HAL. Aequom est <reponi> per fidem quod creditum est, 760
ne bene merenti sit malo benignitas.
nostra haec alumna est, tua profecto filia:
*** 762a
et redditura est tuam tibi, et ea gratia 762b
domo profecta est. ceterum ex ipsa, obsecro, 762c
exquaeritote: ego serva sum. PHAN. Aequom postulas. 765
HAL. Illius ego istanc esse malo gratiam.
sed istanc cistellam te opsecro ut reddas mihi.
PHAN. Quid fit, Lampadio? LAMP. Quod tuom est teneas
tuom.
PHAN. At me huius miseret. LAMP. Sic faciundum censeo:
da isti cistellam et intro abi cum istac semul. 770
PHAN. Tibi auscultabo. tene tu cistellam tibi,
abeamus intro. sed quid < est> nomen tuae
dominae? HAL. Melaenis. PHAN. I prae, iam ego te sequar.
ACTVS V
V.i
DEMIPHO Quid hoc negoti est, quod omnes homines fabulantur per
vias
mihi esse filiam inventam? et Lampadionem me in foro 775
quaesivisse aiunt. LAMP. Ere, unde is? DEM. Ex senatu.
LAMP.
Gaudeo
tibi mea opera liberorum esse amplius. DEM. Enim non placet.
nil moror aliena mi opera fieri pluris liberos.
sed quid istuc est? LAMP. Propera ire intro huc ad adfinem tuom,
filiam tuam iam cognosces intus. ibidem uxor tua est. 780
abi cito. DEM. Praevorti hoc certumst rebus aliis omnibus.
CATERVA
Ne exspectetis, spectatores, dum illi huc ad vos exeant:
nemo exibit, omnes intus conficient negotium.
ubi id erit factum, ornamenta ponent; postidea loci
qui deliquit vapulabit, qui non deliquit bibet. 785
nunc quod ad vos, spectatores, relicuom relinquitur,
more maiorum date plausum postrema in comoedia.
Plautus | Index | References |