[hoc monstrant uetulae pueris repentibus assae,
hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.]
talibus instantem monitis quemcumque parentem 210
sic possem adfari: 'dic, o uanissime, quis te
festinare iubet? meliorem praesto magistro
discipulum. securus abi: uinceris, ut Aiax
praeteriit Telamonem, ut Pelea uicit Achilles.
parcendum est teneris; nondum impleuere medullas 215
maturae mala nequitiae. cum pectere barbam
coeperit et longae mucronem admittere cultri,
falsus erit testis, uendet periuria summa
exigua et Cereris tangens aramque pedemque.
elatam iam crede nurum, si limina uestra 220
mortifera cum dote subit. quibus illa premetur
per somnum digitis! nam quae terraque marique
adquirenda putas breuior uia conferet illi;
nullus enim magni sceleris labor. "haec ego numquam
mandaui" dices olim "nec talia suasi." 225
mentis causa malae tamen est et origo penes te.
nam quisquis magni census praecepit amorem
et laeuo monitu pueros producit auaros
[et qui per fraudes patrimonia conduplicari]
dat libertatem et totas effundit habenas 230
curriculo; quem si reuoces, subsistere nescit
et te contempto rapitur metisque relictis.
nemo satis credit tantum delinquere quantum
permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi.
cum dicis iuueni stultum qui donet amico, 235
qui paupertatem leuet attollatque propinqui,
et spoliare doces et circumscribere et omni
crimine diuitias adquirere, quarum amor in te
quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum
dilexit Thebas, si Graecia uera, Menoeceus, 240
in quorum sulcis legiones dentibus anguis
cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt
continuo, tamquam et tubicen surrexerit una.
ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,
flagrantem late et rapientem cuncta uidebis. 245
nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
in cauea magno fremitu leo tollet alumnus.
nota mathematicis genesis tua, sed graue tardas
expectare colus: morieris stamine nondum
abrupto. iam nunc obstas et uota moraris, 250
iam torquet iuuenem longa et ceruina senectus.
ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates
composuit: si uis aliam decerpere ficum
atque alias tractare rosas, medicamen habendum est,
sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.' 255
monstro uoluptatem egregiam, cui nulla theatra,
nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,
si spectes quanto capitis discrimine constent
incrementa domus, aerata multus in arca
fiscus et ad uigilem ponendi Castora nummi, 260
ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res
non potuit seruare suas. ergo omnia Florae
et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas:
tanto maiores humana negotia ludi.
an magis oblectant animum iactata petauro 265
corpora quique solet rectum descendere funem
quam tu, Corycia semper qui puppe moraris
atque habitas, coro semper tollendus et austro,
perditus ~ac uilis~ sacci mercator olentis,
qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae 270
passum et municipes Iouis aduexisse lagonas?
hic tamen ancipiti figens uestigia planta
uictum illa mercede parat, brumamque famemque
illa reste cauet: tu propter mille talenta
et centum uillas temerarius. aspice portus 275
et plenum magnis trabibus mare: plus hominum est iam
in pelago. ueniet classis quocumque uocarit
spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum
aequora transiliet, sed longe Calpe relicta
audiet Herculeo stridentem gurgite solem. 280
grande operae pretium est, ut tenso folle reuerti
inde domum possis tumidaque superbus aluta,
Oceani monstra et iuuenes uidisse marinos.
non unus mentes agitat furor. ille sororis
in manibus uoltu Eumenidum terretur et igni, 285
hic boue percusso mugire Agamemnona credit
aut Ithacum. parcat tunicis licet atque lacernis,
curatoris eget qui nauem mercibus implet
ad summum latus et tabula distinguitur unda,
cum sit causa mali tanti et discriminis huius 290
concisum argentum in titulos faciesque minutas.
occurrunt nubes et fulgura: 'soluite funem'
frumenti dominus clamat piperisue coempti,
'nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur;
aestiuom tonat.' infelix hac forsitan ipsa 295
nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur
obrutus et zonam laeua morsuque tenebit.
sed cuius uotis modo non suffecerat aurum
quod Tagus et rutila uoluit Pactolus harena,
frigida sufficient uelantes inguina panni 300
exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem
dum rogat et picta se tempestate tuetur.
tantis parta malis cura maiore metuque
seruantur: misera est magni custodia census.
dispositis praediues amis uigilare cohortem 305
seruorum noctu Licinus iubet, attonitus pro
electro signisque suis Phrygiaque columna
atque ebore et lata testudine. dolia nudi
non ardent Cynici; si fregeris, altera fiet
cras domus atque eadem plumbo commissa manebit. 310
sensit Alexander, testa cum uidit in illa
magnum habitatorem, quanto felicior hic qui
nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem
passurus gestis aequanda pericula rebus.
nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, 315
nos facimus, Fortuna, deam. mensura tamen quae
sufficiat census, si quis me consulat, edam:
in quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
quantum, Epicure, tibi paruis suffecit in hortis,
quantum Socratici ceperunt ante penates; 320
numquam aliud natura, aliud sapientia dicit.
acribus exemplis uideor te cludere? misce
ergo aliquid nostris de moribus, effice summam
bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis.
haec quoque si rugam trahit extenditque labellum, 325
sume duos equites, fac tertia quadringenta.
si nondum impleui gremium, si panditur ultra,
nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna
sufficient animo nec diuitiae Narcissi,
indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius 330
paruit imperiis uxorem occidere iussus.