Quanquam pro tua singulari sapientia, ipse abunde per te sapis affinis iucundissime, nec alienis eges consiliis, tamen hoc uel ueteri nostrae amicitiae, quae
ab ipsis prope cunabulis una cum aetate nobis accreuit, uel tuis summis in me
ofhciis, uel arctissimae denique affinitati debere me putaui, si is esse uellem,
quem tu me semper existimasti uirum et amicum et gratum, ut id quod ad tuam
tuorumque salutem ac dignitatem plurimurn interesse iudicassem, te libenter ac
libere admonerem. Aliena nonnunquam rectius quam nostra perspicimus.
Tuum consilium meis in rebus persaepe sum secutus, neque minus felix mihi
comperi quam erat amicum. Nunc si uicissim in tuis meum sequi uoles, futurum
arbitror ut neque me suasisse, neque te poeniteat paruisse.
Cenauit apud me sexto Mus Apriles, cura in uilla montana essem, Antonius
Baldus, homo, ut scis, tuarum rerum studiosissimus, generique tuo iam inde ab
initio coniunctissimus. Triste plenumque lachrymarum conuiuium. Nunciabat
mihi magno utriusque dolore, maitrem tuam, foeminam integerrimam, e uiuis
concessisse; sororem tuam luctu ac desiderio uictam, sterilitati dicatarum
uirginum choro asscriptam esse, ad te unum spem stirpis tuae redisse, amicos
summo consensu tibi puellam summo genere natam, forma praestanti, optime
moratam, postremo tui amantissimam, summa cum dote obtulisse; te uero
nescio qua seu doloris impotentia, seu religione, ita celibatum decreuisse ut nec
generis studio, nec sobolis amore, nec amicorum ullis, aut monitis, aut precibus,
aut lachrymis abduci possis a sententia.
Tu tamen uel me autore, menteur istam mutabis, et celibatu relicto, sterili ac
parum humano uitae instituto, sanctissimo coniugio indulgebis. Qua in te neque
tuorum charitatem, quae tamen alioquin animum tuum uincere debebat, neque
autoritatem quicquam mihi prodesse cupio, nisi clarissimis rationibus ostendero
id fore tibi longe tutu honestius, tutu utilius, tum iucundius, quid quod etiam
hoc tempore necessarium.
Nam primum hac in re, si te honesti ratio mouet, quae apud probos uiros
plurimum ualere debet, quid matrimonio honestius, quod ipse Christus honestauit, qui nuptiis una cum matre, non solum interesse dignatus est, uerumetiam
nuptiale conuiuium miraculorum suorum primitiis consecrauit? Quid sanctius,
quod ipse rerum parens instituit, adiunxit, sanctificauit, quod ipsa sanxit
natura? Quid eo laudabilius, quod qui reprehendit hereseos damnetur? Quid
aequius quam id reddere posteris, quod ipsi a maioribus accepimus? Quid inconsyderatius quam id sanctimoniae studio, perinde ut prophanum fugere,
quod deus ipse totius sanctimoniae fons ac parens sanctissimum haberi uoluit?
Quid inhumanius quam hominem ab humanae conditionis legibus abhorrere?
Quid ingratius quam id negare maioribus, quod ipse nisi a maioribus accepisses
ne esses quidem qui negare posses? Quod si matrimonii quaerimus autorem,
non a Lycurgo, non a Mose, non a Solone, sed ab ipso summo rerum omnium
opifice conditum et institutum est, ab eodem et laudatum, ab eodem honestatum
consecratumque. Siquidem initio cum hominem e limo finxisset, miseram
prorsus et inamoenam eius uitam fore intellexit, nisi sociam Euam adiungeret.
Quare uxorem non e luto illo quo uirum, sed ex Adae cratibus eduxit, quo
prorsus intelligeremus nihil nobis uxore charius esse debere, nihil coniunctius,
nihil tenacius adglutinatum. Idem ille post diluuium mortalium generi reconciliatus hanc primam legem prouulgasse legitur, non uti celibatum amplecterentur, sed ut crescerent, ut multiplicarentur, ut terram implerent. At quo pacto,
nisi coniugio darent operam? Et ne hic uel Mosaicae legis libertatem, uel
tempestatis illius necessitatem causemur, quid aliud sibi uult illud in Euangelicis
quoque literis repetitum comprobatumque Christi suffragium? Propter hoc,
inquit, relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae. Quid parentum pietate sanctius? At huic tamen coniugalis praefertur fides. Quo autore? Nempe Deo. Quo tempore? Non Iudaismi tantum, sed Christianismi quoque. Iam si caetera sacramenta, quibus Ecclesia Christi potissimum nititur, religiosa quadam ueneratione coluntur, quis non uidet huic plurimum religionis deberi, quod et a Deo, et primum omnium est institutum? Et caetera quidem in terris, hoc in Paradiso, caetera ad remedium, hoc ad consortium felicitatis, caetera naturae collapsae surit adhibita, unum illud conditae datum est. Si leges a mortalibus institutas sanctas habemus, non erit coniugii lex sanctissima, quam
ab eodem accepimus, a quo et uitam, quae una prope cum ipso hominum genere
nata est?
Denique ut legem exemplo confirmaret, adole1scens, ut dictum est, ad
nuptiale conuiuium uocatus, una cum matre libens adfuit, nec adfuit modo,
uerumetiam prodigioso munere cohonestauit, haud alibi miraculorum suorum
initium auspicatus. Cur igitur, inquies, Christus ipse a coniugio abstinuit?
Quasi uero non plurima sint in Christo, quae mirari potius quam imitari
debeamus, sine patte natus, sine parentis dolore processit, clauso monumento
prodiit. Quid in eo non supra naturam? Sint haec illi propria, nos intra naturae
legem uiuentes, suspiciamus illa quae supra naturam surit. Sed e uirgine nasci
uoluit. E uirgine quidem, sed coniugata. Virgo mater Deum decebat; coniugata
nobis quid esset agendum significauit. Virginitas eam decebat, quae caelestis
afl3atu numinis illibata pareret illibatum. Sed Ioseph sponsus nobis casti
coniugii leges commende. Qui magis coniugalem societatem potuit commendare, quam quod arcanam illam, et angelicis quoque mentibus stupendam,
diuinae naturae cum humano corpore animaque coniunctionem; quod ineffabilem illum et aeternum in ecclesiam suam amorem declarare uolens, se
sponsumillius,illam sponsam suam appelle? Magnum, inquit Paulus, matrimonii
sacraznentum est, in Christo et in Ecclesia. Si qua fuisset in rerum natura sanctior
copula, si quod foedus religiosius quam coniugium, profecto ab eo sumpta
fuisset imago. Quid simile usquam de caelibatu legis in arcanis literis? Honoranduzn connubiuzn, et thorus immaculatus praedicatur, celibatus ne nominatur quidem.
lam uero Mosaica lex sterile coniugium execratur, atque ob id a communibus aris
quosdam submotos legimus. Quamobrem tandem? nempe ideo quod tanquam
inutiles, et sibi duntaxat uiuentes, populum nulla sobole augerent. Quod si lex
damnat sterile matrimonium, caelibes multo amplius damnauit. Si natura
poenam non effugit, ne uoluntas quidem effugiet. Si damnantur quorum uoluntati natura defuit, quid commerentur ii, qui ne operam quidem dederunt ne
steriles essent?
Hebraeorum leges hoc honoris habebant matrimonio, ut qui sponsarn duxisset, eodem anno non cogeretur in bellum exire. Periclitatur ciuitas, nisi sint qui
eam armis tueantur. At certum exitium est, nisi sint qui coniugii beneficio
iuuentutem, semper mortalitate deficientem sufficiant. Quia et Romanae leges
eos qui caelibes essent damno etiam mulctabant, a reipublicae muneribus
secludebant. At qui liberis rempublicam auxissent, eis tanquam bene meritis
praemium e publico statuebant. Argumento est ius trium liberorum, ne caetera
persequar. Lycurgus leges tulit, ut qui uxores non ducerent, hi et aestate arcerentur a ludis ac spectaculis, hyeme uero nudi forum circuirent, seque
execrati iusta pati dicerent, quod legibus non paruissent.
Iam uis scire quantum matrimonio tribuerit antiquitas, uiolati matrimonii
poenam perpende. Graeci quondam uiolatum matrimonii ius decenni bello
uindicandum censuerunt. Ad haec non Romanis modo, uerumetiam et Hebraeis
et Barbaricis legibus, adulteris pena capitalis statuebatur. Furem quadrupli
poena absoluebat, adulterii scelus securis expiabat. Apud Hebraeos autem populi manibus lapidabatur, qui id uiolasset, sine quo populus non esset. Nec hoc
contenta legum seueritas, illud etiam permisit, deprehensum adulterum sine
iudicio, sine legibus confodere, nimirum id donans dolori maritali, quod
grauate concedit uim a capite propellenti, quasi ledat atrocius, qui coniugem
adimat quam qui uitam. Profecto sanctissimam quandam rem coniugium uideri
necesse est, quod uiolatum humano sanguine sit expiandum, cuius poena, nec
leges nec iudicem expectare cogitur, quod ius nec in parricidio est.
Sed quid de scriptis legibus agimus? Naturae haec lex est, non in tabulis
aereis exarata, sed animis nostris penitus insita, cui qui non paret, ne homo
quidem sit existimandus, nedum bonus ciuis. Nam si, ut Stoici homines acutissimi disputant, recte uiuere, est naturae ductum sequi, quid tam naturae consentaneum quam matrimonium? Nihil enim tam a natura, non hominibus modo,
uerumetiam reliquo animantium generi insitum est, quam ut suam quodque
speciem ab interitu uindicet, et propagatione posteritatis, tanquam immortalem
efficiat. Quod sine coniugali coniunctione fieri non posse quis ignoret? Turpissimum auteur uidetur, muta pecora naturae parere legibus, homines Gigantum
more naturae bellum indicere. Cuius opus si oculis haud cecutientibus inspiciamus, intelligemus in omni rerum genere coniugii speciem quandam inesse
uoluisse. Omitto enim iam de arboribus, in quibus Plinio autore certissimo, adeo
manifesto sexus discrimine coniugium inuenitur, ut nisi marita arbor in foeminas circunstantes ramis incumbat, tanquam concubitu, hae plane steriles mansurae sint. Taceo de gemmis, in quibus sexum inueniri scripsit idem autor, at
non solus. Nonne ita res cunctas uinculis quibusdam connexuit, ut aliae aliis
egere uideantur? Quid caelum perpetuo motu uersabile, nonne dum tellurem
omnium parentem subiectam, uario rerum genere foecundat, uelut infuso semine, mariti fungitur officio? Sed singula percurrere nimis longum arbitror.
Quorsum autem haec spectant? eo uidelicet, ut intelligamus coniugali societate
et constare et contineri 1 omnia, sine ea dissolui, interire, collabi cuncta.
Fingunt ueteres illi ac sapientissimi poetae, quibus studium fuit philosophiae
praecepta fabularum inuoluchris tegere, Gigantes anguipedes terrae filios,
extructis in caelum montibus bellum superis intulisse. Quid haec sibi uult
fabula? Nimirum immanes quosdam ac feros homines et obscuros, a coniugali
concordia uehementer abhorruisse, eoque fulmine praecipitatos, hoc est, funditus interisse, cum id uitarent, quo solo constat humani generis incolumitas.
At iidem Orpheum poetam ac citharedum saxa durissima cantu mouisse commemorant. Quid signifcantes? Nempe uirum et sapientem et facundum,
homines saxeos et ferarum ritu uiuentes, a uago concubitu prohibuisse, atque
ad matrimonii sanctissimas leges adduxisse. Apparet igitur qui connubii amore
non tangitur, eum non hominem, sed saxum uideri, hostem naturae, numini
rebellem, suapte stulticia sibi perniciem accersere.
Age uero, quandoquidem in fabulas minime fabulosas incidimus, idem
Orpheus, cum apud inferos Plutonem ipsum manesque permouit ut Euridicen
suam liceret abducere, quid aliud poetas cogitasse putamus quam ut nobis
coniugalem amorem commendarent, qui apud inferos quoque sanctus ac
religiosus haberetur? Eodem pertinet quod antiquitas coniugio Iouem Gamelium praefecerat, Iunonem pronubam, Lucinam, quae parturientibus adesset:
superstitiose quidem errans in deorum nominibus, at non errans in hoc quod
matrimonium rem sacram ac dignam, quae diis curae sit, iudicarit. Diuersi
quidem apud diuersos populos ac nationes, ritus legesque fuere. Nulla unquam
gens tam fuit barbara, tam ab humanitate omni aliena, apud quam coniugii
nomen non sanctum, non uenerandum sit habitum. Hoc Thrax, hoc Sarmata,
hoc Indus, hoc Graecus, hos Latinus, hoc uel extremus orbis Anglus, aut si qui
sint his quoque semotiores, religiosum habuit. Quid ita? quia necesse est omnibus esse commune, quod communis hominum parens inseuit, et adeo penitus
inseuit, ut huius rei sensus non solum ad turtures et columbos, uerumetiam ad
immanissimas feras pertingat, siquidem leones in uxorem mites sunt. Pro
catulis dimicant tigrides. Asinos per obstantes ignes agit prolis tuendae pietas.
Atque hoc sane ius naturae uotant, ut efficacissimum, ita latissime patens. Vt
igitur diligens cultor non est, qui praesentibus rebus contentus, arbores adultas
satis quidem accurate tractat, caeterum neque propagandi neque inserendi
curam agit, propterea quod necesse est, paucis annis eos hortos quantumuis
diligenter excultos interire, ita parum diligens in Republica ciuis censendus, qui
praesenti turba contentas, de propaganda ciuium multitudine non cogitat. Nemo igitur unquam egregius ciuis habitus est, qui non liberis gignendis recteque
instituendis operam dederit. Apud Hebraeos et Persas laudi in primis erat
quam plurimas habere uxores, tanquam ci patria plurimum deberet, qui eam
numerosissima sobole locupletasset.
Num tu Abraham ipso sanctior uideri studes? Is pater multarum gentium
non esset appellatus, idque Deo auspice, si uxoris contubernium refugisset.
Num tu Iacob religiosior haberi quaeris? Is Rachelis amplexus tam diuturna
seruitute, redimere non dubitauit. Num Solomone sapientior? At quantum ille
uxorum gregem domi aluit? Num Socrate castior, qui Xantippen foeminam
etiam morosam domi pertulisse legitur, non tam ut ille suo more iocabatur, quo
domi disceret tolerantiam, sed ne in naturae officio claudicasse uideretur? Intellexit enim uir unus, Apollinis oraculo sapiens iudicatus, bac lege se genitum, ad
hanc natum, hoc se debere naturae. Nam si recte a ueteribus philosophis dictum
est, si non temere a nostris theologis comprobatum, si merito, uelut adagionis
uice ubique decantatum, neque deum neque naturam quicquam frustra facere,
car haec membra tribuit, car hos stimulos, hanc gignendi uim addidit, si coelibatus laudi ducitur? Si quis te magnifico munere donaret, arcu, ueste, aut
gladio, indignus accepto uideberis, si uti eo aut noles, aut nescies. 1 Cum caetera
omnia tanta ratione sint constituta, haud uerisimile uideri debet, bac una in re
naturam dormitasse.
Nec audio qui mihi dicat foedam illam pruriginem et Veneris stimulos non a
natura, sed peccato profectam. Quid tam dissimile ueri? Quasi uero matrimonium, cuius munus sine his stimulis peragi nequit, non culpam precesserit.
Iam in caeteris animantibus unde illi stimuli? an a natura an peccato? Mirum ni
a natura. Postremo nos imaginatione foedum reddimus, quod suapte natura
pulchrum ac sanctum est. Alioqui si res non opinione uulgi, sed ipsa natura
uelimus expendere, qui minus foedum est brutorum animantium more edere,
mandere, concoquere, excernere, dormire, quam licita permissaque Venere uti?
At uirtuti potius quam naturae parendum, perinde quasi uirtus sit ulla dicenda, quae cum natura pugnet, unde nisi proficiscatur, ne esse quidem poterit,
quae cultu et disciplina perficiatur. Sed apostolorum te institutum delectat, qui
et ipsi caelibatum sunt secuti, et alios ad id uitae genus sunt cohortati. Imitentur
sane apostolos uiri apostolici, quorum cum sit muneris et docere et instituere
plebem, non queunt simul et gregi et uxori satisfacere, quanquam et apostolis
uxores fuisse constat. Episcopis caelibatum concedamus. Quid tu apostolicum
institutum sequeris, ab apostolico munere longe alienissimus, homo nimirum et
prophanus et priuatus? Illis hoc ueniae datum est, ut uacent a coniugii munere,
quo magis uacaret copiosiorem prolem Christo gignere. Sit istud sacerdotum ac
monachorum priuilegium, quos apparet in Essenorum institutum successisse.
Tui status alia ratio est. At ipse Christus, inquies, beatos pronunciauit, qui sese
castrarunt ob regnum Dei. Non reiicio autoritatem, sed sententiam interpretor.
Primum arbitror hoc Christi dogma ad ea tempora potissimum pertinere, quibus
oportebat ecclesiasten ab omnibus mundi negotiis quam maxime expeditum
esse. Cursitandum erat per omnes terras, imminebat undique persecutor. Nunc
is est rerum ac temporum status ut nusquam reperias minus inquinatam morum
integritatem quam apud coniugatos. Exaggerent quantumlibet suum institutum
monachorum ac uirginum examina, iactent quantum uolent ceremonias cultusque suos, quibus potissimum inter cacteros eminent: sanctissimum uitae genus
est, pure casteque seruatum coniugium. Praeterea non is sese castrat, qui uiuit
caelebs, sed qui caste sancteque colit coniugii munus. Arque utinam uere
castrati sint, quicunque suis uiciis magnificum castrationis praetexunt titulum
sub umbra castitatis turpius libidinantes. Neque enim mei pudoris esse puto,
commemorare in quae dedecora saepe prolabantur qui naturae repugnant.
Postremo ne praecipit quidem Christus ulli coelibatum, at idem diuortium
palam interdicit. Mihi sane uidetur, non pessime consulturus rebus ac moribus
hominum, qui sacerdotibus quoque ac monachis, si res ita ferat, ius indulgeat
coniugii. Sed diuina quaedam res est, angelica res est uirginitas, at humana
quaedam res est coniugium. Ego nunc homo loquor homini. Laudanda quidem
res est uirginitas, at ita si non haec laus ad quam plurimos transferatur. Quam
si uulgo usurpare homines incipiant, quid uirginitate dici cogitariue possit
exitialius? Tum si in caeteris maxime laudem mereatur uirginitas, in te certe
reprehensione carere non potest, per quem stabit quo minus optimum illud
genus et immortalitate cum primis dignum oblitteretur. Postremo i minimum
abest a uirginitatis laude, qui ius illibatum coniugii seruat, qui uxorem gignendae proli, non libidini habet. Si frater fratris sine liberis defuncti semen excitare
iubetur, tu uniuersi tui generis spem interire sines, praesertim cum ad te unum
reciderit? Neque uero me clam est, magnis uoluminibus priscorurn patrum
decantatas uirginitatis laudes, quorum Hieronymus adeo miratur eam, ut non
multum absit a contumelia matrimonii et ab episcopis orthodoxis ad palinodiam inuitaretur. Verum donetur hic ardor illis temporibus, nunc optarim ut
isti qui passim sine delectu ad caelibatum ac uirginitatem adhortantur aetatem,
quae sibi nondum est nota, hoc operae collocarent in describenda imagine casti
purique matrimonii. Atqui his ipsis quibus tantopere placet uirginitas, non
displicet bellum aduersus Turcarum gentem, qui numero tot partibus nos
superant, quorum si rectum est iudicium, consequetur ut in primis rectum et
honestum habeatur, pro uirili liberis gignendis operam dare et iuuentutem in
belli usum sufficere. Nisi forte bombardas, tela, naues, ad hoc bellum apparandas putant, uiris opus esse non putant. lidem probant ut ethnicorum parentes
ferro trucidemus, quo liceat filios etiam inscientes baptizare. Id si uerum est,
quanto mitius est idem efficere coniugiorum ofhcio. Quare si quid honestum,
si pietas, si religio, si officium, si uirtus te mouet, cur ab eo abhorres quod Deus
instituit, natura sanxit, ratio suadet, diuinae pariter et humanae literae laudant,
leges iubent, omnium gentium consensus approbat, ad quod optimi cuiusque
exemplum adhortatur? Quod si pleraeque res etiam acerbae uiro bono surit
expetendae, non alio nomine quam quod honestae surit, matrimonium profecto
multo maxime expetendum, de quo quis dubitare possit plusne habeat honestatis an uoluptatis? Quid enim dulcius quam cum ea uiuere cum qua sis non
beneuolentiae modo, uerumetiam corporum mutua quadam communione
arctissime copulatus? Si magnam quandam animi delectationem ex reliquorum
necessariorum beneuolentia capimus, quam dulce imprimis sit habere qui cum
animi tui secretos affectus communices, qui cum perinde ut tecum loquaris,
cuius fidei te tuto committas, qui tuas fortunas suas esse ducat, quid tu credis
habere felicitatis mariti uxorisque coniunctionem, qua nulla possit in rerum
natura inueniri, neque maior neque firmior? Cum caeteris enim amicis animorum duntaxat beneuolentia coniungimur, cum uxore et summa charitate et
corporum permutatione, et sacramenti foedere, et fortunarum omnium societate copulamur. Praeterea in caeteris amiciciis quanta simulatio? quanta perfidia?
Saepe ii quos nostri amantissimos existimauimus, sicut hyrundines exacta aestate deuolant, ita fortuna reflante deficiunt. Nonnunquam recentior amicus
ueterem eiicit. 1 Paucos audiuimus, quorum fides usque ad uitae finem constiterit, uxoria charitas non perfidia corrumpitur, nulla simulatione obscuratur,
nulla rerum mutatione conuellitur, denique sola morte, imo ne morte quidem
distrahitur. Illa parentum, illa sororum, illa fratrum pietatem, tui mmrte contemnit, te unum respicit, ex te pendet, tecum emori cupit. Res est? habes quae
tueatur, habes quae augeat. Non est? habes quae quaerat. Si res secundae sint,
duplicatur felicitas; sin aduersae, erit quae te consoletur, quae assideat, quae
inseruiat, quae tuum malum suum esse cupiat. An tu uoluptatem ullam cum hac
tanta coniunctione conferendam cerises? Si domi agis, adest quae solitudinis
taedium depellat; si foris, est quae discedentem osculo prosequatur, absentem
desyderet, redeuntem laeta excipiat. Dulcis iuuentae tuae sodalis, gratum
senectutis solacium. Natura homini quidem dulcis est uel quaeuis societas,
quippe quem ad beneuolentiam atque amicitiam genuit. Haec igitur quomodo
non erit dulcissima, in qua nihil non commune est? Contra autem, si feras quoque solitudinem horrere, societate delectari uidemus, mea sententia, ne homo
quidem sit existimandus, qui ab hac societate omnium et honestissima et iucundissima abhorreat. Quid enim eo homine odiosius, qui tanquam sibi uni natus,
sibi uiuat, sibi quaerat, sibi parcat, sibi sumptum faciat, neminem amet, ametur
a nemine? An non istiusmodi portentum dignum censebitur, quod cum Timone
illo ex uniuerso hominum contubernio in medium mare proiiciatur? Neque hic
ausim illas tibi uoluptates proponere, quibus cum natura nihil uoluerit esse
homini dulcius, nescio tamen quo pacto a magnis ingeniis dissimulantur potius
quam contemnuntur. Quanquam quis adeo seuero, ne dicam stupido, sit natus
ingenio, qui eiusmodi uoluptatum genere non capiatur, praesertim si citra
numinis, aut hominis offensam, citra famae detrimentum possit contingere?
Equidem eum non hominem, sed plane saxum dixerim, etiam si minima bonorum quae habet coniugium pars est ea corporum uoluptas. Sed fac te istam ut
uiro indignam contemnere, quanquam ne uiri quidem uocabulum sine his
meremur; ponantur, si uis, inter extrema coniugii commoda: iam quid casto
amore esse potest amabilius, imo quid sanctius atque honestius? Accrescit
interim dulcis afhnium turba, duplicatur parentum, fratrum, sororum, nepotum
numerus.
Natura enim unam duntaxat matrem, unum patrem tribuere potest. Coniugio
pater alter, altera mater accedit, qui te, ut cui sua uiscera commiserint, singulari pietate non prosequi non possunt. Iam uero quanti illud aestimabis, ubi
pulcherrima coniunx pulchra faciet te prole parentem? Vbi quis tibi paruulus
aula luserit Aeneas, qui tuos, tuaeque coniugis uultus referat, qui te blanda
balbutie patrem appellitet? Iam accesserit coniugali charitati uinculum adamantinum, quod ne mors quidem ipsa queat abrumpere.
Felices, inquit Flaccus noster, ter et amplius, Ouos irrupta tenet copula, nec malis
Diuulsos queremoniis, Suprema citius soluet angor die.
Habes qui senectutem tuam oblectent, qui oculos claudant, qui iusta persoluant, in quibus renatus uidearis, quibus superstitibus tu ne occidisse quidem
puteris. Non abeunt ad alienos haeredes, quae tibi parasti. Ita tanquam omnibus
perfuncto, ne mors quidem ipsa acerba uideri poterit. Omnibus, uelimus nolimus, senectus imminet. Hac ratione natura prospexit ut in liberis ac nepotibus
repubescamus. Quis enim grauiter ferat senectutem, ubi suos uultus, quos
adolescens gessit, in filio conspexerit? Mors omnibus parata est, at hac una uia
uelut immortalitatem quandam meditatur naturae prouidentia, dum sic aliud ex
alio propage, ut ueluti cum planta arbore excisa repullulat, nec interisse uideatur, qui prole relicta moritur.
At minime me fugit quid inter haec obmurmures. Beata res est coniugium,
si omnia secunda eueniant, sed quid si morosa contingat uxor? quid si impudica? quid si liberi impii proueniant? Occurrent animo tuo exempla eorum quibus
coniugium exitium attulerit. Exaggera quantum potes, sed tamen hominum
ista uicia fuerint, non coniugii. Crede mihi, non solet nisi malis maritis 1 mala
uxor contingere. Adde quod tibi in manu est, ut bonam eligas. Quid si corrumpatur? A malo quidem marito uxor bona corrumpi potest; a bono mala corrigi
consueuit. Falso uxores accusamus. Nemo, si quid mihi credis, unquam nisi suo
uicio improbam uxorem habuit. Iam ex bonis parentibus, ferme similes nascuntur liberi, quanquam et hi utcunque nati, fere tales euadunt quales illos
finxeris institutione. Iam uero non est quod zelotypiam metuas. Iste stulte
amantium morbus est, castus ac legitimus amor zelotypiam nescit. Quid tibi
tragoediae in mentem ueniunt? Haec maritum adultera securi percussit, haec
ueneno sustulit, illa morum odio ad mortem adegit. Cur non potius Tiberii
Gracchi Cornelia succurrit? Cur non Alcestis non optimi mariti coniunx optima? Cur non occurrit uel Iulia Pompeii, uel Catonis Portia? Cur non aeterno
nomine digna Arthemisia? Cur non Hypsicratea Mithridatis Pontici regis uxor?
Cur non Terciae Aemiliae comitas in mentem uenit? Cur non Turiae fides? Cur
non Lucretia, Lentulaque succurrit? Cur non Arria illa a Plinio celebrata? Cur
non innumerae aliae, quarum et pudicitia et fides in maritos ne morte quidem
potuit immutari. Rara, inquis, auis in terris, mulier proba. Et tu rara uxore
dignum te finge. Mulier, inquit sapiens ille, bona, parc bona. Aude tuis moribus
dignam sperare. Plurimum in hoc situm est quam deligas, quomodo fingas,
qualem ipse te illi praebeas. Sed dulcior est, inquies, libertas. Quisquis uxorem
accipit, compedes accipit, quas sola mors possit excutere. Quid autem dulce esse
homini soli possit? Si dulcis est libertas, sociam asciscendam censeo, qua cum
bonum istud tibi commune esse uelis, quanquam quid ista seruitute liberius, ubi
ita uterque alteri obnoxius est, ut neuter manumitti uelit? Astrictus es ei, quem
in amicitiam recipis. At hic nemo libertatem ademptam clamitat. At uereris ne
liberis morte absumptis, orbus in luctum incidas. Si orbitatem times, ob id
ipsum ducenda uxor est, quae sola hoc praestare potest, ne simus orbi. Sed quid
tu tam diligenter, imo anxie, omnia matrimonii incommoda disquiris, quasi
caelibatus nihil habeat incommoda? Quasi uero ulla sit uita mortalium, quae
non sit omnibus fortunae subiecta casibus. E uita migret oportet, qui nihil
incommoda ferre uelit. Quod si ad caelestem illam uitam respicias, mors haec
hominum uita est, haud uita dicenda. Sin intra humanam conditionem animum
contineas, nihil est coniugali uita neque tutius neque tranquillius neque iucundius neque amabilius neque felicius.
Sed quid nos de honesto ac iucundo disputamus, cum non utilitas modo
suadeat, uerumetiam necessitas ad coniugium impellat? Tolle matrimonium,
perpaucis annis uniuersum hominum genus funditus intereat necesse est. Xerxen illam Persarum regem, cum ex aedito loco ingentem illam hominum multitudinem intueretur, lachrymas non tenuisse dicunt, quod ex tot hominum
milibus, post annos sexaginta, nullus omnino superfuturus esset. Cur quod ille
de suis copias intellexit, non etiam de uniuerso hominum genere perspicimus?
Sublato coniugio, quotusquisque ex tot regionibus, prouinciis, regnis, urbibus,
cetibus post centum annos supererit? Eamus nunc, et caelibatum miremur, qui
aeternam sit generi nostro cladem allaturus. Quae pestis aut lues a superis aut
inferis immitti possit nocentior? Quid ab ullo diluuio timeri possit acerbius?
Quid tristius expectetur, etiamsi Phaethonteum redeat incendium? At ex
huiusmodi quidem tempestatibus multa relinqui solent incollumia, ex caelibatu
nihil reliqui fieri potest. Videmus quantum morborum agmen, quot casuum discrimina, noctes diesque hominum paucitati insidientur, quot pestis absumit,
quot absorbet mare, quot Mauors abripit. Taceo enim de quotidianis mortibus.
Circumuolat undique mors. ruit, rapit, properat quantum potest genus nostrum
extinguere, et nos celibatum miramur, coniugium fugimus? Nisi forte placet
Essenorum institutum, aut Dulopolitarum, quorum gentem facinorosorum
nunquam deficiens numerositas propage. Num expectamus ut luppiter aliquis
nos eodem munere donet quod apibus tribuisse dicitur, ut sine concubitu
fetificemus, et posteritatis semina a flosculis ore legamus? An uero postulamus,
ut sicut e louis cerebro Mineruam prognatam poetae fabulantur, ita nobis e
capite liberi exiliant? An denique ut iuxta ueterum fabulas, e terra, e saxis
proiectis, e duris arborum truncis homines producantur? E terme gremio permulta sine nostro cultu enascuntur. Plantulae sub ombra matris saepe pullulascunt, at homini hanc unam propagandi uiam natura esse uoluit, ut mutua mariti
uxorisque opera mortalium genus ab interitu uindicaretur, quod si fugiant tuo
exemplo mortales, ne ista quidem, quae tu miraris, esse poterunt. Caelibatum
miraris, suspicis uirginitatem? At nec caelibes erunt nec uirgines, si coniugii
usum sustuleris. Cur igitur praelata est uirginitas? cur honorata, si exitium
adfert mortaliums? Laudata est, sed pro tempore, sed in paucis. Voluit enim
Deus hominibus caelestis illius uitae tanquam imaginem quandam et simulachrum ostendi, ubi neque nubent ullae neque nuptum dabunt ulli. Sed ad
exemplum paucitas idonea est, multitudo inutilis. Vt enim non omnes agri,
quanquam feraces, ad usum uitae seruntur, sed pars negligitur, pars oculis
pascendis colitur. At patitur hoc ipsa rerum copia, in tanta aruorum amplitudine, exiguam partem sterilem relinqui. Verum si nulli serantur, quis non uideat
nobis ad glandes fore redeundum? Ita caelibatus in tanta hominum multitudine,
in paucis quidem laudem habet, in omnibus summam reprehensionem habiturus. Nam si maxime in aliis sit uirtutis nomen habitura uirginitas, in te certe
uiciosa fuerit. Caeteri enim puritati studuisse uidebuntur, tu generis parricida
iudicaberis, quod cum honesto coniugio propagare potueris, turpi caelibatu
passus sis interire. Liceat e numerosa sobole uirginem Deo consecrare. Rustici
frugum primitias superis immolant, non uniuersum prouentum, at te unum
stirpis tuae reliquias esse memineris oportet. Nihil autem refert uirum occidas
an seruare recuses, qui a te uno seruari et poterat, et facile poterat. At sororis
exemplum te ad caelibatum adhortatur. At ista uel una te potissimum debebas a
caelibatu deterreri. Generis enim spem, quae prius utrisque erat communis,
nunc totam ad te unum reuolutam intelligis. Detur haec uenia sexui, detur
aetati, puella dolore uitaa peccauit, stultarum muliercularum aut stultarum
monachorum impulsu sese praecipitem dedit. Tu maior natu, uirum te esse
memineris necesse est. Illa maioribus suis commori uoluit, tu ne moriantur
operam dabis. Soror subduxit sese officio, tu duorum tibi partes obeundas esse
cogita. Non dubitarunt filiae Loth cum patre temulento rem habere, satius esse
iudicantes nefario etiam incestu generi consulere quam pati interire. Tu matrimonio honesto, sancto, pudico, sine offensa, summa cum uoluptate, non consules tuo generi alioquin intermorituro?
Quare sinamus eos Hippolyti institutumimitari, sectenturcaelibatum, uel qui
mariti fieri possunt, patres non possunt, uel quorum tenuitas liberis educandis
non suppeditat, uel quorum genus aliorum opera possit propagari; aut certe
eiusmodi est, ut magis Reipublicae conducat intermori quam propagari. Tu
uero cum teste medico uiro neque imperito, et minime mendaci, magnam
posteritatem promittere uidearis; patrimonium habeas arnIplissimum, genus
autem tum optimum, tum clarrissimum, ita ut obliterari sine nephario scelere,
magnoque Reipublicae detrimento non possit; tum adsit aetas integra, nec desit
forma; offeratur uero coniunx puella, qua neque integriorem neque illustriorem
ullam uiderunt ciues tui, pudica, modesta, pia, facie diuina, cum dote amplissima; cum rogent amici, lachrymentur propinqui, instent affines, patria flagitet,
ipsi maiorum tuorum cineres e tumulis idipsum te obtestentur, tu tamen adhuc
contaris, adhuc caelibatum cogitas? Si qua res parum honesta abs te peteretur,
si qua difficilis tamen uel tuorum uota uel generis charitas animum tuum expugnare debuerat, quanto aequius est id amicorum lachrymas, patriae pietatem,
maiorum charitatem abs te obtinere, ad quod te diuinae pariter et humanae leges
hortantur, natura instigat, ratio ducit, honestas allicit, tot commoda inuitant,
necessitas etiam ipsa cogit. Sed iam argumentorum plus satis. Confido te iamdudum me monitore sententiam mutasse, animumque ad salubriora consilia
appulisse. Bene uale.
Neo-Latin
Index
References