I De Natiuitate et educatione Principis Christiani. II De adulatione uitanda Principi III Artes pacis IV De uectigalibus et exactionibus V De beneficentia Principis VI De legibus condendis aut emendandis |
VII De magistratibus et officiis VIII De foederibus IX De Principum Affinitatibus X De Principum occupationibus in pace. XI De bello suscipiendo |
Caput primum: De Natiuitate et educatione Principis Christiani.
[1,1] Ubi receptum est suffragiis adscisci Principem, illic non
perinde spectandae sunt maiorum imagines, siue species
corporis, aut proceritas (quod a Barbaris nonnullis olim
ineptissime factitatum legimus) atque indoles animi mansueta
placidaque: sedatum, ac minime praeceps ingenium,
nec ita concitatum, ut periculum sit, ne accedente fortunae
licentia, erumpat in Tyrannidem, et admonentem aut consulentem
non ferat: nec rursus ita lentum, ut cuiuslibet
arbitrio quouis duci sese patiatur. Spectandus et rerum usus,
et aetas nec ita grauis, ut iam obnoxia sit delirationi: nec
ita uirens, ut affectibus abripiatur. Fortassis et ualetudinis
habenda nonnulla ratio, ne subinde nouus Princeps sit
adhibendus, idque non citra Reipublicae dispendium.
[1,2] In nauigatione non ei committitur clauus, qui natalibus
aut opibus aut forma caeteris antecellit, sed qui peritia
gubernandi, qui uigilantia, qui fide superat: Ita regnum ei
potissimum est committendum, qui Regiis dotibus anteit
reliquos: nempe, sapientia, iustitia, animi moderatione,
prouidentia, studio commodi publici.
[1,3] Imagines, aurum, gemmae, nihilo plus habent momenti
ad ciuitatis administrationem, quam eadem nauclero conductura
sint ad nauim gubernandam.
[1,4] Quod unum oportet spectare Principem in administrando,
id unum oportet spectare populum in Principe deligendo,
nimirum, publicam commoditatem, procul ablegatis priuatis
affectibus. Quo minus integrum est mutare quem delegeris,
hoc circumspectius est deligendus, ne diutissime nos
cruciet unius horae temeritas.
[1,5] Caeterum ubi nascatur Princeps, non eligitur: quod et
olim apud Barbaras aliquot nationes fieri solitum, testatur
Aristoteles, et nostris temporibus ubique fere receptum est:
ibi praecipua boni Principis spes a recta pendet institutione,
quam hoc diligentiorem etiam adhiberi conueniet, ut quod
suffragiorum iuri detractum est, id educandi studio pensetur.
Proinde statim, et ab ipsis (ut aiunt) incunabulis uacuum
adhuc et rude futuri Principis pectus salutaribus
opinionibus erit occupandum. Ac protinus in puerilis animi
nouale iacienda honesti semina, quae paullatim aetate et
usu rerum suppullulent ac maturescant, et semel infixa in
omnem usque uitam inhaereant. Nihil enim ita penitus insidit
et inhaerescit, ut quod primis illis inseritur annis: in
quibus quid imbibamus, cum in omnibus permultum refert,
tum uero in Principe plurimum.
[1,6] Ubi potestas non est deligendi Principem, ibi pari diligentia
deligendus erit is, qui futurum instituat Principem.
Ut nascatur probae indolis Princeps, id uotis optandum a
Superis: porro ne bene natus degeneret, sut ut parum bene
natus, educatione reddatur melior, id partim in nobis situm
est. Mos erat olim de Republica bene meritis statuas, arcus
ac titulos honoris gratia ponere. At nulli magis hoc honore
digni sunt quam ii qui in recte instituendo Principe, fidelem
ac strenuam nauarint operam: nec priuatum emolumentum,
sed patriae spectarint utilitatem.
[1,7] Omnia debet patria bono Principi. At hunc ipsum debet
ei qui rectis rationibus talem effecerit. Non aliud aeque
idoneum formandi corrigendiue Principis tempus, quam
cura ipse nondum sese Principem esse intelligit. Hoc igitur
erit diligenter occupandum, non solum hactenus, ut interim
cohibeatur a turpibus, sed etiam ut certes quibusdam uirtutum
decretis imbuatur. Si tanta sollicitudine parentes
non omnino stulti, puerum educant, unius agelli successioni
destinatum: quo tandem studio curaque educari par est
eum, qui non unis aedibus, sed tot populis, tot ciuitatibus,
imo qui orbi instituitur, aut magno omnium commodo futurus
uir bonus, aut magno omnium exitio futurus uir malus?
Magnificum ac praeclarum, bene gerere imperium. At non
minus egregium, efficere, ne succedat deterior: imo hoc uel
praecipuum boni Principis munus est, dare operam, ne possit
esse malus Princeps. Sic imperato, quasi certes in hoc,
ne quis tui similis queat succedere: at sic interim liberos
futuro parans imperio, tamquam id agas, ut tibi succedat te
melior. Nulla pulcrior egregii Principis commendatio, quam
si talem relinquat Reipublicae, ad cuius collationem ipse
parum bonus uideatur: nec poterat illius gloria uerius illustrari,
quam sic obscurata. Foedissima commendatio est,
quoties deterior succedens, facit, ut superior dura uiueret
intolerabilis, iam ut probus ac salutaris desideretur.
[1,8] Bonus ac sapiens Princeps, ita curet educandos liberos,
ut illud semper meminerit, se patriae genitos, patriae educare,
non suis affectibus. Priuatum parentis affectum semper
ublica uincat utilitas. Quantumuis multas erigat statuas,
quantumuis operosas tollat substructiones, non aliud
pulcrius uirtutum suarum monumentum potest relinquere
Princeps, quam filium haudquaquam degenerem, qui patrem
optimum, optimis factis repraesentet. Non moritur,
qui uiuam sui reliquit imaginem. Deligat igitur ad hoc
muneris, ex uniuerso suorum numero, aut etiam adsciscat
undecumque uiros integros, incorruptos, graues, longo rerum
usu, non modo praeceptiunculis doctos, quibus et
aetas conciliet reuerentiam, et uitae sinceritas auctoritatem,
et morum comitas ac iucunditas amorem ac beneuolentiam
ne uel instituentium acerbitate offensus tenellus animus,
prius incipiat uirtutem odisse quam nosse: uel rursus immodica
indulgentia formantis corruptus, quo non oportet, degeneret.
[1,9] Cum in omni institutione, tum uero potissimum in Principis
ea moderatio est adhibenda, ut praeceptoris seueritas,
aetatis premat lasciuiam, et nihilominus adiuncta morum
comitas, leniat condiatque cohibentis acrimoniam.
[1,10] Eiusmodi debet esse futuri Principis institutor, ut
(quemadmodum eleganter a Seneca dictum est) et obiurgare
norit citra contumeliam, et laudare citra adulationem
quem ille simul et reuereatur ob uitae seueritatem, et amet
ob morum iucunditatem. Principum nonnulli magna cura
dispiciunt, quibus equum insignem, aut auem, aut canem
curandum tradant: nihil autem referre putant, cui filium
formandum committant, quem saepenumero talibus credunt
praeceptoribus, qualibus nemo plebeius paulo cordatior,
suos liberos uelit concredere. At quid retulerat filium
genuisse imperio, nisi eumdem cures educandum imperio?
Ne nutricibus quidem quibuslibet est committendus imperio
natus, sed integris et ad id ipsum praemonitis et
edoctis: nec collusoribus quibusuis admiscendus, sed bonae
uerecundaeque indolis pueris, ac liberaliter sancteque habitis
et institutis. Lasciuorum iuuenum, ebriosorum,
turpiloquorum, in primis autem adulatorum turba procul
ab huius auribus atque oculis erit arcenda, dum
nondum praeceptis confirmatus animus. Cum pleraque
mortalium ingenia uergant in malum, ad haec porro
nullum tam feliciter natum ingenium, quod peruersa
educatione non corrumpatur: quid nisi magnum malum
exspectes ab eo Principe, qui quocumque natus ingenio
(neque enim imagines, ut regnum, ita mentem quoque praestant)
statim ab ipsis incunabulis, stultissimis inficitur
opinionibus, enutritur inter stultas mulierculas, adolescit
inter lasciuas puellas, inter collusores perditos, inter abiectissimos
assentatores, inter scurras et mimos, inter combibones
et aleatores, ac uoluptatum architectos iuxta stultos
ac nequam: inter quos nihil audit, nihil discit, nihil imbibit,
nisi uoluptates, delicias, fastum, arrogantiam, auaritiam,
iracundiam, tyrannidem: atque ab bac schola mox
adhibetur ad regni gubernacula. Cum caeterarum artium
optima quaeque sit difficillima, nulla autem neque pulcrior
ars, neque difficilior, quam bene regnandi: cur ad hanc
unam nullam desideramus institutionem, sed satis esse
ducimus natos esse.
[1,11] Quaeso quid exerceant adulti nisi Tyrannidem, qui pueri
nihil etiam luserunt nisi Tyrannidem? Ut omnes boni sint,
uix etiam optari potest: at non difficile est ex tot hominum
millibus unum atque alterum deligere, qui probitate sapientiaque,
praecellat, per quos compendio plurimi reddantur
boni. Princeps adolescens diu suspectam habeat suam ipsius
aetatem, partim ob rerum imperitiam, partira ob immoderatos
animi impetus: caueatque ne quid magnae rei tentet, nisi
prudentium uirorum consilio, praecipue seniorum, inter
quos assidue uersari debet, ut iuuentutis impotentia, maiorum
reuerentia temperetur.
[1,12] Quisquis instituendi Principis suscepit prouinciam,
illud etiam atque etiam secum cogitet, sese rem haudquaquam
uulgarem agere, sed omnium ut longe maximam, ita
longe periculosissimam. Et in primis animum adferat eo
munere dignum: neque spectet quantum Sacerdotiorum
illinc possit auferre, sed qua ratione possit patriae, suas
spes ipsius credenti fidei, salutarem Principem reddere.
Cogita moderator, quantum tuae debeas patriae,
quae tibi felicitatis suae summam concredidit. In te
situm est, utrum illi malis salutare quoddam parare
numen, an fatalem pestem ac luem immittere. Primum
igitur sagaciter animaduertat is, cui suum puerum in
gremium dedit Respublica1 quorsum iam tum uergat.
Quandoquidem potest hoc quoque in ea aetate notis
quibusdam deprehendi, num propensior sit ad iracundiam
aut arrogantiam, num ad ambitionem aut famae sitim, num
ad libidinem âut aleam, aut pecuniae studium, num ad
uindictam aut bellum, num ad impotentiam aut Tyrannidem.
Deinde qua senserit illum procliuem ad uitium, ea
primum muniat animum illius salubribus decretis ac praeceptis
accommodis, coneturque sequax adhuc ingenium, in
diuersum habitum trahere. Rursum qua deprehenderit naturam
ad honesta procliuem, aut certe ad eiusmodi uitia,
quae facile detorquentur ad uirtutem, quod genus sunt fortassis
ambitio et profusio, hac magis instet, et naturae
commoditatem cultu adiuuet. Neque satis est, huiusmodi
decreta tradere, quae uel a turpibus auocent, uel inuitent ad
honesta, infigenda sunt, infulcienda sunt, inculcanda sunt,
et alia atque alia forma renouanda memoriae, nunc sententia,
nunc fabella, nunc simili, nunc exemplo, nunc
apophthegmate, nunc prouerbio, insculpenda annulis,
appingenda tabulis, adscribenda stemmatis, et si quid aliud
est, quo aetas ea delectatur, ut undique sint obuia, etiam
aliud agenti. Vehementer inflammant generosos animos
exempla celebrium uirorum, sed multo maxime refert, quibus
opinionibus imbuantur. Ab his enim fontibus omnis
uitae ratio proficiscitur. Quod si rudem puerum erimus nacti,
tum enitendum erit, ut statim quam rectissimas ac saluberrimas
imbibat, et ueluti pharmacis quibusdam, aduersus
uulgarium opinionum uenena praemuniatur. Sin obtinget
plebeiis opinionibus nonnihil infectus, tum primam oportebit
esse curam, ut paullatim illis liberetur, pro reuulsis
pestiferis salutares inserendae. Nam quemadmodum apud
Senecam Ariston ait, Insano frustra praecipi, quomodo loqui
debeat, quomodo procedere, quomodo se gerere in publico,
quomodo in priuato, nisi prius atram bilem expuleris: ita
frustra moneas de ratione gerendi Principatus, ni prius
animum falsissimis quidem illis, sed tamen receptissimis
opinionibus uulgi, liberaris.
[1,13] Nec est quod resiliat aut diffidat institutor, si forte
ferocius aut intractabilius ingenium fuerit nactus. Cum
enim nulla sit tam effera, tam immanis bellua, quae non
mansuescat cura domitoris et industria: cur existimet ullum
hominis ingenium tam agreste, tamque deploratum, quod
diligenti non mitescat instituione?
[1,14] Rursum non est quod cessandum putet, si felicius ingenium
contigerit. Etenim quo melior est soli natura, hoc
magis corrumpitur, et inutilibus herbis ac fruticibus occupatur,
ni uigilet agricola. Itidem ingenium hominis, quo
felicius, quo generosius et erectius, hoc pluribus ac tetrioribus
obducitur uitiis, ni salubribus praeceptis excolatur.
[1,15] Ea littora solemus diligentissime communire, quae
uehementissimam fluctuum uim excipiunt. Sunt autem
innumerae res, quae possint Principum animos a recto
dimouere, fortunae magnitudo, rerum affluentia, luxus
deliciae: libertas, qua quidquid libet libet: exempla magnorum,
sed stultorum Principum: ipsi rerum humanarum
aestus ac procellae: super omnia uero adulatio, fidei ac
libertatis fuco personata. Quo diligentius erit optimis decretis,
laudatorum Principum exemplis, aduersus haec
praemuniendus. Quemadmodum non uno supplicio dignus
sit, qui fontem publicum, unde bibant omnes, ueneno
inficiat: ita nocentissimus est, qui Principis animum prauis
infecerit opinionibus, quae inox in tot hominum perniciem
redundent. Si capite plectitur, qui Principis monetam uitiarit,
quanto dignior est eo supplicio, qui Principis ingenium
corruperit?
[1,16] Mature suum negotium aggrediatur institutor, ut teneris
adhuc sensibus, semina uirtutum instillet: dum procul
abest ab omnibus uitiis animus, et in quemuis sequax
habitum fingentis obtemperat digitis. Est sua et sapientiae
infantia, quemadmodum et pietati. Semper idem, sed alias
aliter agendum. Iam tum infantulo, fabellis amoenis, apologis
festiuis, lepidis parabolis, insinuet, quae post grandiori
sit serio praecepturus. Ubi libenter audierit puellus Aesopicum
apologum de leone muris beneficio uicissim seruato,
de columba formicae opera incolumi: ubi satis arriserit, tum
praeceptor adiiciet: eam fabellam ad Principem attinere, ne
quem omnino despiciat, sed infimae quoque plebis animos
sibi benefactis studeat adiungere, quod nemo sit adeo imbecillis,
quin et per occasionem prodesse queat amicus, et
nocere inimicus, idque potentissimis etiam. Ubi satis riserit
aquilam auium reginam, a scarabaeo uilissimo insecto, pene
funditus exstinctam, illud addat ad huius exemplum, ne
potentissimo quidem Principi, quantumuis humilem hostem
aut prouocandum, aut negligendum. Nam saepenumero
ingenio nocere, qui uiribus non possint.
[1,17] Ubi Phaetontis fabulam cura uoluptate didicerit, admoneat
hanc esse Principis imaginem, qui dura aetatis calore
praeceps, sed nulla adiutus sapientia, rerum habenas capessit,
suo pariter et orbis malo subuertit omnia. Ubi Cyclopis
ab Ulysse exoculati denarrata erit fabula, addat ei Polyphemo
simillimum Principem, qui uiribus quidem polleat, careat
autem sapientia.
[1,18] Quis non libenter auscultet apura et formicarum politiam?
Haec ubi illecebra descenderit in animum puerilem,
tum eliciat institutor, quod ad Principis pertineat eruditionem,
uelut illud, quod Rex numquam procul auolat, alis
quam pro corporis portione minoribus, quod solus aculeo
careat: admonens hoc esse boni Principis, semper intra regni
terminos uersari, et peculiarem huius laudem esse clementiam:
atque ad eumdem modum faciat et in caeteris: Neque
enim est huius instituti exempla persequi, sed rationem ac
uiam indicare.
[1,19] Si qua uidebuntur acerbiora, ea formator orationis iucunditate
leniat atque edulcet. Laudet apud alios, sed honestis
ac ueris titulis: obiurget priuatim, sed ita ut seueritatem
admonitionis aliqua leniat suauitate, praesertim si iam fuerit adultior.
[1,20] Illud ante omnia ac penitus infigendum animo Principis,
ut de Christo quam optime sentie, huius dogmata commode
collecta protinus combibat, idque ex ipsis statim fontibus,
unde non solum purius hauriuntur, uerum etiam efficacius.
Hoc illi persuadeatur, quod ille docuit ad neminem magis
pertinere, quam ad Principem.
[1,21] Magna pars multitudinis falsis ducitur opinionibus, nec
secus atque hi, qui in specu Platonico uincti desident,
inanes rerum umbras pro ueris rebus admirantur. At boni
Principis partes sunt, nihil horum mirari, quae uulgus hominum
magni facit, sed omnia ueris malis, ac ueris boni
metiri: nihil autem esse uere malum, nisi quod cum turpitudine
coniunctum sit: nihil uere bonum, nisi quod cum honestate
copulatum. Statim igitur hoc agat moderator, ut uirtutem
ceu rem omnium pulcerrimam ac felicissimam, ac
praecipue Principe dignam, amet ac suspiciat. Turpitudinem
ceu rem foedissimam ac miserrimam exsecretur horreatque.
[1,22] Ne consuescat puer ille regno destinatus, suspicere diuitias,
ut rem eximiam, per fas ac nefas expetendam: discat
istos non esse ueros honores, qui uulgo uocentur. Verum
honorem decus esse, quod uirtutem et recte facta suapte
sponte consequatur, et tanto consequatur illustrius, quanto
minus fuerit affectatum.
[1,23] Voluptates istas plebeias, adeo non esse dignas Principe,
et Christiano Principe, ut uix hominem deceant. Ostendatur
aliud esse uoluptatis genus, quod sincerum ac perpetuum in
omnem usque uitam homini duret. Audiat nobilitatem,
imagines, ceras, stemmata, et totam illam caduceatorum
pompam, qua procerum uulgus muliebriter intumescit,
nomina esse inania: nisi quidquid est hoc nominis, ab honesto
fuerit profectum. Principis dignitatem, amplitudinem,
maiestatem, non fortunae strepitu, sed sapientia, integritate,
recte factis, parandam ac tuendam esse.
[1,24] Mortem non esse formidandam, nec in aliis deplorandam,
nisi fuerit turpis. Non enim esse feliciorem, qui diutius
uixerit, sed qui honestius. Recte factis, non annis metiendam
longaeuitatem. Neque quidquam ad hominis felicitatem
interesse, quam diu uiuat, sed quam bene. Virtutem
ipsam abunde magnum sui praemium esse. Boni Principis
esse munus, uel sua morte, si fors ita res tulerit, populi
commodis consulere. Nec perire Principem, qui huiusmodi
immoriatur negotio. Denique quaecumque uulgus uel
amplectitur tamquam iucunda, uel suspicit tamquam splendida,
uel sequitur tamquam utilia, sola honesti regula esse
metienda. Contra quaecumque uulgus uel horret ut acerba,
uel fastidit ut humilia, uel fugit ut damnosa, non aliter esse
fugienda, nisi si fuerint cum dedecore coniuncta. Haec
infigantur animo Principis futuri, hae ceu leges sanctissimae
g-kai g-akinehtoi tenello pectusculo insculpantur. His titulis
audiat laudari multos, audiat alios diuersis reprehendi, ut
iam tum adsuescat ex optimis rebus ueram sperare laudem,
et ex uere turpibus ignominiam detestari.
[1,25] At hic protinus reclamabit ex aulicis istis nugonibus
quispiam, quauis muliere tum stultior, tum corruption: Tu
Philosophum nobis formas, non Principem. Imo Principem
fingo, cum tu pro Principe uappam malis tuf similem. Ni
Philosophus fueris, Princeps esse non potes, Tyrannus potes.
Principe bono nihil est melius, Tyrannus eiusmodi bellua est,
ut non sit aliud sub sole portentum, neque noxium aeque,
neque magis inuisum omnibus. Ne putaris temere dictum a
Platone, et a laudatissimis laudatum uiris, ita demum
beatam fore Rempublicam, si aut philosophentur Principes,
aut Philosophi capessant Principatum. Porro Philosophus
is est, non qui Dialecticen aut Physicen calleat: sed qui
contemptis falsis rerum simulacris, infracto pectore, uera
bona et perspicit et sequitur. Vocabulis diuersum est, caeterum
re idem, esse Philosophum et esse Christianum.
[1,26] Quid stultius quam his artibus metiri Principem, si belle
saltitet, si dextre ludat aleam, si gnauiter potitet, si fastu
turgeat, si regaliter expilet populum, si caetera faciat, quae
nos pudet referre,' cum quosdam haud pudeat facere?
Quantopere Principem uulgus studet abesse a cultu uictuque
plebeio, tantopere uerus Princeps debet abesse a sordidis
opinionibus ac studiis uulgi: imo solum hoc sordidum,
uile, seque indignum ducat, cum plebecula sentire, cui
numquam optima placuerunt.
[1,27] Cogita, quaeso, quam sit absurdum gemmis, auro, purpura,
satellitio, reliquisque corporis ornamentis, cerfs et
imaginibus, planeque bonis non tuis, omneis tanto interuallo
superare, ueris animi bonis multis e media fece plebis
inferiorem conspici. Princeps qui gemmas, aurum, purpuram,
ac reliquam fortunae pompam ciuibus suis ostentat,
quaeso, quid aliud quam suos id suspicere mirarique docet,
unde omnium ferme maleficiorum sentina nascitur, quae
Principum legibus puniuntur? In aliis frugalitas aut mundicies
uel inopiae tribui potest, uel parsimoniae, si quis
iniquius interpretetur. At eadem in Principe nihil aliud esse
potest, quam temperantiae documentum, cum is rebus
modice utitur, cui quantum libet, tantum suppetit. Qui
conuenit eumdem irritare uitia, qui punit admissa? Et
nonne turpissimum sit, si quis ea sibi permittat, quae uetet
ab aliis fieri? Si te uoles excellentem Principem ostendere,
uide ne quis te propriis superet bonis, sapientia, animi
magnitudine, temperantia, integritate. Sin tibi uisum erit
cum aliis certare Principibus, non ita te superiorem existimes,
si quam illis ditionis partem ademeris, aut copias
fuderis: sed si fueris quam illi sunt incorruptior, si minus
auarus, si minus arrogans quam illi, si minus iracundus, si
minus praeceps quam illi. Principem summa decet nobilitas,
Esto; uerum cum tria sint nobilitatis genera, unum quod
ex uirtute recteque factis nascitur, proximum quod ex
honestissimarum disciplinarum cognitione proficiscitur,
tertium quod natalium picturis et maiorum stemmatis
aestimatur, aut opibus: cogita quam non conuertie Principem
infimo genere nobilitatis intumescere, quod sic infimum
est, ut nullum omnino sit, nisi et ipsum a uirtute fuerit
profectum: summum illud negligere, quod ita summum est,
ut solum optimo iure possit haberi. Si clarus uideri studes,
ne ostentes sculptas aut coloribus adumbratas imagines: in
quibus si quid uerae laudis est, id pictori debetur, cuius
ingenium et industriam arguunt. Quin potius uirtutis
monumenta moribus exprimito. Si caetera desint, uel ipsa
tuae celsitudinis ornamenta monere te possunt officii. Quid
sibi uult unctio, nisi summam in Principe lenitatem ac
mansuetudinem, quod fere magnae potentiae comes esse
soleat crudelitas? Quid aurum indicat, nisi singularem sapientiam?
Quid gemmarum fulgor, nisi uirtutes eximias
minimeque plebeias? Quid ardens purpura, nisi summam
erga Rempublicam caritatem? Quid sceptrum, nisi tenacem
iustitiae animum, et nullis auocamentis a recto deflectentem?
Caeterum ab hisce rebus si quis longissime absit, ei
non ornamenta sunt haec symbola, sed uitiorum exprobramenta.
Si torques, si sceptrum, si purpura, si satellitium
Regem faciunt, quid tandem uetat pro Regibus haberi
tragoediarum histriones, qui iisdem ornati prodeunt in
scenam? Vis scire, quid Principem ab histrione secernit?
nempe animus Principe dignus, hoc est, in Rempublicam
paternus. Hac lege populus in tua iurauit uerba. Diadema,
sceptrum, trabea, torques, baltheus, in bono Principe
uirtutum aut insignia sunt, aut symbola: in malo, uitiorum notae.
[1,28] Quo turpius est, hoc magis erit cauendum, ne talis sit
Princeps, quales olim fuisse permultos legimus, et utinam
hodie nullos uidere sit: quibus si Regium detraxeris ornatum,
et aduentitiis nudatos bonis, ad suam cutem redegeris,
iam nihil relinquas, praeter egregium aleatorem, inuictum
potorem, acrem expugnatorem pudicitiae, uaferrimum
impostorem, insatiabilem expilatorem, periuriis, sacrilegiis,
perfidiis, omnique facinorum genere coopertum hominem.
[1,29] Quoties uenit in menteur te Principem esse, pariter succurrat
et illud, te Christianum esse Principem: ut intelligas
te a laudatis quoque Ethnicorum Principibus tantum oportere
abesse, quantum abest ab Ethnico Christianus.
Neque uero putes securam ac delicatam Christiani professionem,
nisi forte leue putas sacramentum, quod aeque
cum omnibus in baptismo iurasti, semel omnibus renunciare
quae Satanae placent, et Christo displicent. Displicent autem
quaecumque ab Euangelicis decretis abhorrent. Sacramenta
Christi tibi cum aliis communia sunt, et doctrinam
non uis esse communem? In Christi uerba iurasti, et in
Iulii aut Alexandri Magni mores digrederis? Praemium tibi
postulas esse commune, et illius decreta nihil ad te pertinere putas?
[1,30] At rursum ne putaris Christum situm esse in cerimoniis,
hoc est, in praeceptis dumtaxat utcumque seruatis et
Ecclesiae constitutionibus. Christianus est, non qui lotus
est, non qui unctus, non qui sacris adest, sed qui Christum
intimis complectitur affectibus, ac piis factis exprimit.
Caue ne quando sic tecum cogites, cur ista mihi canuntur?
non sum priuatus, non sum Sacerdos, non sum Monachus:
sed illud cogita, Christianus sum et Princeps. Christiani est,
ab omni turpitudine prorsus abhorrere. Principis est, integritate
prudentiaque caeteros antecellere. Si hoc a tuis
exigis, uti leges tuas cognoscant, et cognitas seruent:
multo magis a te ipso debes exigere, ut Christi Imperatoris
tui leges ediscas et obserues.
[1,31] Si iudicas infame crimen, et cui nullum supplicium par
inueniri possit, ab Imperatore desciscere, qui semel in illius
uerba iurarit: cur ipse tibi ignoscis, lusum ac iocum existimans,
quoties edicta Christi negligis, in cuius uerba iuratum
est in baptismo, cui nomen dedisti, cuius Sacramentis
adactus es, et auctoratus? Si haec serio fiunt, cur pro ludo
ducimus? sin ludus est, cur Christi titulo gloriamur? Mors
aequa est omnibus, mendicis iuxta ac Regibus. At post mortem
iudicium haud aequum est omnibus, in quo cum nullis
seuerius agetur, quam cum potentibus.
[1,32] Ne putaris te Christum satis tibi demeriturum, si classem
miseris in Turcas, si sacellum aut monasteriolum exstruxeris.
Non alio officio potes magis tibi conciliare Deum, quam si
populo salutarem praestes Principem. Caue, ne te fallant
adulantium uoces, qui ita dictitant, huiusmodi praecepta
non ad Principes, sed ad Ecclesiasticos, quos uocant, pertinere.
Princeps non est Sacerdos, fateor, et ideo non consecrat
corpus Christi: non est Episcopus, ac proinde non
concionatur apud populum de Christi mysteriis, nec administrat
Sacramenta. Non est professus institutum diui
Benedicti, et ob id non gestat cucullam. Verum quod his
omnibus maius est, Christianus est. Non Francisci, sed
ipsius Christi institutum professus est, ab hoc candidam
accepit uestem. Cura caeteris Christianis certet oportet, si
cum caeteris tanta sperat praemia. Aut tua crux tibi quoque
tollenda est, aut non agnoscet te Christus. Quae tandem
mea crux inquies? Dicam, dura quod rectum est sequeris,
dura nemini uira facis, neminem expilas, nullum uendis
magistratum, nullo munere corrumperis: nimirum, minus
habebit tuus fiscus. Contemne fisci detrimentum, dummodo
lucrum facias iustitiae. Ad haec dum modis omnibus
Reipublicae consulere studes, sollicitam agis uitam, fraudas
aetatem ac genium tuum uoluptatibus, maceras te uigiliis
ac laboribus. Neglige et oblecta te conscientia recti. Item
dum ferre mauis iniuriam quam magno Reipublicae detrimento
ulcisci, fortasse decedit nonnihil imperio tuo: feras,
illud abunde magnum lucrum ducens, quod paucioribus
nocueris. Sollicitant animum tuum priuati affectus, quod
genus, ira contumeliis commota, aut uxoris amor, aut inimici
odium, aut pudor, ut facias quod abhorret a recto, et
quod ex usu Reipublicae non sit: uincat honesti respectus,
uincat utilitas publica priuatos animi motus. Denique non
potes tueri regnum, nisi uiolata iustitia, nisi magna sanguinis
humani iactura, nisi religionis ingenti dispendio:
depone potius ac cede tempori. Non potes succurrere rebus
tuorum, nisi uitae tuae periculo: Publicam salutem antepone
uitae. At dum haec agis, quae uere Principis sunt
Christiani, erunt fortassis qui te stupidum dicant, parumque
Principem. Obfirma animum, ut malis esse uir iustus quam
Princeps iniustus. Vides, opinor, quam nec Regibus summis
desit sua crux, si quod oportet, ubique rectum sequi uelint.
[1,33] In aliis nonnihil conceditur adolescentiae, aliquid donatur
senectuti: error illi, huic otium et cessatio. At qui Principis
munus suscepit, quandoquidem omnium agit negotium,
nec adolescentem esse licet, nec senem: propterea quod
non nisi magno plurimorum malo errat, nec sine grauissima
pernicie cessat in officio.
[1,34] Miseram prudentiam dixere ueteres, quae rerum experimentis
comparatur, propterea quod hanc suo quisque malo
consequitur. Hanc igitur oportet quam longissime abesse a
Principe: quae ut serius, ita non sine immensis totius populi
malis contingit.
[1,35] Si recte dixit Africanus, indignam uiro sapiente uocem
esse, non putaram: quanto magis indigna uidebitur Principe:
quae cura ipsi magno, tum nimio constat Reipublicae?
Semel fortasse temere susceptum bellum a iuuene belli imperito,
durat in annum uigesimum. Quantum hinc malorum
omnium mare? Tandem resipiscens, nimium sero dicit, non
putaram. Semel ad priuatos affectus, aut ad preces aliquorum,
corruptos instituit magistratus, qui totam Reipublicae
disciplinam subuertunt. Sentit tandem, et non putaram,
inquit. At ista prudentia nimio emetur patriae, si tanti
caetera omnia erunt emenda.
[1,36] Proinde Principis animus ante omnia decretis ac sententiis
erit instruendus, ut ratione sapiat, non usu. Porro rerum
experientiam, quam aetas negauit, seniorum consilia supplebunt.
[1,37] Ne tibi putes licere quidquid libuerit, quod stultae
mulierculae et adulatores solent Principibus occinere
uerum ita temet ipsum instituas, ut non libeat nisi quod licet,
imo nec hoc tibi licere credas, quod licet priuatis. Quod
in aliis error est, in Principe flagitium est.
[1,38] Quo tibi plus licet per alios, hoc minus ipse tibi permittas
oportet, et hoc in te ipsum sis seuerior, quo magis indulgent
omnes, ipse tibi sis censor acerrimus, etiam cum applauserint
omnes. Tua in conspicuo uita est, latere non potes:
aut magno omnium bono, bonus sis necesse est, aut magna
omnium pernicie malus. Quo plus honorum tibi defertur
ab omnibus, hoc impensius operam da, ne deferantur indigno.
Ut nullus par meritis honos aut gratia rependi potest
bono Principi, ita contra, malo nullum satis meritis dignum
supplicium.
[1,39] Ut nihil est in rebus humanis sapiente bonoque Monarcha
magis salutare, ita e diuerso, stulto maloque nihil potest
exsistere pestilentius. Nullius pestilentiae neque citius
corripit, neque latius serpit contagium, quam mali Principis.
Contra non alia breuior aut efficacior ad corrigendos
populi mores uia, quam Principis incorrupta uita. Vulgus
nihil imitatur lubentius, quam quod a suo Principe fieri
conspexerit. Sub aleatore passim luditur alea, sub bellaci
bellaturiunt omnes, sub comessatore luxu diffluunt, sub
libidinoso lenocinantur, sub crudeli deferunt et calumniantur.
Euolue ueterum historias, reperies semper eiusmodi
fuisse seculi mores, cuiusmodi fuerat Principis uita. Nullus
cometes, nulla uis fatalis sic afficit res mortalium, ut uita
Principis rapit ac transformat mores et animos ciuium.
Plurimum ad id habent momenti studia moresque
Sacerdotum et Episcoporum, fateor, sed multo magis Principum:
nam illos citius calumniantur homines, si forte mali
fuerint, quam imitantur si boni sint. Quemadmodum
Monachi non admodum incitant ad imitationem sui, si pii
sint, quod id modo praestare uideantur, quod profitentur.
Caeterum si impii, uehementer offendunt omnium animos.
Ad Principis autem aemulationem nemo non exstimulatur.
Princeps uel ob hoc ipsum cauere debet, ne malus sit, ne
tam multos exemplo suo reddat malos. Et uel ob hoc studebit
esse bonus, quo tam multos efficiat meliores.
[1,40] Princeps salutaris, ut erudite dictum est a Plutarcho,
uiuum quoddam est Dei simulacrum, qui simul et optimus
est et potentissimus, cui bonitas hoc praestat, ut omnibus
prodesse uelit, potentia, ut quibus uelit, possit quoque.
E diuerso malus ac pestilens Princeps, mali Daemonis imaginem
repraesentat, cui multum adsit potentiae cura summa
malitia coniunctum. Quidquid habet uirium, id omne
consumit ad calamitatem humani generis. An non huiusmodi
quidam orbis malus genius fuit Nero, an non Caligula,
an non Heliogabalus? quorum non solum omnis uita pestis
quaedam mundi fuit, sed ipsa etiam memoria publicae
mortalium exsecrationi est obnoxia.
[1,41] At tu qui Christianus etiam es Princeps, cura audis aut
legis te Dei simulacrum esse, te Dei uicarium esse, caue ne
quid hinc intumescas animo: quin potius ea res te magis
sollicitum reddat, ut respondeas archetypo tuo, pulcerrimo
quidam illi, sed quod adsequi sit difficillimum, non adsequi
turpissimum.
[1,42] Theologia Christianorum tria praecipua quaedam in Deo
ponit, summam potentiam, summam sapientiam, summam
bonitatem. Hunc ternarium pro uiribus absoluas oportet.
[1,43] Nam potentia sine bonitate mera Tyrannis est: sine sapientia,
pernicies, non regnum. Primum igitur des operam, ut
quandoquidem potentiam fortuna dedit, quam maximam
sapientiae uim tibi compares, ut unus omnium optime quid
expetendum, quidue fugiendum sit, perspicias, deinde ut
quam maxime prodesse studeas omnibus, nam id est bonitatis.
Potestas autem ad hoc potissimum tibi seruie, ut
quantum cupis prodesse, tantumdem et possis, imo plus
uelis quam possis. Porro nocere hoc minus uelis, quo magis potes.
[1,44] Deus amatur a bonis omnibus, non timetur nisi a malis,
hoc dumtaxat genere timoris, quo quis timet, ne sibi noceatur:
Ita bonus Princeps nulli debet esse formidabilis, nisi
sontibus ac scelerosis: at ita rursus, ut his quoque spes
ueniae reliqua fiat, si modo fuerint sanabiles: ex aduerso,
Cacodaemon amatur a nemine, formidatur ab omnibus,
praecipue bonis: nam malis cum illo conuertit: Ita Tyrannus
optimis quibusque maxime est inuisus, et nullus est ab hoc
minus alienus, quam qui pessimus est.
[1,45] Perspexisse uidetur haec diuus ille Dionysius, qui treis
fecit hierarchias, ut quod Deus est inter Coelitum ordines,
id Episcopus sit in Ecclesia, id Princeps in Republica. Illo
nihil melius, et ab eo uelut a fonte manat in alios, quidquid
boni possidet. Vehementer igitur absurdum uideatur, si ab
eo maxima Reipublicae malorum pars oriatur, ubi fontem
bonorum oportebat esse.
[1,46] Populus suapte natura tumultuatur, magistratus facile
corrumpit aut auaritia aut ambitio. Una superest ueluti
sacra ancora, incorruptus Principis animus: quod si is quoque
stultis opinionibus, prauisque affectibus uitiatus est,
quae tandem potest esse Reipublicae spes?
[1,47] Deus cum sit in omnia beneficus, ipse nec eget ullius
officio, nec requirit beneficium: Ita uere magni Principis
est, ut aeterni Principis imaginem referentis, uel gratis bene
mereride omnibus, nullo uel emolumenti uel gloriae respectu.
Deus ut pulcerrimum sui simulacrum in coelo constituit
solem, ita inter homines euidentem ac uiuam sui collocauit
imaginem, Regem: At sole nihil communius, ac caeteris
item corporibus coelestibus lucem suam impertit: ita Princeps
publicis usibus maxime debet esse expositus, et natiuum
sapientiae lumen habere domi, ut etiam si quid caecutiant
caeteri, numquam tamen ille hallucinetur.
[1,48] Deus cum nullis tangatur affectibus, tamen optime mundum
administrat iudicio. Ad huius exemplum Princeps in
omnibus quae gerit, exclusis animi motibus, rationem et
animi iudicium debet adhibere. Deo nihil sublimius, ita
Principem oportet ab humilibus uulgi curis, ac sordidis
affectibus quam longissime semotum esse.
[1,49] Ut Deum omnia moderantem, nemo tamen cernit, sed
sentit, idque beneficio adiutus: ita patria non sentie Principis
uires, nisi cum illius sapientia bonitateque subleuatur.
Contra Tyranni nusquam sentiuntur nisi omnium malo.
Sol cum altissime prouectus est in Zodiaco, tum tardissimi
motus est: ita quo fortuna te subuexerit altius, hoc oportet
animo leniori minusque feroci esse.
[1,50] In hoc praestanda est uera animi celsitudo, non ut nihil
contumeliae pati possis, non uti neminem feras te regnare
latius, sed uti dedigneris quidquam admittere Principe indignum.
[1,51] Cum omnis seruitus et misera est et foeda, tum uero
foedissimum simul et miserrimum seruitutis genus, seruire
uitiis aut sordidis affectibus.
[1,52] Quid, quaeso, turpius aut abiectius, quam libidini,
iracundiae, auaritiae, ambitioni, aliisque id genus insolentissimis
dominis seruire eum, qui sibi uindicat imperium in
homines liberos?
[1,53] Quam absurdum sit, cum apud Ethnicos fuisse constet,
qui maluerunt sibi necem consciscere, quam cum humani
sanguinis iactura tueri imperium, quique Reipublicae commoditatem
anteposuerint suae uitae, Christianum Principem
tanta Reipublicae pernicie, uoluptatibus aut affectibus
uitiosis consulere? Cum Principatum suscipis, ne cogita
quantum accipias honoris, sed quantum oneris ac sollicitudinis,
neque censum ac uectigalium modum expende, sed
curam, nec arbitreris tibi praedam obtigisse, sed administrationem.
Nullus imperio gerendo censeur idoneus, auctore
Platone, nisi qui coactus et inuitus suscipit imperium.
Quisquis enim affectat Principis munus, is aut stultus sit
necesse est, qui non intelligat quam sollicita, quamque
periculosa res sit, recte fungi Regis officio: aut adeo uir
malus, ut in animo habeat sibi gerere imperium, non Reipublicae:
aut adeo socors, ut non expendat onus quod
suscipit. Oportet autem hunc qui sit idoneus regno, simul
et diligentem esse, et bonum, et sapientem.
[1,54] Quo ditionem suscipis ampliorem, caue ne hoc tibi uideare
fortunatior: sed memineris te hoc plus curarum ac sollicitudinum
in humeros recipere, ut minus iam indulgendum sit
otio, minus dandum uoluptatibus. Ii demum Principis titulo
digni sunt, non qui Rempublicam sibi, sed se Reipublicae
disant. Etenim qui sibi gerit imperium, et omnia suis metitur
commodis, is non refert quibus ornetur titulis, serte
re Tyrannus est, non Princeps. Ut autem nulla pulcrior
appellatio quam Principis, ita nulla inuisior, et omnium
sensibus exsecratior quam Tyranni. Hoc interest inter Principem
ac Tyrannum, quod inter propitium patrem, et immitem dominum.
Ille cupit etiam uitam liberis suis impendere:
hic nihil aliud spectat quam suum emolumentum, aut
animo suo morem gerit, non suorum commodis consulit.
Neque tuo sit animo satis, si Rex aut Princeps dicaris:
possederunt hos titulos et orbis pestes Phalaris ac Dionysius:
sed apud tuum ipsius animum expendito quid sis.
Vere siquidem a Seneca dictum est, Tyrannum a Rege
distare factis, non nomine.
[1,55] Id ut compendio dicam, hac nota Principem a Tyranno
distinguit in Politicis Aristoteles, quod hic suis studet commodis,
ille Reipublicae. Princeps quacumque de re deliberans,
illud semper in animo spectat, num expediat uniuersis ciuibus:
Tyrannus illud considerat, an sibi conducat.
Princeps etiam suum agens negotium, tamen potissimum
suorum spectat utilitatem. Contra Tyrannus si quando bene
meretur de ciuibus, tamen hoc ipsum ad priuatam suam
refert utilitatem. Qui suos eatenus curant, quatenus expedit
propriis commoditatibus, ii non alio loco ciues suos habent,
quam uulgus hominum equos et asinos. Nam hos quoque
curant illi, sed omnem curationem suis, non illorum usibus
metiuntur. Caeterum qui rapacitate deglubunt populum,
aut crudelitate laniant, aut ob ambitionem suam periculis
omnibus obiiciunt, ii peiore loco ciues habent liberos, quam
uulgus empta iumenta, aut lanistae sua mancipia.
[1,56] Curabit igitur qui Principem instituit, nominum etiam
ipsorum odium instillare futuro Principi, tyrannidis ac
dominii: frequenter exsecrans humano generi detestata
uocabula, Phalaridis, Mezentii, Dionysii Syracusani, Neronis,
Caligulae, Domitii, qui Deus ac Dominus dici uoluerit.
[1,57] Contra si qua sunt exempla bonorum Principum, qui
uehementer absint ab imagine Tyranni, ea cura fauore et
laude crebro studeat proponere. Deinde utriusque uelut
imaginem quamdam depingat, et quoad poterit, oculis
animoque repraesentet, Regis ac Tyranni: ut ad illam magis
inflammetur, ab bac uehementius abhorreat.
[1,58] Deliniet igitur coeleste quoddam animal, Numini quam
homini similius, omnibus uirtutum numeris absolutum,
omnium bono natum, imo datum a Superis subleuandis
rebus mortalium, quod omnibus prospiciat, omnibus consulat:
cui nihil sit antiquius, nihil dulcius Republica, cui
plus quam paternus sit in omneis animus, cui singulorum
uita carior sit quam sua: quod nocteis ac dies nihil aliud
agat nitaturque, quam ut optime sit omnibus: apud quem
praemia parata sint bonis omnibus, malis uenia, si modo
sese ad frugem meliorem referant: quod adeo gratis cupiat
de ciuibus suis bene mereri, ut si necesse sit, non dubitet
suo periculo illorum incolumitati consulere: quod patriae
commodum, suum ducat esse lucrum: quod semper uigilet,
quo caeteris liceat altum dormire: quod sibi nullum relinquat
otium, quo patriae liceat in otio uitam agere: quod se
iugibus curis discruciet, quo ciuibus suppetat tranquillitas:
a cuius unius uirtute publica pendeat felicitas: et hanc
admoneat esse ueri Principis imaginem. Ex aduerso subiiciat
oculis, immanem quamdam ac tetram belluam e dracone,
lupo, leone, uipera, urso, similibusque conflatam portentis,
undique sexcentis armatam oculis, undique dentatam,
undique metuendam, aduncis unguibus, uentre insatiabili,
humanis saginatam uisceribus, humano sanguine temulentam,
quae peruigil omnium fortunis uitaeque immineat,
infensam omnibus, sed praecipue bonis, fatale quoddam
totius orbis malum, quam exsecrentur et oderint uniuersi,
qui bene uelint Reipublicae: quae nec ferri possit ob immanitatem,
nec tolli sine magna urbis ruina, ob praesidiis
et opibus armatam malitiam. Et hanc esse Tyranni imaginem,
aut si quid hac quoque fingi possit odiosius. Huiusmodi
portentum erat Claudius, huiusmodi Caligula:
huiusmodi Poetarum quoque fabulae fingunt Busyridem,
Pentheum ac Midam, quorum nomina iam in publicum
generis humani odium abiere.
[1,59] Tyranno propositum est sequi quidquid animo collibuit,
Regi contra, quod rectum sit et honestum. Tyranni praemium
diuitiae, Regis honos, qui uirtutem consequitur.
Tyrannus administrat metu, dolo, ac malis artibus, Rex
sapientia, integritate, beneficentia. Tyrannus sibi gerit
imperium, Rex Reipublicae. Tyrannus barbarico satellitio
et conductitiis latronibus tuetur incolumitatem suam: Rex
se sua erga ciues beneficentia, et ciuium erga se beneuolentia
satis tutum putat. Tyranno suspecti sunt et inuisi quicumque
ciuium uirtute, prudentia, aut auctoritate pollent: At
hos Rex, ut adiutores et amicos potissimum amplectitur.
Tyrannus aut stupidis delectatur, quibus imponat: aut
sceleratis, quibus ad suae Tyrannidis praesidium abutatur,
aut adulatoribus, a quibus audiat, quod libenter facit.
Contra Regi sapientissimus quisque gratissimus est, cuius
consilio possit iuuari: quo quisque melior est uir, hoc pluris
facit, quod huius fidei tuto possit credere: et liberos amat
amicos, quorum consuetudine reddatur melior. Et Regum
et Tyrannorum multae sunt manus, multi oculi, sed longe
diuersa membra. Tyrannus hoc agit, ut ciuium opes ad paucos,
eosque pessimos conferantur, et attenuatis suorum
uiribus, suam communiat potentiam: Rex hoc maxime in
suo fisco esse ducit, quod in aere sit ciuium. Tyrannus hoc
agit, ut omnes sibi legibus aut delationibus habeat obnoxios.
Rex libertate ciuium delectatur. Tyrannus metui studet,
Rex amari. Tyrannus nihil aeque suspectum habet, atque
ciuium bonorum, et ciuitatum concordiam, qua praecipue
gaudent boni Principes. Tyrannus gaudet inter ciues factiones
ac dissidia serere, et simultates forte fortuna obortas,
diligenter alit ac prouehit, atque his rebus ad suae Tyrannidis
communitionem abutitur. At hoc unicum Regi studium
est, ciuium concordiam alere, et si quid ortum fuerit dissensionis,
continuo rem inter eos componere, nimirum, qui
intelligat hanc esse grauissimam rerum publicarum pestem.
Tyrannus, si senserit florere Rempublicam, repertis titulis,
aut immissis etiam hostibus, bellum excitat, ut hac occasione
uires suorum attenuet. Contra, Rex omnia facit ac
patitur, quo pacem publicam reddat perpetuam, intelligens
ex bello semel omnia Reipublicae mala proficisci. Tyrannus
leges, constitutiones, edicta, foedera, denique sacra profanaque
ad sui capitis tutelam aut instituit, aut pertrahit.
Rex haec omnia publico metitur bono.
[1,60] Huiusmodi plurimae sunt Tyranni uel notae uel artes,
quas Aristoteles in libris Politicis fusius exsequitur. Verum
harum omnium summam in tria contrahit. Primum, ait,
Tyranno studium esse, ne uelint, aut ausint ciues aduersus
Tyrannidem insurgere. Proximum, ne sibi inter se fidant.
Tertium, ne quid possint nouarum rerum moliri. Primum
efficit, dum modis omnibus agit, ut ciuibus quam minimum
sit animi, minimumque sapientiae, dum eos seruiliter habet,
et aut sordidis addictos officiis, aut delationibus obnoxios,
aut uoluptatibus effoeminatos. Scit enim generosos et
erectos animos indigne ferre Tyrannidem. Secundum efficit,
dum agit, ut ciues inter se dissideant mutuis odiis, et
alius alium deferat, ipse interim sucrum malo potentior.
Tertium adsequitur, dum opes, et auctoritatem suorum, et
maxime bonorum uirorum modis omnibus attenuat: eo
quod nemo sanus aggredi uelit, quod desperet posse confici.
[1,61] Ab his omnibus studiis Princeps quam longissime absit
oportet, imo prorsus g-ek g-diametrou, quod dici solet, dissideat,
praesertim Princeps Christianus. Etenim si talem pinxit
Aristoteles, primum Ethnicus, deinde Philosophus, inter
illos quoque non perinde sanctus ac doctus, quanto magis
id praestare oportet eum, qui Christi fungatur uice?
[1,62] Quin ex ipsis mutis animantibus Regis ac Tyranni simulacrum
colligere licet. Apum Regi amplissimum cubile est,
sed id in medio, ueluti tutissimo Regi loco. Atque ipse quidem
onere uacat, uerum exactor est alienorum operum.
Hoc amisso totum examen dilabitur. Praeterea insignis
Regi forma est, dissimilisque caeteris, tum magnitudine,
tum nitore. Sed hac, ut inquit Seneca, nota potissimum a
caeteris distinguitur: quod cum apibus plurimum sit iracundiae,
adeo ut aculeos in uulnere relinquant, solus ipse
Rex aculeo caret. Noluit illum natura nec saeuum esse, nec
ultionem magno constaturam petere, telumque detraxit,
et iram eius inermem reliquit. Exemplar hoc magnis
Regibus ingens est. Iam si Tyranni quaeris imaginem,
leonem, ursum, lupum, aut aquilam cogita, quae laniatu
uiuunt ac praeda: et quoniam intelligunt sese
omnium odiis obnoxia, omnium insidiis peti praeruptis
locis se continent, aut specubus et solitudinibus abdunt
sese: nisi quod horum quoque saeuitiam superat Tyrannus.
Dracones, pardi, leones, caeteraque immanitatis
damnata crimine animantia, a suo genere temperant, et
tuta est inter feras similitudo morum. At Tyrannus homo
in homines, ciues in ciues potissimum feritatem suam exercet.
Quin etiam in litteris diuinis Deus Tyranni simulacrum
depinxit his uerbis: Hoc erit ius Regis, qui imperaturus est
uobis: Filios uestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque
sibi equites et praecursores quadrigarum suarum: ut
constitue sibi Tribunos et Centuriones, et aratores agrorum
suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum
suorum. Filias quoque uestras faciet sibi unguentarias
et focarias et panificas. Agros quoque uestros et uineas, et
oliueta optima tollet, et dabit seruis suis. Sed et segetes
uestras et uinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis
et famulis suis. Seruos etiam uestros et ancillas, et iuuenes
optimos, et asinos auferet, et ponet in opere suo. Greges
quoque uestros addecimabit, uosque eritis ei serui. Et
clamabitis in die illa a facie Regis uestri, quem elegistis
uobis, et non exaudiet uos Dominus. Neque uero quemquam
hoc moueat, quod hic Regem uocat non Tyrannum.
Siquidem olim Regis nomen non minus inuisum fuit quam
Tyranni. Et cura nihil sit salutarius bono Rege, cur Deus
iratus hanc imaginem proponi iussisset populo, quo uidelicet
a petendo Rege deterreret. Proinde ius Regium, ius
Tyrannicum dixit. Alioqui Samuel ipse uere Regem gesserat,
tot annis sancte et incorrupte rem populi administrans. At
illi non intelligentes felicitatem suam, more gentium Regem
flagitabant, qui fastu, qui uiolentia Regem ageret. Et tamen
in hac imagine quota portio malorum est, quae nostra memoria
in nonnullis etiam Christianis Principibus magno totius
orbis malo conspeximus? Accipe nunc boni Principis
imaginem, quam Deus ipse in libro Deuteronomii descripsit
ad hunc modum: Cumque fuerit Rex constitutus, non multiplicabit
sibi equos, nec reducet populum in Aegyptum,
equitatus numero subleuatus. Non habebit uxores plurimas,
quae alliciant animum eius, neque argenti et auri immensa
pondera. Postquam autem sederit in solio regni sui, describet
sibi Deuteronomium legis huius in uolumine, accipiens
exemplar a Sacerdotibus Leuiticae tribus: et habebit secum
omnibus diebus uitae suae, ut discat timere dominum Deum
suum, et custodire uerba et cerimonias eius, quae in lege
praecepta sunt. Nec eleuetur cor eius in superbiam super
fratres suos, neque declinet in partem dextram uel sinistram,
ut longo tempore regnet ipse et filii eius super Israel. Si
Rex Hebraeus iubetur legem ediscere, quae figuras et
umbras modo iustitiae tradebat, quanto magis conuenit,
ut Princeps Christianus Euangelii dogmata teneat ac sequatur?
Si non uult Regem Iudaeum efferri supra populum
suum, fratres illos appellans, non seruos, quanto minus idem
facere oportebit Christianum in Christianos, quos ipse quoque
Christus Principum omnium Monarcha, fratres appellat?
[1,63] Audi iam quomodo Tyrannum descripserit Ezechiel:
Principes, inquit, in medio eius, quasi lupi rapientes praedam
ad effundendum sanguinem. Plato Principes Reipublicae
custodes appellat, ut hoc sint patriae, quod canes
gregi: quod si canes uertantur in lupos, quid praeterea
sperandum est gregi? Idem alio in loco, crudelem ac rapacem
Principum leonem appellat, et alibi minatur pastoribus,
qui pascerent semet ipsos, neque gregis ullam haberent
curam, Principes sentiens, qui sibi gerunt imperium. Et
Paulus de Nerone loquens, Liberatus sum, inquit, de ore
leonis. Et in eamdem ferme sententiam Solomon ille sapiens,
uide quomodo Tyrannum depinxerit. Leo, inquit, rugiens,
et ursus esuriens, Princeps impius super populum pauperem.
Ac rursus alibi: Cum impii sumserint Principatum,
gemet populus quasi sub seruitute deductus. Et iterum alibi
Cum surrexerint impii, abscondentur homines. Quid, quod
apud Esaiam, cum Dominus offensus populi sceleribus,
comminatur, dicens, Et dabo pueros Principes eorum, et
effoeminati dominabuntur eis. Nonne palam declarat nullam
acerbiorem calamitatem obuenire posse regioni, quam stultum
et impium Principem?
[1,64] Sed quid nos ista persequimur? cum ipse Christus unicus
Princeps ac Dominus omnium, clarissime discreuerit
Christianum Principem ab Ethnico? Principes, inquit,
gentium dominantur eis, et qui potestatem habent, exercent
in eos: inter uos autem non erit sic. Si Principum Ethnicorum
est dominari, non est igitur Christianorum dominium.
Quid est autem quod ait, Non sic erit inter uos, nisi, non
eodem modo fieri conuenit inter Christianos, inter quos
Principatus administratio est non imperium: et regnum
beneficium est, non tyrannis. Neque uero sic ipse sibi palpetur
Princeps, haec ad Episcopos pertinent, non ad me.
Imo ad te pertinent, si modo Christianus es: si Christianus
non es, nihil ad te pertinent. Neque uero te moueat: si forte
conspexeris Episcopos aliquot ab hac imagine procul abesse.
Quid agant illi, uiderint ipsi: tu, quid te dignum sit, cogita.
Noli te ipsum Principem bonum existimare, si collatus cum
aliis minus malus appareas. Neque statim licere putes,
quidquid Principum uulgus factitat. Ad honesti regulam
temet ipsum exige, hinc te aestima. Et si nemo fuerit, quem
uincas, ipse certato tecum, quandoquidem istud est certamen
omnium pulcerrimum, et uere inuicto Principe dignum,
si quotidie nitatur se ipso melior euadere. Si foedum est
Tyranni nomen, seu potius studium, nihilo fiet honestius,
si cum multis fuerit commune. Siquidem in rebus ipsis uis
honesti sita est, non in hominum numero. Grauiter a Seneca
scriptum est, eodem loco quo ponimus latrones ac
piratas, ponendos esse Reges, latronum ac piratarum habentes
animum. Hic enim solus Regem a Tyranno distinguit, non titulus.
[1,65] Refert in libris Politicis Aristoteles, in nonnullis Oligarchiis
hunc fuisse morem, ut inituri magistratum, conceptis
uerbis iurarent in hunc modum: Plebem odio prosequar,
et pro uirili adnitar, ut illi sit male. At Princeps initurus
magistratus, longe diuersa iurat suis. Et tamen audimus
quosdam tales esse erga populum, quasi iuxta morem
illum Barbaricum iurassent, se populi rebus modis omnibus
hostes fore.
[1,66] Plane tyrannidem sapit, quoties tum optime est Principi,
quoties populo est pessime, et alterius felicitas ex alterius
crescit calamitate. Perinde quasi paterfamilias id agat, ut
suorum malis ipse ditior reddatur ac potentior. Qui sibi
Principis titulum uolet asserere, et inuisum Tyranni nomen
cupiet effugere, non terroribus ac minis, sed benefactis id
sibi uindicet oportet. Neque enim refert uel ab adsentatoribus,
uel ab oppressis appellari Principem, appellari patrem
patriae, si re ipsa fuerit Tyrannus. Et si maxime illi aduletur
sua aetas, at non assentabitur posteritas. Vides formidabilium
olim Regum, quos uiuos nemo uel nutu audebat offendere,
quanto odio posteri celebrent malefacta, quanta libertate
detestentur ipsa etiam nomina.
[1,67] Bonus Princeps non alio animo debet esse in suos ciues,
quam bonus paterfamilias in suos domesticos. Quid enim
aliud est regnum quam magna familia? Quid Rex nisi
plurimorum pater? Excellit enim, sed tamen eiusdem est
generis, homo hominibus, liber liberis imperans, non belluis,
ut recte prodidit Aristoteles.
[1,68] Quod quidem intellexisse uidentur et uetustissimi Poetae,
qui Iouem, cui totius mundi et Deorum, ut illi loquuntur,
omnium tribuunt imperium, subinde notant his uerbis,
g-patehr g-androhn g-te g-theohn g-te, id est, Pater hominumque
Deumque. Et nos sic a Christo praeceptore docti, Deum
omnium haud dubie Principem, Patris uocabulo compellamus.
[1,69] Quid autem foedius aut exsecrabilius illa compellatione,
quam apud Homerum Achilles, opinor, iacit in Principem sibi
gerentemimperium, non populo, g-dehmoboros g-basileus. Nihil
enim reperit iratus ille, quod probrosius diceret in eum, quem
imperio iudicabat indignum, nisi quod populum deuoraret.
At idem Homerus, si quem Regem honoris gratia nominat,
g-poimena g-laohn solet appellare, hoc est, populi pastorem.
Plurimum autem interest inter pastorem et praedonem.
Quanam igitur fronte sibi Principis titulum uindicant, qui
paucos et eos sceleratissimos e suorum numero deligunt, per
quos arte repertis praetextibus, et subinde nouatis titulis,
populi uires simul et opes exhauriunt, in suum conuerrunt
fiscum, siue quod inclementer extorserunt, aut prodigunt
nequiter in uoluptatibus, aut insumunt crudeliter in bellis:
et ut quisque in his maxime ueteratorem agere potest, ita
plurimi faciunt, perinde quasi Princeps hostis sit populi,
non pater, ut is praecipue uideatur Principis rebus consulere,
qui populi commodis quam maxime officiat. Ut paterfamilias
suis bonis accreuisse putat, quidquid ulli suorum
obtigerit emolumenti: ita qui uere Principis animo praeditus
est, in suo fisco putat esse, quidquid usquam ciues
possident, quos sic habet sibi caritate deuinctos ac deditos,
ut nihil uereantur, uel uitam impendere Principi suo, non
modo pecuniam.
[1,70] Operae pretium fuerit audire, quibus epithetis Iulius
Pollux Commodo Caesari, cuius pueritiam instituerat,
Regem signarit ac Tyrannum. Etenim cum Regem statim
Diis subiecisset, ueluti proximum ac simillimum, g-peri
g-basileohn, inquit, g-lege g-epainohn, g-patehr, g-ehpios, g-praos,
g-hehmeros, g-pronoehtikos, g-epieikehs, g-philanthrohpos, g-megalophrohn,
g-eleutheros, g-chrehmatohn g-kreittohn, g-exoh g-pathohn,
g-heautou g-kratohn, g-archohn g-hehdonohn, g-logismoh g-chrohmenos, g-oxus,
g-agchinous, g-perieskemmenos, g-euboulos, g-dikaios, g-sohphrohn,
g-theohn g-epimelehtehs, g-anthrohpohn g-kehdehmohn, g-stasimos,
g-bebaios, g-anexapathehtos, g-megalognohmohn, g-ischurognohmohn,
g-energos, g-telesiourgos, g-phrontistehs g-tohn g-archomenohn,
g-sohtehr, g-procheiros g-eis g-euergesian, g-bradus g-eis g-timohrian,
g-asphalehs, g-aplanehs, g-akribesteros g-pros g-to g-dikaion g-tsugou,
g-euprosodos, g-euprosehgoros, g-euenteuktos, g-meilichios,
g-prosehnehs, g-epimelehtehs g-tohn g-hupehkoohn, g-philostratiohtehs,
g-polemikos g-men, g-ou g-philopolemos g-de, g-eirehnikos, g-eirehnopoios,
g-eirehnophulax, g-paideutikos, g-archehgos, g-kai g- archikos,
g-nomothetikos, g-eupoiein g-pephukohs, g-theoeidehs. g-polla -g-de
g-estin g-ha g-logoh g-tis g-an g-eipein g-echoi, g-kai g-ouk g-onomati.
Ea tametsi Latinus sermo commode non possit reddere, ob Graecae
linguae proprietatem, tamen in hoc certe uertemus quo
queant intelligi. Regem laudato his titulis. Pater, mitis,
placidus, lenis, prouidus, aequus, humanus, ma gnanimus,
liber, pecuniae contemptor, haud obnoxius affectibus, sibi
ipsi imperans, dominans uoluptatibus, ratione utens, acri
iudicio, perspicax, circumspectus, ualens consilio, iustus,
sobrius, numinum curam agens, hominum negotia curans,
stabilis, firmus, infallibilis, magna cogitans, auctoritate
praeditus, industrius, confector negotiorum, sollicitus pro
his quibus imperat, seruator, promptus ad beneficentiam,
lentus ad uindictam, certus, constans, inflexibilis, propensior
ad iustitiam, semperque attentus ad id quod de Principe
dictum est, librae in morem, facilis aditu, comis in congressu,
commodus alloqui uolentibus, blandus, expositus,
curam agens suo parentium imperio, amans militum suorum,
qui strenue quidem bellum gerat, sed qui bellum non affectet,
pacis amans, pacis conciliator, pacis tenax, appositus ad
emendandos populi mores, qui ducem agere norit, ac Principem,
qui leges salutares sciat condere, natus ad bene merendum,
diuina specie. Sunt autem multa quae oratione dici
possint, singulis uocabulis explicari non possint. Hactenus
Pollucis sententiam expressimus. Iam si Ethnicus moderator
eiusmodi Principem deformauit Ethnico, quanto sanctius
simulacrum proponi conuenit Principi Christiano.
[1,71] Nunc quibus coloribus Tyrannum expresserit attende.
g-psegohn g-an g-ereis, g-turannikos, g-ohmos, g-thehriohdehs, g-biaios,
g-pleonektikos, g-philochrehmatos, g-kai g-to g-tou g-Platohnos,
g-erasichrehmatos, g-arpax, g-kai g-to g-tou g-Homehrou, dehmoboros,
g-huperoptehs, g-huperehphanos, g-dusprositos, g-dusprosodos,
g-gusprosehgoros, g-dusenteuktos, g-dusorgehtos, g-dusthumos,
g-emplehktos, g-tarachohdehs, g-hehdonohn g-hehttohn, g-akratehs,
g-akratohr, g-alogistos, g-misanthrohpos, g-adikos, g-aboulos,
g-anisos, g-anosios, g-vou g-kenos, g-eukolos, g-eumetabolos, g-euexapathetos
g-hradios, g-anehmeros, g-epithumiais g-endidous, g-akolastos,
g-hubristhes, g-polemopoios, g-barus, g-epachtehs, g-akathektos,
g-aphorehtos.
Quorum uerborum haec ferme sententia
est: Malum Principem uituperabis ad hunc modum. Tyrannicus,
crudelis, efferus, uiolentus, occupatoralieni, auidus pecuniarum:
et quod uerbum est, apud Platonem, pecuniarum
cupiens, rapax: et quod dixit Homerus, populi deuorator, superbus,
elatus,difficilis aditu, incommodus ad conueniendum,
durus ad congressum, incomis ad colloquium, male iracundus,
irritabilis, terribilis, turbulentus, uoluptatum seruus, intemperans,
immoderatus, inconsideratus, inhumanus, iniustus,
inconsultus, iniquus, impius, mente carens, leuis,
inconstans, et qui facile decipiatur, male facilis, immitis,
affectibus deditus, incorrigibilis, contumeliosus, bellorum
auctor, grauis, molestus, incoercibilis, intolerabilis. Cum
Deus longissime absit a natura Tyranni, uerisimillimum
est, illi nihil inuisius esse pestilente Rege: et cum nulla
bellua nocentior sit Tyranno, consentapeum est, nihil inuisius
esse mortalibus omnibus, quam malum Principem.
Quis autem uel uiuere cupiat, Superis et hominibus pariter
exosus et exsecratus? Proinde Octauius Augustus, ubi sensisset
caput suum crebris coniurationibus peti, et alia oppressa,
protinus alia succederet, negauit tanti esse uiuere,
ut omnibus inuisus, incolumitatem suam tot ciuium sanguine tueretur.
[1,72] Proinde regnum, quod uirtute administratur ac beneuolentia,
non solum quietius est ac iucundius, uerum etiam
diuturnius ac stabilius: id quod ex Veterum Annalibus
facile poteris cognoscere. Nulla tyrannis tam munita fuit,
quae diu constiterit. At quoties Reipublicae status in tyrannidem
degenerauit, toties in exitium properasse compertum
est. Multos timeat oportet, qui timetur ab omnibus. Et
tutus esse non potest, quem maxima pars hominum cupiat exstinctum.
[1,73] Olim qui bene gessissent imperium, iis diuini decernebantur
honores: at in Tyrannos ea lex erat, quae nunc est in
lupos aut ursos, ut praemium esset ex publico, qui publicum
hostem e medio sustulisset.
[1,74] Primitus Reges non ob aliud constituti sunt, populi
consensu, quam ob eximiam uirtutem, quam heroicam
uocant, uelut diuinae proximam, et humana maiorem.
Originis igitur suae Principes meminerint oportet, illud
intelligentes, se ne Principes quidem esse, si eo caruerint,
quod primum Principes fecit.
[1,75] Cum multae sint formae Rerumpublicarum Philosophorum
omnium ferme consensus est, saluberrimam
esse Monarchiam, nimirum, ad exemplar Dei, ut rerum
summa penes unum sit, uerum ita, si is ad imaginem
item Dei, sapientia bonitateque caeteris omnibus antecellat,
et nullius indigens, nihil aliud studeat, quam
prodesse Reipublicae. Quod si secus fuerit, pessimus
Reipublicae status sit oportet, ut qui pugnet cum eo qui
est optimus. Si Princeps contingat omnibus absolutus
uirtutibus, optanda sit pura ac simplex Monarchia, uerum
quando id haud scio an umquam contingat, quin potius
magnum et exoptandum, si detur mediocris, ut nunc sunt
res hominum, praestiterit Monarchiam Aristocratiae et
Democratiae admixtam temperari diluique, ne quando in
tyrannidem erumpat, sed quemadmodum elementa uicissim
sese librant, ita simili moderamine consistat Respublica.
Quod si Princeps bene uelit Reipublicae, sic interpretabitur,
suam potestatem hac ratione, non coerceri, sed adiuuari:
sin minus, tanto magis expedit, ut sit quod unius uiolentiam
frangat ac retundat.
[1,76] Cum multa sint dominandi genera, hominis in belluas,
heri in seruos, patris in liberos, mariti in uxorem, Regiam
dominationem omnium excellentissimam iudicat Aristoteles,
eamque maxime diuinam appellat, quod ea res quiddam
homine maius habere uideatur. Quod si diuinum est
agere Regem, profecto Tyrannum agere, nihil aliud sit
oportet, quod eius uicem agere, qui Deo dissimillimus est.
Seruus seruo praestantior, ut habet prouerbium, ut dominus
domino potior, quod alia sit ars alia praeclarior, alia
functio alia melior.
[1,77] At Principem in optimo sapientiae genere oportet praecellere.
Ea est ratio recte administrandi Rempublicam.
Domini est iubere, serui parere. Tyrannus iubet quidquid
lubuit: Princeps, quod Reipublicae iudicarit optimum.
Quinam igitur iubebit is, qui, quid sit optimum, ignoret?
imo qui pessima pro optimis habeat, uel inscitia uel affectibus excaecatus?
[1,78] Ut oculi est uidere, aurium audire, narium olfacere,
ita Principis est populi rebus consulere. At non potest
alia re consulere, quam sapientia: ea si careat Princeps,
non magis consulet Reipublicae, quam oculus uidebit excaecatus.
[1,79] Xenophon in Oeconomico libello scribit, diuinum potius
quam humanum, imperare liberis ac uolentibus: sordidum
enim, imperare mutis animantibus, aut coactis mancipiis:
at homo diuinum est animal, ac bis liberum, primum natura,
deinde legibus: ideoque summae uirtutis est, ac plane diuinae,
Regem sic temperare imperium, ut beneficium sentiat
populus, seruitutem non sentiat. Caue solum eos tuos esse
putes, quorum opera in popinis, in uenatu, in domesticis
uteris ministeriis, cum saepenumero nulli minus sint tui,
sed uniuersos ciues ex aequo tuos esse ducito. Quorum si
quis omnino delectus sit, eum tibi proximum et coniunctissimum
habeto, qui uir sit optimus, qui patriae, qui
Reipublicae amantissimus. Cum uises urbes tuorum, nolito
sic tecum cogitare, Tantarum rerum dominus sum, haec
omnia mei sunt arbitrii, in haec mihi licet quidquid libet.
Si uero, quod bono Principe dignum est, cogitare uoles,
ad hunc cogitato modum, Haec meae credita sunt fidei,
uigilandum igitur, quo meliora reddam quam acceperim.
Cum innumeram tuorum multitudinem conspexeris, caue
sic cogites, tam multos habeo seruos: sed tot hominum
millia de mea pendent sollicitudine, uni mihi se suaque
tuenda crediderunt, me ueluti parentem spectant: tot millibus
prodesse possum, si me ipsum bonum praestitero Principem:
plurimum nocere, si malum. An non igitur magnopere
curandum, ne situ improbus, ne tam multis noceam
mortalibus? Cogitato semper, dominium, imperium, regnum,
maiestatem, potentiam, Ethnicorum esse uocabula,
non Christianorum. Christianum imperium nihil aliud esse
quam administrationem, quam beneficentiam, quam custodiam.
[1,80] Quod si haec quoque uocabula te delectant, at illud
memineris, facito, quod ab Ethnicis quoque Philosophis et
perspectum et proditum est, non alius modi esse imperium
Princcpps in populum, quam quale est animi in corpus.
Dominatur animus corpori, quod magis sapiat quam corpus,
sed dominatur magno corporis commodo potius quam suo:
et animum regnare in corpore, felicitas est corporis. Quod
cor est in corpore animantis, id est Princeps in Republica.
Si cor sincerum est, quoniam sanguinis ac spirituum fons
est, uitam impertit uniuerso corpori: sin uitiatum fuerit,
exitium adfert membris omnibus: Verum ut ea pars in
corpore animantis omnium postrema solet corrumpi, et in
hac extremas uitae reliquias superesse putant: ita debet
Principem, si quis morbus corripuerit populum, ab omni
stultitiae lue quam integerrimum esse. Ut in homine quod
praestantius est imperat, nimirum, animus: rursum in
animo quae pars est optima, ea praesidet, nempe, ratio: et
quod dominatur in uniuerso, id omnium est optimum,
nempe Deus: Ita quisquis in Republica tamquam in magno
corpore imperandi parteis occupauit, eum oportet bonitate,
sapientia, uigilantiaque caeteros anteire. Et quanto magistratus
antecellunt plebi, tanto Princeps antecedere debet
magistratus. Si quid inest animo mali, id a corporis contagio
proficiscitur, quod affectibus est obnoxium. Quidquid
autem habet corpus boni, id ab animo scatet, uelut a fonte.
Ut autem praeposterum sit, ac praeter naturam, si mala ab
animo manent in corpus, et corporis bona animi uitio corrumpantur:
ita uehementer absurdum fuerit, si bella,
seditiones, corrupti mores, prauae leges, corrupti magistratus,
et id genus aliae Reipublicae pestes, ab ipsis Principibus
exoriantur, quorum sapientia componi decebat motus
stultitia plebis coortos. At saepenumero uidemus ciuitates
populi industria bene constitutas ac florentes, Principum
euerti culpa. Quam non Christianum est domini titulo sibi
placere, quem non pauci a Christo alieni refugerunt: et
quod esse cupiebant propter ambitionem, dici nolebant ob
inuidiam. At Christianus Princeps idem esse sibi fas putabit,
uocari magnificum? Octauius Augustus, quamuis scelere
occuparat imperium, contumeliae loco ducebat uocari
Dominum: et hanc appellationem a mimo delatam, coram
uniuerso populo, uultu simul et uoce renuit, uelut eo uocabulo
Tyrannis exprobraretur. Et hanc hominis Ethnici
modestiam, non imitabitur Princeps Christianus? Si dominus
es tuorum omnium, illi tibi serui sint necesse est.
Proinde uidendum est, ne iuxta uetus prouerbium, quot
habes seruos, totidem habeas et hostes.
[1,81] Cum natura genuerit omneis homines liberos, et praeter
naturam inducta sit seruitus, quod Ethnicorum etiam leges
fatentur, cogita quam non conueniat, Christianum in
Christianos usurpare dominium, quos nec leges seruos esse
uoluerunt, et Christus ab omni seruitute redemit. Siquidem
Paulus Onesimum seruum natum, a Baptismo fratrem
prioris heri Philemonis appellat. Quam absurdum est eos
pro seruis habere, quos Christus eodem redemtos sanguine,
in communem adseruit libertatem, quos iisdem tecum alit
Sacramentis, quos ad eamdem immortalitatis uocauit
haereditatem: et iis seruitutis iugum inducere, qui communem
tecum habent dominum, ac Principem Iesum Christum?
[1,82] Cum Christianorum unus sit Dominus, cur qui huius
gerunt uices, abs quouis malunt administrandi formam
petere, quam ab hoc, qui solus est totus imitandus? Ab
aliis decerpere licet, si quid forte uirtutis admixtum habent.
At in hoc absolutum est omnis uirtutis ac sapientiae exemplar.
Ea quidem stultitia uidetur, sed infidelibus: nobis si
uere fideles sumus, Dei uirtus est, et Dei sapientia. Iam
nolim te sic tecum cogitare: At istud seruire est, non regnare.
Imo hoc est pulcerrimum regnandi genus, nisi forte
Deum seruire existimas, qui mundum hunc gratis administrat,
cuius beneficium experiuntur omnia, cum ad illum
nihil redeat praemii: nisi animus seruire uidetur, qui cum
corpore non egeat, tanto studio consulit illius commodis:
nisi oculus caeteris membris seruire putandus est, quod
omnibus prospiciat.
[1,83] Rem ita tecum expendas licebit, si quis omneis homines,
quos tuos uocas, Circes arte uertat in sues aut asinos, nonne
dices deterius factum tuum imperium? Dices, opinor. Atqui
plus iuris sit in sues aut asinos quam in homines. Licet
quo lubet agere, licet distrahere, licet interimere. Proinde
deterius fecerit imperium, qui liberos ciues uerterit in
mancipia. Quo praestantius est in quod geris imperium,
hoc magnificentius ac splendidius regnas. Consulit igitur
tuae maiestati, qui ciuium libertatem ac dignitatem tuetur.
Deus ipse, ne coactis imperaret, et Angelis et hominibus
liberum dedit arbitrium, quo splendidius et augustius
redderet imperium suum. Et quisquam hoc nomine sibi
magnus uidetur, quod metu adactis ciuibus, ceu pecudibus imperet?
[1,84] Ne te fugiat, quidquid in Euangelicis aut Apostolicis
litteris de tolerandis dominis, de parendo Praefectis, de
honorandis Regibus, de pendendo tributo dictum est, id ad
Ethnicos Principes esse referendum, quod ea tempestate
nondum essent Principes ulli Christiani. Tolerari iubet impios
magistratus, ne quid perturbetur ordo ciuitatis, modo
suo fungantur officio, modo ne imperent impia. Honorem
exigit Ethnicus Princeps, Paulus honorem iubet dependi:
uectigal exigit, uult solui uectigal: tributum exigit, iubet
dari tributum. Nihilo enim deterior fit his rebus homo
Christianus, et illi suum quoddam habent ius, neque sunt
per occasionem irritandi. At quid de Christianis addit?
Vos, inquit, inter uos nemini quidquam debeatis, nisi ut
inuicem diligatis. Alioqui num ideo Christus debebat Caesari
tributum, quia legitur soluisse didrachmum?
[1,85] Idem in Euangelio cum insidiose rogaretur, num gens ut
tum putabatur, Deo dicata, censum deberet Caesari: nomisma
iubet exhiberi, exhibitum non agnoscit, et uelut ignarus,
cuius sit imago et inscriptio sciscitatur; cum responsum
esset, Caesaris esse, malitiose tentantibus ambigue respondit,
Date Caesari quae sunt Caesaris, quae Dei sunt Deo: simul
eludens insidiosam quaestionem, et per occasionem ad Dei
pietatem inuitans, cui debemus omnia. Perinde quasi
dixisset: Caesari, quem ignoro, quid debeatis, uos uideritis.
Illud potius spectate, quid debeatis Deo, cuius negotium
ago, non Caesaris.
[1,86] Ne uero inter haec cuiquam obrepat huiusmodi cogitatio;
Quid igitur Principi suum ius adimis, et plus tribuis Ethnico
quam Christiano ? Imo Principi Christiano suum ius uindico.
Ius est Ethnico Principi, suos metu premere, ad seruiles
operas adigere, exigere possessionibus, expilare bonis,
denique martyres facere, ius est Ethnici Principis. Num idem
uis esse Christiano? Aut ius illius imminutum uidebitur, si
minus haec illi liceant? Non perit suum ius ei qui Christiane
gerit imperium, sed aliter possidet, et quidem multo tum
praeclarius, tum tutius. Id ita esse, his argumentas colligas
licebit. Primum tua non sunt quos seruitio premis, consensus
enim Principem facit. Verum ii demum uere tua sunt, qui
sponte ac uolentes tibi parent. Deinde cum metu adactos
possides, ne dimidiatos quidem possides, corporum potiris,
animi abs te sunt alieni. Caeterum cum Christiana caritas
conciliat populum ac Principem, ibi tua sunt omma, quoties
res postulat. Non enim postulat bonus Princeps, nisi cum
utilitas patriae flagitat. Rursus ubi dominium est, non beneuolentia,
quantumuis multum exigatur, certe minus habet
Princeps, quam cum nihil non habet. Nemo plus impetrat,
quam qui nihil imperat, sed promeretur. Ad haec honos qui
Tyranno exhibetur, ne honos quidem est, sed aut adulatio
aut simulatio: nec obsequium, sed seruitus: nec splendor est
uerus, quem ostentat, sed fastus: nec potentia, sed uis
quae cuncta ueris nominibus possidet, qui Christianum agit
Principem. Nemini plus defertur honoris, quam qui non
exigit honorem: nulli libentius obsequuntur homines,
quam qui non requirit obsequium: in neminem libentius
effundunt suas opes, quam in eum cui commissas sciunt ad
publicam utilitatem cum foenore redituras. Est mutuum
inter Principem ac populum commercium. Tibi populus
censum debet, debet obsequium, debet honorem. Esto, sed
tu uicissim populo debes bonum ac uigilantem Principem.
Cum exigis uectigal a tuis ueluti debitum, fac prius excutias
temet ipsum, num illis officii tui uectigal persolueris.
Aristoteles negat, dominii rationem esse sitam in possidendo,
sed magis in hoc, ut utare seruis. Atqui multo minus
Principatus positus est in titulis et imaginibus, in exigendo
censu, sed in consulendo.
[1,87] Cum Respublica corpus quoddam sit ex uariis membris
compactum, in quorum numero sit et Princeps ipse, licet
eximium, ea moderatione conueniet uti, ut omnibus bene
sit, non ut attenuatis caeteris unum aut alterum uegetum
ac saginatum euadat. Quod si Princeps Reipublicae malis
gaudet et alitur, neque pars est Reipublicae neque Princeps,
sed praedo.
[1,88] Prodidit Aristoteles seruum uiuam esse domini portionem,
si modo is uerus sit dominus. Est autem et amicitia
parti cum toto, et utilitas utrique ex altero. Id si uerum est
inter herum et mancipium de lapide (ut aiunt) emptum,
quanto magis inter plebem Christianam et Principem Christianum?
Princeps qui nihil aliud cogitat, nihil aliud agit,
nisi ut quam plurimum pecuniarum a ciuibus extorqueat,
ut nummorum uim quantam potest maximam irretiat legibus,
ut quam plurimo uendat magistratus et officia, quaeso,
utrum is Princeps dicendus est, an negociator, an, ut uerius
dicam, praedo?
[1,89] Croesus cum uideret, urbe capta, Cyri milites magno
tumultu discursantes, rogabat, quidnam facerent. Cui
respondenti, facere eos, quod uictor exercitus solet, diripere
bona ciuium: quid, inquit, audio? An non haec iam tua sunt,
qui me uicisti? Cur igitur isti tua populantur? Hac uoce
monitus Cyrus, militem a direptione coercuit. Eamdem
oportebit semper obuersari Principis animo; Haec quae
extorquentur, mea sunt; Hi qui spoliantur et atteruntur,
mei sunt, quidquid in hos pecco, in me ipsum pecco. Fac ita
geras imperium, ut facile gesti queas reddere rationem:
quam si nemo exacturus est, hoc magis etiam a temet ipso
debes exigere. Futurum est enim, idque breui, ut is abs te
rationem exige, apud quem nihil tibi profuerit Principem
fuisse, nisi quod tanto rigidiorem habiturus es iudicem,
quanto grandior potestas tibi fuerit commissa. Ut unus sis
totius orbis Monarcha, hunc exactorem nec fallere poteris,
nec effugere, nec terrere, nec corrumpere. Postea quam te
semel Reipublicae dedicasti, iam non est tibi liberum tuo
more uiuere: personam quam suscepisti, sustineas, ac tuaris
oportet. Nullus ad Olympicum certamen accedit, nisi prius
secum expenderit, quid eius certaminis lex postulet. Neque
queritur sibi molestum esse solem, aut puluerem, aut sudorem,
aut si quid est aliud huius generis: quandoquidem
haec omnia cum ipsa ludi ratione coniuncta sunt. Ita qui
suscipit imperium, prius suo cum animo debet expendere,
quas res Principes officium exigat. Consulendum alienis
commodis, propria negligenda. Vigilandum, ut aliis dormire
liceat. Laborandum, ut aliis liceat otiari. Summa praestanda
morum integritas, cum in aliis mediocris innocentia satisfaciat.
Priuatis affectibus omnibus exuendus est animus: et
publicum gerenti negotium, nihil nisi de publico cogitandum.
Benefaciendum etiam ingratis, etiam non intelligentibus,
etiam inuitis. Haec si non placent, cur ad imperii
munus accedis? aut cur forte traditum non cedis alteri?
Quod si non licet, certe in huiusmodi quempiam reiice
functionem, cuiusmodi te ipsum praestare oportebat. Apud
Graecos sapientissime dixit sapiens quidam, quae praeclara
sunt eadem esse difficilia. Proinde meminisse oportet,
praestare bonum Principem, rem quidem esse omnium multo
pulcerrimam, sed eamdem omnium longe difficillimam.
Neque quidquam te moueat, si temporibus his quosdam
uideris Principes ita uiuentes, ut difficilius sit agere mediocrem
patremfamilias, quam eiusmodi Principem: nec
omnino temere dictum uideatur ueteri prouerbio, aut
Regem, aut fatuum nasci oportuit. Cum igitur caeteri
mortales artem quam profiteri parent, prius adhibito studio
discant, quanto maiori cura Principem oportet administrandi
rationem praediscere? Ac caeterae quidem artes
quatuor rebus potissimum constant, natura, praeceptis,
exemplis, et usu. In Principe lene ac mansuetum ingenium
requirit Plato. Nam actes et concitatos, ut ad disciplinas
quidem idoneos fatetur, ita ad Remplublicam administrandam
accommodos negat. Sunt naturae uitia, quae institutione
curaque corrigi queant. At possit obtingere ingenium
uel adeo stupidum, uel ita ferox ac uiolentum, ut in hoc
formando frustra quis sumserit operam. Neronis natura
corruptior erat, quam ut sanctissimus ille praeceptor Seneca
potuerit efficere, quo minus pestilentissimus euaderet Princeps.
Praecepta statim, ut diximus, instillanda sunt, eaque
digna uero Principe, et certa: et ob hanc causam Plato
uoluit sero Dialecticen attingi a custodibus, quod haec in
utramque partem disserat, et minus firmas reddat de honesto,
aut inhonesto opiniones. Exemplum administrandi
potissimum ab ipso Deo petendum, et ab Homine Deoque
Christo, e cuius dogmatis praecepta quoque sumenda erunt
potissimum. Exercitatio, quae postrema pars est, non perinde
tuta est in Principe; nihil enim magni sit, si citharas
aliquot obterat, qui studet bonus esse citharoedus. At
graue fuerit affligi Rempublicam dum Princeps discit administrare
Rempublicam. Adsuescat quidem igitur iam
inde a puero, sed quo melius iudicet, instructus decretis,
assidere consultationibus, interesse iudiciis, adesse creandis
magistratibus, audire Regum postulationes, uerum ne quid
statuat, nisi multorum iudicio comprobatum, donec aetas
et usus rerum certius iudicium pararit. Si uere dixit Homerus,
non esse Principis solidam dormire noctem, cui tot
hominum millia, cui tantae negotiorum moles commissae
sunt, si non sine iudicio talem Aeneam suum fingit Virgilius,
unde, quaeso, Principi sit otium, totos fallendi dies, imo
perdendi maximam uitae partem alea, choreis, uenatibus,
morionibus, et his etiam nugacioribus nugis? Subuertitur
Respublica factionibus, bellis affligitur, latrociniorum plena
sunt omnia, expilationibus immodicis plébes ad famem et
laqueum adigitur. Opprimuntur ab iniquis Proceribus tenues:
corrupti Magistratus, non quod ius est, sed quod libet
faciunt, et inter haec uelut otiosus, tum aleam ludit Princeps?
Non libet dormitabundum esse, qui clauo assidet, et in
tantis rerum periculis stertit Princeps? Nullum mare tam
graues habet tempestates umquam, quam omne regnum
assidue. Semper itaque Principi uigilandum est, ne quid
erret, qui non nisi plurimorum pernicie delinquit. Magnitudo
nauis, aut mercium pretia, aut uectorum numerus,
haud facit elatiorem bonum nauclerum, sed attentiorem.
Ita bonus Rex, quo pluribus imperat, hoc uigilantior esse
debet, non insolentior. Si cogitaris, quantam sustineas
prouinciam, numquam deerit quod agas. Si consueris
publicis delectari commodis, numquam deerit quo oblectes
animum, ut iam bono Principi non uacet ineptis uoluptatibus
otii taedium fallere.
[1,90] Quod a sapientissimis uiris praeceptum est, optimam
uitae rationem esse deligendam, non iucundissimam, quod
ea quae sunt optima, consuetudo denique soleat iucunda
reddere, id Principi cum primis est faciendum. Si pictor ex
tabula belle confecta uoluptatem capit, si agricola, si olitor,
si faber suis fruitur laboribus, quid Principi debet esse
iucundius, quam si contempletur Rempublicam sua opera
redditam meliorem ac florentiorem? Ut negari non potest,
operosam esse rem, bonum agere Principem, ita multo est
operosius, malum agere Principem. Longe minus habent
negotii, quae naturam et honesti rationem sequuntur, quam
quae fucis et arte constant. Cum apud te recoles, hoc bellum
prudenter effugi, bene seditionem illam quam minimo sanguine
compescui, illo uiro ad magistratum adscito, probe
consului Reipublicae meoque nomini, si uere Princeps es,
mirum ni ingentem animo sentis uoluptatem. Atque ea
demum uoluptas Christiano digna est Principe; huius
materiam ipse tibi quotidie benefactis suppedita, plebeias
illas oblectatiunculas uili popello relinque.
[1,91] Laudatur ab omnibus Solomon, qui cum integrum esset optare
quidquid uellet, protinus accepturus quidquid petisset,
non optarit opum uim, non totius orbis imperium, non exitium
inimicorum, non insignem famae gloriam, non uoluptates,
sed sapientiam: neque quamuis sapientiam, sed eam, qua posset
regnum sibi creditum cum laude administrare. E diuerso
damnatur ab omnibus Mida, cui nihil auro fuerit antiquius.
At cur aliud in historiis, aliud in uita iudicium? Optamus
Principi felicitatem, optamus uictoriam, optamus laudem,
optamus longaeuitatem, optamus opulentiam. Si uere diligimus
Principem, quin illud potius optamus, quod unum
optauit Solomon? Et ne stulte uideatur optasse, hoc nomine
laudatus est a Deo. Cur nihil minus ad rem pertinere iudicamus,
quam id quod solum ad rem pertinet? Imo non desunt
qui credant hoc ipsum ad imperii functionem officere, si
sapiat Princeps. Languescit, inquiunt, animi uis, et redditur
timidior. At ista temeritas est, non audacia: stupor,
non animi uigor, ob hoc nihil timere, quod nihil iudices.
Ex aliis fontibus petenda est Principis fortitudo. Ad istum
modum plurimum audent iuuenes, sed plus etiam furiosi.
Salutaris est timiditas, quae dum periculum indicat, docet
uitare, quae a turpibus ac perniciosis institutis cohibet.
Plurimum perspiciat oportet, qui unus prospicit omnibus:
plurimum sapiat necesse est, qui solus consulit uniuersis.
Quod Deus in pniuerso, quod sol in mundo, quod oculus in
corpore, hoc oportet esse Principem in Republica. Prisci
sapientes, quibus mos erat hieroglyphis uti, rerum aenigmatis
uiuendi rationem adumbrantes, Regis imaginem ad
hunc repraesentabant modum, ut oculum pingerent, addito
sceptro, uitae rectitudinem, et animum nullis rationibus ab
honesto deflectendum, cum prudentia, uigilantiaque
summa coniunctum, significantes. Alii Regium sceptrum
ad hunc modum effingebant, in summo erat ciconia, pietatis
symbolum, in imo hippopotamus, animal efferum et noxium:
illud, uidelicet, innuentes, si quid in Principe saeuiant
affectus efferi, quod genus ira, uindictae cupiditas, rapacitas,
uiolentia, ut eos motus pietas in patriam uincat
prematque. Ad insolentiam fortunae licentia, rerumque
successus inuitat, sed plus ualeat amor patriae.
[1,92] Apud Thebanos inter sacras imagines uisebantur olim, auctore
Plutarcho, quae sederent sine manibus, harum prima
oculis etiam carente. Quod sedent, admonet, magistratus ac
iudices animo sedato esse oportere, nec ullis affectibus perturbato.
Quod manibus carent, innuit, eos ab omni munerum
corruptela puros et integros esse debere. Porro, quod Princeps
oculis quoque caret, significat, Regem adeo non abduci
muneribus ab honesto, ut nec ullius personae tangatur
respectu, quo tantum auribus rem accipiat. Quin et in ipsis
quibus ornatur insignibus philosophari discat. Quid indicat
unctio Regia, nisi summam animi clementiam? Quid capitis
diadema, nisi numeris omnibus absolutam sapientiam? Quid
collo addita torques, nisi uirtutum omnium concentum et
harmoniam? Quid gemmarum multiplici colorum gratia
nitentium lumina, nisi uirtutum excellentiam, et quod
quidquid honestum, id in Principe eximium esse oporteat?
Quid ardens purpura, nisi uehementem erga ciues caritatem?
Quid insignia, nisi ut maiorum suorum decora uel
aequet, uel superet? Quid gladius praelatus, nisi huius
praesidio patriam oportere tutam esse, tum ab hostibus,
tum a scelerosis? Primum munus boni Principis est, quam
optima uelle: proximum, quibus rationibus euitari, aut
tolli mala, contra, bona, parmi, augeri, confirmarique possint,
perspicere. In homine priuato fortasse satis est bona
mens, cum et legibus admoneatur, et magistratus praescribant,
quid sit agendum. At in Principe parum est bona
mente praeditum esse, ut uelit optima, nisi accesserit
sapientia, quae commonstret, quibus uiis id quod cupit,
adsequi queat. Quantulum interest inter statuam marmoream,
Croesi aut Cyri inscriptam titulo, diademate sceptroque
magnifice insignitam, et Principem sine pectore? nisi
quod illa nullius incommodo stupet, hic magno Reipublicae
malo stultus est. Ne corporis aut fortunae bonis temet ipsum
aestimes, sed animi. Nec aliorum laudibus te ipsum
metiaris, sed tuis ipsius factis. Cum sis Princeps, uideto ne
quam admittas laudem, nisi dignam Principe. Effert aliquis
formam tuam, cogita ad istum modum laudari foeminas.
Si quis admiratur facundiam, memineris istam Sophistarum
ac Rhetorum esse laudem. Si robur et corporis uires
praedicat aliquis, scias ita laudandos athletas, non Principes.
Proceritatem extollit aliquis, sic tecum cogita, hic me
recte laudet, si quid ex alto foret detrahendum. Est qui
diuitias tuas laudibus uehat, fac cogites ita laudari negociatores.
Puta te nihil adhuc audisse dignum Principe, dum
audis istiusmodi praeconia. Quaenam igitur propria Principum
laus est? Nempe, si a tergo pariter et fronte sit oculatus,
g-blepohn, ut inquit Homerus, g-prossoh g-kai g-opissoh, hoc
est, si quam plurimum sapiat, praeterita respiciens, futura
prospiciens, deinde quidquid sapiat, patriae sapiat, non sibi:
quamquam non alia ratione sibi magis potest sapere, quam
si patriae sapiat. Si quis hoc pacto laudet Medicum, formosus
est, robustus est, ac bonis lateribus, bene nummatus
est, bellus est aleator, scite saltat, belle canit, docte ludit
pila: nonne protinus tecum cogitabis, quid haec ad Medicum?
At cum audieris eadem a stultis laudatoribus, multo
magis cogita, quid haec ad Principem. In medico tria potissimum
requiruntur. Primum, ut calleat artem medendi,
noritque corporum et morborum uim, et quid cui malo debeat
adhiberi. Proximum, ut sit bonae fidei, neque quidquam
spectet praeter aegrotantis salutem: nam multos
ambitio, aut lucrum huc adducit, ut uenenum ministrent
pro remedio. Tertium, ut iustam curam ac diligentiam
adhibeat. At eadem multo magis praestanda sunt Principi.
[1,93] Aristoteles in Politicis suis, quid tandem exigit a Principe
uir Ethnicus? num Nerei formam, aut Milonis uires,
num Maximini proceritatem, num Tantali talenta? Nihil
horum. Quid igitur? Summam et absolutam uirtutem, in
priuatis contentus mediocritate.
[1,94] Si potes simul esse Princeps et uir bonus, fungere pulcerrimo
munere: sin minus, abiice Principem potius quam ut
ea gratia uir malus fias. Virum bonum inuenire licet, qui
bonum Principem non possit agere. At bonus Princeps esse
non potest, qui non idem sit uir bonus. Quamquam nunc
eo redierunt quorumdam Principem mores, ut haec duo
multum inter se pugnare uideantur, uir bonus et Princeps:
planeque stultum et ridendum habeatur in Principe praedicando
boni uiri facere mentionem.
[1,95] Regem agere non potes, nisi te ratio rexerit, hoc est, nisi
in omnibus consilium ac iudicium sequaris, non animi
cupiditatem. Nec aliis potes imperare, nisi prius ipse parueris honesto.
[1,96] Absit procul ab animo Principis uox illa plus quam tyrannica:
Sic uolo, sic iubeo, sit pro ratione uoluntas. Ac multo
magis illa quae iam in publicam hominum exsecrationem
abiit, Oderint dum metuant. Tyrannicum imo foemineum
est, animi libidinem sequi, et pessimus diuturnitatis custos
est, metus. Sit hoc perpetuum Principis decretum, laedere
neminem, prodesse omnibus, praesertim suis: mala uel
tolerare, uel mederi, prout iudicabit in rem communem
expedire. Qui hunc animum non adfert ad Rempublicam,
Tyrannus est, non Princeps. Si quis te pro Principe Tyrannum
aut praedonem appellet, nonne uehementer commoueberis,
et atrocia parabis supplicia? et merito. Est enim
atrox, nec ullo pacto ferenda contumelia. At illud mihi iam
cogites, uelim, quanto contumeliosior est in se ipsum, qui
uolens talis est, qualem ille praedicat? Nam grauius est
esse furem quam dici, et atrocius est uitiare uirginem,
quam uitium exprobrare.
[1,97] Ut bene audias, id certissima consequeris uia, si qualem
te cupis praedicari, talem temet ipsum exhibeas. Non est
uera laus quae extorquetur metu, aut tribuitur ab adulatoribus.
Et male agitur cum fama Principis, si huius praesidium
in silentio minis indicto situm est. iam ut maxime
tua sileat aetas, certe loquetur posteritas. Quamquam quis
umquam tam formidabilis fuit Tyrannus, ut omnium linguas
cohibere potuerit? In primis cauendum Christiano Principi,
quod grauiter a Seneca scriptum est: Inter eos qui Reges
appellantur, inueniri nonnullos, cum quibus si conferas
Phalaridem, Dionysium, Polycratem, quorum et ipsa uocabula
in omnium seculorum abominationem abierunt, indigni
sint, qui Tyranni uocentur. Neque enim refert qua uia, sed
quo tendas. Qui ad commodum publicum spectat, Rex est
qui ad suum, Tyrannus. At quo tandem nomine censebimus
istos qui suam felicitatem patriae malis alunt, et re praedones
agunt, nomine Principes, sed falsissimo?
[1,98] Plato uetuit legibus suis, ne quis Deum ullius mali
causam diceret, propterea quod natura bonus sit ac beneficus.
At Princeps Dei simulacrum quoddam est, si uere
Princeps sit. Quantum igitur abhorrent ab hoc exemplari,
qui sic rem gerunt, ut quidquid malorum in Republica
cooritur, id ipsorum uitio cooriatur?
[1,99] Nec audiendus est, si quis hic forte clamitet adulator:
at istud est Principem in ordinem cogere. Imo qui Principi
licere uult quod honestum non sit, is eum in ordinem cogit.
Quid enim est aliud Principem in ordinem cogere, quam
talem reddere, quale est hominum uulgus? ut irae, ut libidini,
ut ambitioni, ut auaritiae seruie, ut stultitiae sit obnoxius?
Indignum uero facinus et non ferendum, si hoc non
licet Principi, quod non licet Deo. Non postulat sibi licere
Deus, ut secus agat quam honesti dictat ratio: quod si
faceret, iam nec Deus esset. Proinde qui Principi licere uult,
quod pugnet cum natura ac ratione Principis, is demum
illum Principis honore spoliatum unumquempiam e media
plebe facit. Non pudeat Principem honesto parere, cui paret
ipse Deus. Neque se putet minus esse Principem, si ad summi
Principis imaginem pro uirili accesserit.
[1,100] Haec atque huiusmodi boni Principis semina statim inserant
in rude pueri pectus, hinc parentes, hinc nutrices,
hinc praeceptor, haec uolens discat, non coactus. Sic enim
conuenit institui Principem, qui liberis ac uolentibus sit
imperaturus. Discat amare uirtutem, horrere turpitudinem,
et ab inhonestis pudore, non metu coerceatur. Et
quamquam nonnulla boni Principis spes in emendatis moribus
ac moderatis affectibus est sita, praecipua tamen est in
rectis opinionibus. Nam mores malos aliquoties et pudor
corrigit, deprauatos affectus uel aetas emendat uel admonitio.
Caeterum ubi persuasum est, id cum uirtute coniunctum esse,
quod procul abest ab honesto, et id egregium esse
Principis munus, quod plus quam tyrannicum est, hoc est
ubi fontes sunt infecti, a quibus omnes uitae proficiscuntur
actiones, tum difficillimum fuerit mederi. Proinde in hoc
primam ac praecipuam esse curam oportet instituentis,
sicuti dictum est, ut prauas uulgi opiniones penitus ex
animo reuellat si quae forte insederint, et salutares
Christianoque Principe dignas inserat.
Caput secundum: De adulatione uitanda Principi.
[2,1] Atque id fieri non potest, nisi modis omnibus arceantur
assentatores, cui pesti maxime obnoxia est magnorum
Principum felicitas. Iam ipsa aetatis simplicitas huic malo
praecipue patet, partim quod naturae propensione blandis
magis gaudeat quam ueris, partim ob rerum imperitiam,
quo minus suspicatur insidias, hoc minus cauere nouit. Et
ne quis hoc ceu leue malum existimet negligendum, sciat
florentissima summorum Regum imperia, linguis adulatorum
fuisse subuersa. Nec usquam graui tyrannide legimus
oppressam Rempublicam ubi non praecipuae partes
tragoediae fuerint assentatorum. Perspectum habebat hoc
Diogenes, ni fallor, qui rogatus, quod esset animal omnium
maxime noxium; si de feris, inquit, sentis, Tyrannus; si de
cicuribus, Adulator. Habet haec pestis blandum quoddam
uenenum, sed adeo praesentaneum, ut olim hoc dementati
Principes orbis domitores, nequissimis palponibus sese
ludendos et equitandos permiserint: et in omnium rerum
dominos hi teterrimi homunculi libertini, nonnumquam et
serui dominabantur.
[2,2] Primum igitur prouidendum erit, ut nutrices adhibeantur,
aut prorsus immunes ab hoc morbo, aut certe quam
leuissime obnoxiae. Nam ipse sexus solet huic malo peculiariter
obnoxius esse: deinde plerumque nutrices in matrum
abeunt affectus, quarum uulgus liberorum ingenia saepenumero
corrumpit indulgentia: imo totum hoc genus quoad
fieri potest, arcendum a futuro Principe, natura pene ipsa
duobus maximis affine malis, stultitiae et adulationi.
Proxima cura erit, ut sodales adiungantur ingenio liberali,
et alioqui in hoc formandi ab eo qui instituit, ut comes
sint citra adulationem, ut ita consuescant urbane loqui,
ne quid tamen in gratiam fingant aut mentiantur. Nam de
praeceptore deligendo, iam dictum est.
[2,3] Neque mediocre momentum est in ministris, qui frequenter
obsecundant cupiditatibus puerorum, uel ob stultitiam,
uel quod hinc emolumenti nonnihil ad se rediturum
sperent. Oportebit igitur hos, quoad fieri potest, cordatos
et integros ad id muneris delegare, et insuper monitis ac
minis ab assentando deterrere, ac rursum praemiis inuitare,
ut sancte suo fungantur officio. Qua quidem in re
magnopere conducet, si qui deprehensus fuerit hoc agere,
ut alloquiis et obsequiis illiberalibus, Principis animum ad
ea sollicitet, quae parum digna sunt Principe, is in aliorum
exemplum publice det poenas, etiam capitis si delicti modus
hoc postularit. Neque hoc cuiquam crudele uideri debet,
si cum furem, qui pauculos nummos forte nactus sustulit,
capite puniamus, idque praeter omnium legum ueterum
exemplum: de eo extremum sumatur supplicium, qui id
inficere uoluerit, quo nihil habet patria melius aut pretiosius.
Quod si rei nouitas obstat, quo minus persuaderi queat
(tametsi Alexander Romanus Imperator, Thurinum fumi
uenditorem, palo alligatum, subiectis uiridibus lignis,
fumo necari iussit) arte fieri potest, ut alia uia paretur
exemplum, si qui forte de alio quopiam capitali facinore
conuictus erit, tamen hoc titulo puniatur, quod Principis
futuri mentem pestilenti adulatione corruperit. Si in poenis
mali dati rationem conuenit expendere, plus laedit Rempublicam
pestilens adulator, qui primam illam Principis
aetatem tyrannicis opinionibus corrumpit et inficit, quam
qui publicum aerarium expilarit. Qui Principis monetam
adulterarit, in hunc exquisitis suppliciis animaduertitur:
et propemodum praemium est iis, qui Principis animum corruperint.
[2,4] Atque utinam saltem apud Christianos minus uerum esset
illud Carneadis apophthegma, qui negauit quidquam recte
disci a Regum filiis, praeter artem equitandi, quod caeteris
in rebus omnibus omnes obsecundent et assententur: at
unus equus quoniam haud intelligit, patricius insideat an
plebeius, diues an pauper, Princeps an priuatus, tergo
excutit, quicumque parum scite insederit. At nunc saepenumero
uidemus fieri, ut non nutrices solum ac sodales
Ministrique, Principum liberis adulentur: uerum et ipse
praeceptor moderatorque pueritiae, suum agat negotium,
non huc spectans ut Principem dimittat meliorem, sed ut
ipse discedat locupletior. Ad gratiam non raro loquuntur
et ii qui de rebus sacris concionantur, aucupantes Principis
et aulicorum fauorem: aut si quid reprehendunt, ita mordent,
ut tum maxime adulentur. Non haec loquor, quod
istos probandos existimem, qui seditiosis clamoribus de-
bacchantur in uitam Priricipum, sed quod ab his citra
contumeliam, boni Principis exemplar proponi cupiam,
nec probari per assentationem in Christiano Principe, quae
in Ethnicis damnarunt Ethnici: neque libere monent magistratus,
neque satis amice consulunt consiliarii. Nam Proceres,
quoniam fere studiis inter se dissentiunt, certatim
omnes Principis fauorem ambiunt, sed quo premant aduersarium,
uel ne quam ansam nocendi ministrent inimico.
Adulantur Sacrifici, assentantur Medici. Nam ab Oratoribus
aliunde missis, meras audire laudes, iam ubique solenne
est. Supererat una sacra anchora, quae et ipsa saepenumero
fallit: nimirum ii quos uulgus Confessores Regios uocat:
ii si integri forent ac prudentes, certe in illo altissimo
secreto possent amanter ac libere monere Principem.
Verum plerumque fit, ut, dum suis quisque commodis studet,
publicae utilitatis rationem negligat. Ac minus quidem
laedunt Poetae Rhetoresque, quorum nemini iam ignotum
est institutum, Principum laudes non ex ipsorum meritis,
sed ex suo metiri ingenio. Longe pestilentius est Magorum
ac Diuinorum genus, qui Regibus longaeuitatem, uictorias,
triumphos, uoluptates et imperia pollicentur. Rursum aliis
subitam mortem, cladem, molestiam, exsilium minantur,
abusi ad id spe metuque, duobus praecipuis humanae
uitae Tyrannis. Ad hunc ordinem pertinent Prognostae,
qui ex astris futura praesagiunt, quorum an ulla sit ars,
non est huius loci discutere. Certe ut nunc uulgo utuntur,
non mediocrem pestem adfert rebus humanis.
[2,5] Sed est omnium pestilentissimum adulatorum genus, qui
specie libertatis assentantur, ac miro quodam artificio dum
repugnant, impellunt, dura obiurgant, laudant. Hos mire
depinxit Plutarchus in libello cui titulum fecit, Quomodo
dignosci possit amicus ab adulatore. Sunt autem duae
aetates quae potissimum expositae sunt adulationi, pueritia
ob rerum inscitiam, et senectus ob animi imbecillitatem. In
quauis autem aetate stultitia, quae semper philautiam
comitem ducit. At recte monuit Plato, periculosissimum
esse adulandi genus, cura quis ipse sibi palpo est, et ob id sese
facile praebet aliis idem agentibus, quod ipse iam sua sponte agebat.
[2,6] Est tacita quaedam adulatio et in picturis, statuis ac
titulis. Sic Alexandro Magno adulatus est Apelles, pingens
eum fulmen manu torquentem. Et Octauius Apollinis
effigie pingi gaudebat. Eodem pertinent immanes Colossi,
quos olim Imperatoribus erigebant, supra modum humanae
magnitudinis. Fortassis hoc alicui leuiculum uidebitur, sed
est nonnihil et in hoc momenti, ut Principem eo cultu
habituque repraesentent artifices, qui sapiente grauique
Principe maxime dignus sit. Et praestat aliquid agentem
effingere, quod ad Rempublicam attineat, quam otiosum
uelut Alexandrum in cognoscendis causis alteram aurem
manu opposita claudentem. Aut Darium malum Punicum
tenentem, aut Scipionem sponsam iuueni intactam restituentem,
auro quod offerebatur reiecto. Huiusmodi
salutaribus picturis decet ornari Principem aulas, non iis
quae lasciuiam, fastum aut tyrannidem doceant.
[2,7] Iam in titulis haud equidem negarim Principi suum
honorem esse tribuendum, malim tamen eiusmodi, qui
nonnihil admoneant Principem officii sui, hoc est, malim
Integerrimum, Incorruptissimum, Sapientissimum, Clementissimum,
Beneficentissimum, Cordatissimum, Vigilantissimum,
Moderatissimum, Patriae studiosissimum uocari,
quam Inclytum, Inuictissimum, Triumphatorem, semper
Augustum, ut ne commemorem interim Celsitudines, Sacras
Maiestates, Diuinitates, et his etiam adulantiores titulos.
Probo morem quo nunc Romanum Pontificem Sanctissimi
titulo honorant. Dum enim haec audit assidue, commonefit
quid ab illo praestari oporteat, et quid in illo sit pulcerrimum,
non si ditissimus sit, aut latissime imperet, sed si sanctimonia praecellat.
[2,8] Quod si uitari non potest, quo minus haec audiat nonnumquam
Princeps uel inuitus, tamen haud oportet dissimulare,
quibus magis delectetur. Alexander Seuerus usque
adeo fertur inuisos habuisse adulatores omnes, ut si quis
salutasset abiectius, aut adulantius inflexisset caput, protinus
cum conuicio submoueret hominem: quod si dignitas
aut magistratus quempiam a conuicio uindicasset, hunc
uultus austeritate castigabat.
[2,9] Praemonendus est igitur puer, ut hos titulos quos audire
cogitur, in suum sibi uertat commodum. Audit, Pater
Patriae: cogitet nullum umquam titulum Principibus additum,
quam Patris Patriae, qui magis proprie quadraret in
bonum Principem. Id igitur sibi agendum, ut hoc titulo dignus
appareat. Ita si cogitat, admonitio fuerit: sin secus, adulatio.
[2,10] Inuictus dicitur, cogitet quam sit absurdum Inuictum
dici, quem uincit iracundia, qui quotidie seruit libidini,
quem captiuum quo lubet ducit agitque ambitio. Eum
demum uere inuictum esse, qui nulli cedit affectui, nec ulla
rerum specie ab honesto potest deflecti.
[2,11]Cum Serenissimus appellatur, succurrat Principis esse
officium, omnia tranquillare, omnia componere. Quod si
quis per ambitionem aut iram, seditionibus ac bellorum
tempestatibus perturbat ac miscet uniuersa, hune titulus
Serenissimi non ornat, sed uitium illi suum exprobrat. Cum
dicetur Inclytus, cogitet nullum esse uerum decus, nisi
quod a uirtute recteque factis proficiscitur. Quod si quem
conspurcat libido, contaminat auaritia, foedat ambitio,
quid aliud est Inclyti cognomen quam admonitio, si quis
erret imprudens: conuicium, si prudens peccet?
[2,12] Cum audiet regionum titulos, non statim cristas erigat,
ueluti tantarum rerum dominus: sed sic cogitet, quam
multis bonum Principem debeo. Si Celsitudines, Maiestates,
Diuinitates ingeret aliquis, meminerit haec non competere,
nisi in eum qui ad Dei exemplum administre imperium,
coelesti quadam animi magnitudine. Cum audiet solennes
panegyricos, ne protinus credat, aut faueat suis laudibus,
sed si talis nondum est, qualis praedicatur, admoneri se
cogitet, detque operam ut ils laudibus aliquando respondeat.
Si talis iam est, adniti debet, ut se ipso melior euadat.
Quin ipsas etiam leges oportebit habere suspectas. Assentantur
et haec nonnumquam Principi, nimirum, uel collectae
uel conditae ab his qui Regibus aut Imperatoribus erant
addicti. Cum negant Principem teneri legibus, eum semet
illi submittunt, eum ius in omnia tribuunt, caueat ne
statim putet sibi licere quidquid animo collibuit. Bono Principi
tuto permitti possunt omnia, mediocri non omnia, malo nihil.
[2,13]Ac prudenter quidem Demetrius Phalereus ad euoluendos
libros inuitat, quod saepenumero, quae non ausint admonere
Principis amici, ex his cognoscat. Verum ad hoc prius
antidoto praemuniendus est ad hunc modum. Hic quem
legis, Ethnicus est, tu qui legis Christianus. Hic cum multa
praeclare dicat, tamen exemplar boni Principis parum
recte adumbrauit: caue ne quidquid usquam offenderis, id
protinus tibi putes imitandum, sed omnia ad Christi regulam exigito.
[2,14]Ac primum quidem delectus habendus in auctoribus.
Plurimum enim refert, quos libros primum legat et imbibat
puer. Inficiunt animos colloquia mala; at non minus lectio
mala. Abeunt enim in mores et in affectus mutae illae litterae,
praesertim si nactae sint ingenium ad morbum ali-
quem procliue: ueluti puer natura ferox ac uiolentus, haud
magno negotio commouebitur ad tyrannidem, si non praemonitus
antidoto, Achillem, aut Alexandrum Magnum, aut
Xersem, aut Iulium legerit. At hodie permultos uidemus,
Arcturis, Lanslotis, et aliis id genus fabulis delectari, non
solum tyrannicis, uerum etiam prorsus ineruditis, stultis et
anilibus, ut consultius sit in Comoediis, aut Poetarum fabulis
horas collocare, quam eiusmodi deliramentis.
[2,15] Quod si quis meo uelit uti consilio, statim a tradita loquendi
ratione, proponet Prouerbia Solomonis, Ecclesiasticum,
et librum Sapientiae, non ut puer ab ostentatore interprete
quatuor illis Theologorum sensibus torqueatur, sed
ut paucis accommode commonstret, si quid ad boni Principis
officium pertinet. Cum primis autem inserendus est
amor et auctoris et operis. Regno destinatus es, hic regnandi
docet artem. Regis es filius, Rex futurus, audies Regem
omnium sapientissimum, quid doceat filium suum, quem
ad regni successionem praeparat. Mox Euangelia. Et hic
magni referet, quibus modis ad amorem auctoris et operis
inflammetur animus pueri. Non parum etiam situm erit in
dexteritate et commoditate interpretantis, ut breuiter, ut
dilucide, ut plausibiliter etiam ac uiuide doceat, non
omnia, sed quae potissimum ad Principis munus attinent,
quaeque ad perniciosissimas uulgarium Principum opiniones
ex animo reuellendas faciunt. Tertio loco Plutarchi
Apophthegmata, deinde Moralia: nihil enim his sanctius
potest inueniri, cuius et uitas proponi malim, quam cuiusquam
alterius. Plutarcho proximum locum facile tribuerim
Senecae, qui scriptis suis mire exstimulat et inflammat ad
honesti studium, lectoris animum a sordidis curis in sublime
subuehit, peculiariter ubique dedocens Tyrannidem. Ex
Politicis Aristotelis, ex Officiis Ciceronis permulta decerpere
licebit, non indigna cognitu. Sed sanctius hisce de
rebus locutus est Plato, mea quidem sententia, et hunc ex
parte secutus Cicero in libris de Legibus: nam de Republica interciderunt.
[2,16] Iam uero non negauerim, ex Historicorum lectione praecipuam
colligi prudentiam, uerum ex iisdem summam perniciem
hauries, nisi et praemunitus, et cum delectu legeris.
Vide ne tibi important celebrata seculorum consensu
nomina scriptorum aut Ducum. Herodotus, Xenophon,
uterque Gentilis fuit, et plerumque pessimum proponunt
Principis exemplar, etiam si in hoc ipsum scripserunt historiam,
ut aut delectarent narratione, aut egregii Ducis
imaginem effingerent. Sallustius, Liuius multa quidem
praeclare, addo, erudite omnia, sed non omnia probant
quae narrant, et quaedam probant haudquaquam probanda
Principi Christiano. Cura Achillem audis, cura Xersem,
Cyrum, Darium, Iulium, ne quid te rapiat magni nominis
praestigium. Magnos ac furiosos latrones audis: sic enim
illos aliquoties uocat Seneca.
[2,17] Et tamen si quid in horum gestis inciderit dignum bono
Principe, id curabis ceu gemmam e sterquilinio colligere.
Nullus enim umquam fuit Tyrannus usque adeo illaudatus,
qui non aliqua immiscuerit, quae si uirtute gesta non sint,
certe ad uirtutis exemplum queant accommodari. Permulta
sunt in Phalaridis epistolis, quae sancto quoque Rege
uideantur non indigna. Et satis Regaliter in Perillum crudelitatis
instigatorem, suum retorsit inuentum. Permulta
furiose Alexander, sed recte a Darii mulieribus captiuis
abstinuit, et recte mulierem reduci domum iussit, ubi sensit
esse coniugatam. Haec igitur e multis erunt excerpenda, et
uehementius accendunt Ethnicorum, aut illaudatorum hominum
exempla. Si sic sibi temperauit Tyrannus et a
Christo alienus, si iuuenis et uictor hanc sanctimoniam
praestitit hostium foeminis, quid me facere conuenit erga
meas Principem Christianum? Si tantum fuit animi mulierculae,
quid a uiro praestari decet? Si id probro datum es Ethnico Principi,
et ab Ethnicis, quanto studio mihi uitandum, Christi religionem profitenti?
[2,18] Porro quibus rationibus oporteat exempla per amplificationem
conferre, satis, opinor, indicauimus in libello, De
Copia Rerum. Caeterum et uitiosa exempla in bonum
deflecti possunt. C- Caesaris industriam, et animi sublimitatem
quam ille male praestitit ambitioni, tu bene impende
patriae commodis. Clementiam quam ille simulauit ad
parandam fulciendamque Tyrannidem, tu ex animo adhibe
ad conciliandam ciuium tuorum in te caritatem.
[2,19] Quin pessimorum Principum exempla nonnumquam magis
accendunt ad uirtutem, quam optimorum aut mediocrium.
Quem enim non auocet ab auaritia, Titi Vespasiani
uectigal e lotio collectum, et foedissimo facto par dictum
Lucri bonus est odor ex re qualibet. Et exsecranda uox
Neronis, qua solet mandare magistratus, scis quid mihi sit
opus, et cura ne quis quid habeat. His rationibus fiet, ut
quidquid obuium fuerit in Historiographis, uertatur in
exemplum recte agendi. E tanta Ducum turba, fac, optimos
tibi deligas, uelut Aristidem, Epaminondam, Octauium,
Traianum, Antoninum Pium, Alexandrum Mameam: nec
hos tamen ita, ut totos uelis exprimere, sed quod in optimis
sit optimum, id tibi deligas; alioquin est quod uites etiam
in Dauide ac Solomone, Regibus a Deo laudatis.
[2,20] Alioqui quid fingi possit insanius, quam hominem Christi
sacramentis initiatum, Alexandrum, Iulium, aut Xersem
sibi proponere, quorum uitam incessunt etiam Ethnici
Scriptores, si quibus iudicium fuit paulo sanius? A quibus
ut superari turpissimum est, si quid recte gesserunt, ita totos
imitari uelle Christianum Principem, extremae dementiae sit.
[2,21] Praemonendus est Princeps, ut nec ea quae in sacris
uoluminibus legerit, continuo putet imitanda. Discat
Hebraeorum pugnas et caedes, immanitatem in hostes,
ad allegoriam esse uocanda, alioqui pestiferam esse horum
lectionem. Longe aliud permissum pro ratione temporis illi
populo, aliud traditum coelesti populo Christianorum.
Quoties Princeps librum sumet in manum, hoc animo
sumat, non ut delectetur, sed ut melior a lectione discedat.
Facile inuenit unde reddatur melior, qui hoc uehementer
studet ut melior fiat. Magna pars bonitatis est, uelle bonum
fieri, ueluti qui morbum ambitionis, aut iracundiae, aut
libidinis agnoscit et odit, et in hoc explicat librum, quo malo suo
medeatur, is facile reperit, quo molestiam uel depellat, uel leniat.
[2,22] A nullis auditur uerum sincerius, aut commodius, neque
minore pudore quam a libris. Sed tamen sic amicos assuefaciat
Princeps, ut qui libere monent, intelligant se gratiam
inire. Est hoc quidem eorum qui cum Principe consuetudinem
agunt, ut in tempore, ut commode, ut amice moneant,
sed tamen conueniet etiam parum dextre monentibus ignoscere,
ne recte monituri, ullo exemplo deterreantur ab officio.
[2,23] In graui tempestate quantumuis docti nautae patiuntur
sese a quouis admoneri. At regno numquam deest tempestas.
Quis satis laudarit Philippi Macedonum Regis ciuilem prudentiam,
qui liberum esse iussit eum a quo clam submonitus
est, quod pallio subducto in genu parum decore sederet.
Quod ille fecit in re leuicula, id multo magis faciendum
Principi in rebus patriae periculosissimis, uelut in suscipiendis
peregrinationibus, in nouandis legibus, in pangendis
foederibus, in mouendo bello.
Caput tertium: Artes pacis.
[3,1] Iam tametsi prisci Scriptores uniuersam administrandae
Reipublicae rationem, in duplices artes secuerunt, pacis et
belli, et prior et praecipua cura debet esse Principis instituendi
in his rationibus, quae ad pacis tempora sapienter
moderanda pertinent, quibus hoc pro uirili conandum est,
ne belli muniis umquam sit opus. Qua quidem in re uidetur
illud in primis docendus Princeps, ut ditionem suam norit:
Id quod tribus rebus potissimum consequetur, Geographia,
Historia, et crebra regionum et urbium lustratione. Studeat
igitur in primis, regionum ac ciuitatum situm, originem,
ingenium, instituta, consuetudines, leges, annales ac priuilegia
cognoscere. Nemo potest mederi corpori, nisi cognito.
Nemo recte colit agrum, quem non nouit. Atque haec quidem
diligentissime curat Tyrannus, sed animus non res
distinguit bonum Principem. Inquirit corporis rationem
Medicus, quo facilius subueniat, inquirit et ueneficus, sed
quo certius occidat.
[3,2] Proximum, ut amet eam regionem cui imperat, nec aliter
in eam sit adfectus, quam in auitum fundum bonus agricola,
aut in suam familiam uir bonus, et illud in primis studio
habeat, ut acceptam reddat meliorem, cuicumque successori
traditurus: si liberi sunt, persuadeat patri pietas in
filios: sin minus, persuadeat Principi pietas in patriam. Ac
sibi subinde ceu faces admoueat ad excitandam in suos
caritatem. Cogitet regnum nihil aliud esse quam ingens
quoddam corpus, cuius ipse membrum aliquod insigne sit:
dignos esse fauore, qui suas fortunas omnes, qui suam
incolumitatem unius fidei commiserint. Frequenter ingerat
sibi eorum exempla, quibus ciuium suorum commoditas
ipsa uita fuit antiquior; postremo fieri non posse, ut Princeps
noceat Reipublicae, quin ipse sibi noceat. Deinde modis
omnibus dabit operam, ut uicissim ametur a suis, sed ita, ut
nihilo secius auctoritate polleat apud eosdem. Ac beneuolentiam
stultissime quidam incantamentis et anulis magicis
sibi conciliare nituntur, cum nullum sit incantamentum
efficacius ipsa uirtute, qua nihil esse potest amabilius, et
ut ipsa uere bonum est et immortalis, ita ueram et immortalem
comparat homini beneuolentiam.
[3,3] Proximum huic philtron, ut amet qui cupiat redamari, ut
eadem uia sibi adiungat ciues suos, qua Deus sibi conciliat
uniuersos, nempe bene merendo.
[3,4] Falluntur et hi qui largitionibus, epulis, praua indulgentia
sibi multitudinis animos conciliant. Et paratur hisce rebus
nonnulla popularis gratia potius quam beneuolentia, uerum
ea neque uera, neque duratura. Alitur interea mala populi
cupiditas, quae posteaquam, ut fit, in immensum increuit,
iam nihil satis esse putat: et tumultuatur, nisi per omnia
cupiditatibus responsum fuerit: atqui istud est corrumpere
tuos, non conciliare. Et his rationibus solet usu uenire Principi
in populo, quod stultis maritis solet, qui uxorum amorem
quem uirtute et recte factis parare oportuit, blanditiis,
muneribus et obsequiis eblandiuntur. Fit enim denique ut
nec amentur, et pro frugi ac bene moratis, fastidiosas habeant
et intractabiles, pro morigeris querulas et obstreperas.
Aut quod euenire solet mulierculis, quae uiros suos ueneficiis
ad amorem adigere nituntur, ut pro sanis habeant dementes.
[3,5] Primum discat uxor, quomodo et quibus nominibus sit
amandus maritus, deinde ille talem praestet, qui recte
possit amari: Ita populus adsuescat optimis, et Princeps
quod optimum est, praestet. Diu diligent, qui iudicio diligere coeperint.
[3,6] In primis igitur qui uolet amari a suis, eum praestet Principem,
qui mereatur amari: deinde nonnihil profuerit tenere
rationem, qua commodius irrepat in animos omnium. Hoc
primum agat Princeps, ut qui sunt optimi, optime de se
sentiant, et ab illis probetur, qui sunt omnibus probati:
hos habeat familiares, hos in consilium adhibeat, hos ornet
honoribus, hos plurimum apud se ualere patiatur. Ad hunc
modum compendio fiet, ut omnes de Principe quam optime
sentiant, qui fons est omnis beneuolentiae. Noui Principes
per se non ita malos, qui non ob aliud in odium publicum
uenerint, nisi quod nimium licere paterentur iis de quibus
uniuersa multitudo male sentiebat, ex horum moribus Principum
ingenium aestimante populo. Equidem optarim Principem
natum et educatum apud eos quibus sit imperaturus,
quod optime coeat et coalescat amicitia, quoties a natura
proficiscitur initium beneuolentiae. Vulgus et bona ignota
horret oditque: contra, mala nota nonnumquam amantur.
Ea res geminum adferet commodum: nam et Princeps propensior
erit in suos, et omnino magis pro suis habebit, et
populus magis ex animo fauebit, et libentius agnoscet
suum Principem. Et hac de causa non perinde mihi probantur,
receptae iam Principum cum exteris, et maxime cum
semotis nationibus affinitates. Magnam uim ad beneuolentiam
conciliandam habet genus et patria, et ueluti quidam
communis utrisque genius. Huius bonam perire partem
necesse est, germanum illum ac natiuum affectum confundente
matrimoniorum mixtura. Verum ubi natura mutuae
caritatis fecit initium, ibi conueniet eam caeteris item rationibus
augere et confirmare: ubi secus est, ibi tanto sollicitius
adnitendum, ut mutuis officiis, et moribus fauore dignis,
beneuolentia colligatur. Sed quod fit in coniugiis, ut initio
uxor obsequatur uiro, et uir nonnihil concedat et indulgeat
uxoris ingenio, donec utroque alteri cognito, paulatim
coalescat amicitia, idem fieri conuenit in Principe aliunde
adscito. Mithridates omnium gentium quibus imperabat,
linguas didicerat, quas numero uiginti duas fuisse proditum
est. Alexander Magnus apud quantumuis barbaras nationes
agens, initio cultum et mores imitabatur, hac uia sese in
illorum insinuans beneuolentiam. Idem Laudatum est in Alcibiade.
[3,7] Nihil aeque multitudinis animum alienat a Principe,
quam si foris agere gaudeat, quod negligi uideatur ab eo,
cui praecipue uellet esse curae. Tum quod exigitur, quoniam
alibi consumitur, perire sibi putat, nec Principi dari uectigal
interpretatur, sed alienis praedam obiici. Proinde neque
patriae quidquam molestius aut perniciosius, neque Principi
periculosius quam longinquae peregrinationes, praesertim
si diutinae sint. Nam ea res omnium opinione, et
Philippum nobis ademit, et non minus afflixit ditionem illius,
quam bellum tot iam annos cum Gelriis gestum.
[3,8] Ut inter apes Rex medio agmine cingitur, nec usquam
prouolat, ut cor in meditullio corporis, ita conuenit Principem
semper obuersari inter suos.
[3,9] Duae potissimum res sunt, ut in Politicis tradit Aristoteles,
quae subuertunt imperia, odium et contemtus. Odio
opponitur beneuolentia, contemtui auctoritas. Itaque Principis
partes erunt diligenter obseruare, quibus haec parentur,
illa uitentur. Odium conflatur saeuitia, uiolentia, contumeliis,
morositate, difficultate, rapacitate. Et facilius
concitatur odium, quam excitatum placetur. Modis omnibus
igitur cauendum bono Principi, ne qua occasione a caritate
suorum excidat. Crede mihi, magno satellitio nudatur, qui
fauore populi destituitur. Contra beneuolentia multitudinis
conciliatur his moribus, ut dicam in genere, qui plurimum
absint a Tyrannide: clementia, comitate, aequitate, ciuilitate,
benignitate. Benignitas exstimulat ad officium, praesertim
si conspexerint iis esse praemium apud Principem,
qui de Republica bene mereantur. Clementia, male sibi
conscios inuitat ad meliorem frugem, dum ueniae spem
ostendit iis qui superioris uitae errata nouis benefactis
studeant pensare, grata interim et integerrimis contemplatione
naturae humanae. Ciuilitas ubique aut amorem gignit,
aut certe lenit odium, uerum ea in magno Principe longe
gratissima multitudini.
[3,10] Contemtus potissimum contrahitur studio uoluptatum,
libidinis, uinolentiae, comessationum, aleae, morionum,
scurrarum, tum autem stultitia socordiaque. Et his diuersis
rebus paratur auctoritas, nimirum, prudentia, integritate,
temperantia, sobrietate et uigilantia. His igitur rebus sese
commendet Princeps, qui uere cupiat auctoritate pollere
apud suos. At ridicule quidam ita se magni habendos credunt
apud suos, si strepitu, cultu luxuque sese quam maxime
ostentent. Quis enim magnum putat Principem auro
aut gemmis ornatum, cui norunt omnes tantum esse quantum
uult? Et interim quid aliud ostentat quam calamitatem
suorum ciuium, suo dispendio hunc alentium luxum?
Denique quid aliud docet hac ratione suos, nisi seminarium
scelerum omnium? Sic colatur, sic uiuat bonus Princeps,
ut ex huius uita caeteri proceres ac ciues, frugalitatis ac
sobrietatis exemplum capere possint.
[3,11] Sic agat domi, ut nullius interuentu deprehendi possit.
Et foris haud decet usquam Principem conspici, nisi semper
aliquid agitantem, quod ad publicam faciat utilitatem. Ex
oratione certius quam ex amictu Principis animus cognoscitur.
Spargitur in uulgus quidquid ab ore Principis fuerit
exceptum. Proinde summam oportet esse curam, ut ea quae
loquitur uirtutem sapiant, et mentem bono Principe dignam prae se ferant.
[3,12] Nec praetereundum est Aristotelis hac in re consilium,
ut Princeps qui uolet odium suorum effugere, ac beneuolentiam
alere, quae sunt odiosa, deleget aliis, quae plausibilia,
per se faciat. Hoc pacto magna pars inuidiae defluet
in eos, per quos res administratur, praesertim si fuerint et
alias inuisi populo. Rursus in beneficiis solida gratia ad
unum Principem pertinebit. Addam et illud, conduplicari
beneficii gratiam, si cito, si alacriter, si ultro detur, et si uerbis
amicis commendetur. Quod si quid negandum erit, id
blande placideque fieri conueniet. Si quid puniendum,
minuendum nonnihil de praescripta legibus poena, et ita
sumendum supplicium, ut appareat Principem huc inuitum descendisse.
[3,13] Neque satis est, si Princeps suos unius mores integros et
incorruptos praestet Reipublicae. Non minus adnitendum,
ut quoad licet, uniuersam suam familiam, proceres, amicos,
ministros, magistros sui similes habeat: hi membra sunt
Principis, et horum sceleribus conflatum odium in ipsum
redundat Principem. At istud difficillimum est, inquiet aliquis.
Facilius fuerit, si curet optimos in suam familiam
allegere: deinde si fecerit, ut hi intelligant ea maxime placere
Principi, quae maxime sint in rem populi: alioqui fit
saepenumero, ut negligente aut etiam conniuente ad ea
Principe, sceleratissimi homines sub praetextu Principis,
tyrannidem exerceant in plebem: et dum uidentur illius
agere negotium, pessime consulunt eius nomini. Alioqui
tolerabilior est Reipublicae status, ubi Princeps ipse malus
est, quam ubi Principis amici mali. Unum Tyrannum utcumque
ferimus. Quandoquidem unius auaritiam facile populus
explet: unius libidini, non magno negotio fit satis: unius
saeuitiam satiare licet, at tot Tyrannos explere grauissimum est.
[3,14] Omnis nouatio quoad fieri poterit, fugienda Principi.
Nam etiam si quid in melius commutetur, tamen ipsa
nouitas offendit. Nec umquam sine tumultu commutatus
est uel Reipublicae status, uel publica ciuitatis consuetudo,
uel leges olim receptae. Proinde si quid erit eiusmodi ut
ferri possit, non erit innouandum, sed aut tolerare conueniet,
aut commode ad meliorem usum deflectere. Rursum
si quid erit eius generis, ut tolerandum non sit, id erit
corrigendum, sed arte ac paullatim.
[3,15] Permagni refert, quem scopum sibi proponat is qui gerit
Principatum; nam si parum recte destinarit, tota aberret
uia necessum est. Summum igitur boni Principis decretum
esse debet, ut non solum tueatur praesentem Reipublicae
felicitatem, uerum etiam florentiorem reddat quam acceperit.
Caeterum cum tria sint bonorum genera, ut Peripateticorum
more loquamur, uidelicet, animi, corporis, et externa,
cauendum erit ne horum ratio praepostere habeatur, ut
ciuitatis felicitatem externis illis bonis potissimum metiatur.
Nam haec quidem non oportet alio pacto comparare, nisi
quatenus ad animi corporisque bona pertinent: hoc est, ita
demum existimet ciues suos esse felicissimos, non si ditissimos
habeat, aut optima corporis ualetudine, sed si iustissimos
ac temperatissimos, si quam minime cupidos, si quam
minime feroces aut factiosos, si quam maxime concordes.
Cauendum et illud, ne pulcerrimarum rerum falsis uocabulis
decipiatur, quo quidem e fonte quidquid est malorum in
orbe, fere scatet ac proficiscitur. Neque enim uera felicitas
est, cum populus otio luxuque diffluit: neque uera libertas,
ubi cuique quod libuit, licet. Nec seruitus est, ad legum
honestarum praescriptum uiuere, neque tranquilla Respublica
cum ad omnem Principis nutum obsecundat populus,
sed cum bonis paretur legibus, et Principi bene consulenti
iuxta legum dictamen. Nec aequalitas est, idem omnium
praemium, idem ius, idem honos: imo haec est nonnumquam
summa inaequalitas. Illud in primis admonendus est
Princeps gubernaculis admouendus, praecipuam Reipublicae
spem sitam esse in recta educatione puerorum, id
quod prudenter docuit Xenophon in Institutione Cyri.
Nam rudis aetas ad quamuis disciplinam sequax est. Proinde
cum primis habenda cura de ludis publicis ac priuatis, de
uirginum institutione, ut statim sub optimis et incorruptissimis
praeceptoribus, simul et Christum imbibant, et honestas
litteras reique publicae salutares. Hac ratione fiet, ut
non sit opus multis legibus, aut suppliciis, nimirum, ciuibus
suapte sponte, quod rectum est, sequentibus.
[3,16] Tantam uim habet educatio, ut Plato scripserit, hominem
recte institutum, in diuinum quoddam animal euadere,
contra, perperam educatum, in immanissimam quamdam
degenerare belluam. Nihil autem magis refert Principis,
quam ut ciues suos habeat quam optimos.
[3,17] Danda erit igitur opera, ut protinus adsuescant optimis,
propterea quod quaeuis musica suauissima est adsuefactis.
Et nihil est difficilius, quam reuellere hominem ab his
quae longo iam usu in naturam abierunt. Nihil autem horum
fuerit admodum difficile, si Princeps ipse quae sunt optima
sequetur. Tyrannidem sapit, imo sycophanticum est, ita
tractare plebem; ut immanem aliquam belluam tractare
solent bestiarii, quibus id in primis studio est, ut obseruent,
quibus rebus deliniatur, aut irritetur, deinde utcumque
commodum uidetur commouent, aut demulcent, ut grauiter
dictum est a Platone. Nam istud est abuti plebis affectibus,
non illi consulere. Quod si populus erit intractabilis, et suo
ipsius bono repugnans, tum aut obsecundandum erit ad
tempus, et paullatim ad tuum institutum inducendus, uel
arte quapiam, uel fuco salutari. Quemadmodum uinum cum
bibitur, primum paret, donec sensim illapsum uenis totum
hominem in suum ius rapiat.
[3,18] Et si nonnumquam negotiorum procellae, et opiniones
publicae, Principem nonnihil reuocant ab instituto, cogiturque
seruire tempori, tamen haud desinet, quoad potest
reniti, et quod hac non successit, alia conari uia.
Caput quartum: De uectigalibus et exactionibus.
[4,1] Si quis excutiat Veterum Annales, reperiet plerasque
seditiones ex immodicis exactionibus ortas fuisse. Proinde
curandum erit bono Principi, ut quam minimum irritentur
hisce rebus animi plebis. Gratuito si potest imperet. Sublimius
est Principis officium, quam ut mercenarium esse
deceat. Et bonus Princeps habet, quidquid ciues possident
amantes. Fuere complures Ethnici, qui ex rebus bene pro
Republica gestis, nihil in aedes suas intulerunt, praeter
gloriam. Fuit unus et alter, qui hanc quoque contemserint,
ueluti Fabius Maximus, et Antoninus Pius. Quanto magis
oportet Christianum Principem, conscientia recti contentum
esse, praesertim cum ei militet qui nullum recte factum
non amplissimis praemiis repensat? Sunt quidam qui nihil
aliud agant apud Principes, quam ut nouis subinde titulis
repertis quamplurimum emungatur a populo, ac tum se
Principum rebus probe consulere credunt, perinde quasi
hostes sint suorum ciuium. Atqui hos qui libenter audit, is
sciat se a Principis uocabulo plurimum abesse.
[4,2] Hoc potius studendum, et in hoc excogitandae rationes,
ut quam potest minimum exigatur a populo. Commodissima
fuerit augendi uectigalis ratio, si Princeps sumtus superuacaneos
amputarit, si ministeria otiosa reiecerit, si bella
et his simillimas peregrinationes uitauerit, si officiorum
rapacitatem cohibuerit, et si magis studeat recte administrandae
ditioni suae, quam propagandae. Alioqui si exactiones
auaritia metietur aut ambitione, quis tandem futurus
est exigendi uel modus uel finis? Quandoquidem infinita est
cupiditas, et semper urget et intendit quod coepit, donec,
iuxta prouerbium uetus, nimium tensus rumpatur funiculus,
et in seditionem demum erumpat uicta populi patientia,
quae res florentissimis quondam imperiis exitium attulit.
[4,3] Quod si necessitas flagitat, exigi nonnihil a populo, tum
boni Principis est, id his rationibus facere, ut quam minimum
incommodorum perueniat ad tenues. Nam diuites ad
frugalitatem uocare fortassis expedit. At pauperes ad famem
et laqueum adigi, tum inhumanissimum est, tum parum
tutum. Illud etiam atque etiam secum cogitet pius
Rex, dum studet augere suum satellitium, dum neptem aut
sororem splendide uult elocare, dum liberos omnes sibi
pares reddere, dum proceres suos locupletare, dum peregrinando
opes suas gentibus ostentare, quam inhumanum
est, ob haec tot hominum millia domi cum uxoribus et liberis
fame necari, inuolui aere alieno, ad rerum omnium
desperationem adigi. Nec enim istos uel inter homines
recensuerim, nedum inter Principes, qui e pauperculis
extorquent, quod turpiter perdant scortis aut alea. Et huiusmodi
quosdam audimus esse, qui hoc quoque ius suum esse putent.
[4,4] Quin et illud secum expendat, quidquid semel inductum
fuerit per occasionem temporum, quod ad Principis aut
Procerum lucrum attinere uideatur, id numquam potest
aboleri: cura sublata exigendi necessitate, non modo tollendum
esset onus populi, uerum etiam sarciendum ac reponendum,
quoad fieri possit, superiorum temporum dispendium.
Proinde qui bene uult populo suo, cauebit exemplum
pestilens inducere. Quod si gaudet calamitate suorum, aut
eam negligit, nihil minus est quam Princeps, quocumque
uocetur nomine. Curandum interim, ne nimia sit opum
inaequalitas, non quod quemquam per uim bonis exui uelim,
sed quod iis rationibus utendum, ne multitudinis opes ad
paucos quosdam conferantur. Nam Plato ciues suos neque
nimium diuites esse uult, neque rursus admodum pauperes,
quod pauper prodesse non possit, diues arte sua prodesse nolit.
[4,5] Quid quod ne locupletantur quidem aliquoties exactionibus
huiusmodi Principes. Id qui cupit cognoscere, recenseat
quanto minus proaui receperint a suis, et quanto beneficentiores
fuerint, quantoque magis rebus omnibus abundarint,
quod bona pars horum inter digitos exigentium et recipientium
dilabatur, et minima pars ad ipsum redeat Principem.
[4,6] Quarum igitur rerum usus infimae quoque plebi communis
est, has quam minimum grauabit bonus Princeps,
ueluti frumenti, panis, ceruisiae, uini, pannorum ac caeterarum
item rerum, sine quibus humana uita non potest
transigi. Atqui haec nunc potissimum onerantur, idque non
uno modo, primum grauissimis exactionibus quas redemptores
extorquent, uulgus asisias uocat, deinde portoriis,
quae et ipsa suos habent redemptores, postremo monopoliis,
ex quibus ut paululum compendii redeat ad Principem,
dispendio mulctantur tenues.
[4,7] Igitur optime quidem, ut dictum est, augetur Principes
census, contractis impendiis, et hic quoque, iuxta prouerbium,
magnum uectigal parsimonia est: tamen si uitari non
potest, quin exigatur aliquid, et ita res populi flagitat,
onerentur Barbarae ac peregrinae merces, quae non tam
ad uitae faciunt necessitatem, quam ad luxum ac delicias,
et quarum usus diuitum est peculiaris, ueluti byssus, serica.,
purpura, piper, aromata, unguenta, gemmae, et si quid est
aliud huius generis. Nam hinc incommodum sentient ii tantum,
quorum fortunae ferre possint, nec ob hanc iacturam
ad inopiam redigentur, sed fortasse reddentur frugaliores,
ut pecuniae iactura, morum bono sarciatur. In cudenda
moneta bonus Princeps praestabit eam fidem, quam et
Deo debet et populo, neque sibi permittet, quod atrocissimis
suppliciis punit in aliis. Hac in re quatuor ferme modis
expilari populus solet, id quod nos aliquamdiu uidimus a
morte Caroli, cum diutina Anarchia quauis tyrannide perniciosior
ditionem tuam affligeret. Primum ubi nomismatis
materia mixtura quapiam uitiatur, deinde cum ponderi
detrahitur, praeterea cum circumcisione minuitur, postremo
cura aestimatio nunc intenditur, nunc remittitur, utcumque
uisum est Principis fisco conducere.
Caput quintum: De beneficentia Principis.
[5,1] Cum propria bonorum Principum laus sit benignitas ac
beneficentia, qua tandem fronte Principis uocabulum sibi
uindicant, quibus omnium consiliorum summa huc tendit,
ut cunctorum incommodo suis consulant rationibus? In
hoc igitur erit ingeniosus ac uigilans Princeps, quo pacto
possit de omnibus bene mereri, quae res non est tantum in
dando sita. Alios iuuabit liberalitate, alios fauore subleuabit,
alios afflictos auctoritate sua liberabit, nonnullis ingenio
consulet. Et hoc animo erit, ut eum diem sibi perisse
putet, quo non beneficio suo iuuerit aliquem.
[5,2] Nec tamen temere collocanda est Principis liberalitas.
Sunt enim qui inclementer extorqueant a bonis ciuibus,
quod in moriones, delatores, et uoluptatum ministros
effundant. Intelligat Respublica iis potissimum expositam
Principis benignitatem, qui publicis commodis quam maxime
consulant. Virtuti praemium sit, non affectui. Illud
beneficentiae genus maxime sectandum est Principi, quod
cum nullius incommodo aut certe iniuria coniunctum est.
Nam alios spoliare, ut dites alios, hos pessumdare ut illos
euehas, adeo non est beneficium, ut geminum potius sit
maleficium, praesertim, si quod dignis ademtum est, ad
indignos transferatur.
[5,3] Non abs re fictis Poetarum fabulis proditum est, Deos
nusquam accedere solitos, nisi magno quopiam bono eorum
a quibus excipiebantur. At cum adueniante Principe, ciues
si quid est elegantius in supellectile abdunt, filias insigni
forma recludunt, adolescentes ablegant, opes dissimulant,
ac modis omnibus contrahunt sese, nonne re ipsa satis
indicant, quam de eo habeant opinionem, cum id faciunt,
quod facerent adueniente hoste aut praedone? Cum ad
Principis aduentum iis timent quae illius officii fuerat tueri,
si quis forte insidias aut uim pararet? Ab aliis timent insidias,
ab illo uim quoque, cum alius queritur se pulsatum,
alius abductam uirginem, alius stupratam uxorem, alius
negatam mercedulam, papae, quantum hic aduentus abest
ab illa Deorum imagine: cum ciuitatum, ut est quaeque
florentissima, ita maxime suspectum habet Principem
cum ad Principis aduentum sceleratiores exsiliunt, optimus
quisque et cordatissimus cauet et contrahitur: ut nihil
loquantur, certe factis praedicant quam habeant de Principe
opinionem. At respondeat aliquis, Non possum meorum
omnium continere manus, ego quod in me est, praesto. Fac
intelligant tui, id te uehementer et ex animo uelle, dispeream
ni continebunt. Et ita demum populo fidem facies, haec
inuito te fieri, si non patieris impune fieri. Fortassis
Ethnico Principi satis erat in suos esse benignum, in exteros
iustum modo. At Christiani Principis est, nullum pro extero
ducere, nisi qui sit alienus a Christi Sacramentis, ac ne hos
quidem iniuriis lacessere: suos quidem ciues in primis
agnoscere, caeterum de omnibus bene mereri de quibus possit.
[5,4] Quamquam illud perpetuo studendum est Principi, ne
cuiquam omnino fiat iniuria, tamen iuxta Platonis sententiam,
diligentius est cauendum, ne quid laedantur hospites,
quam ne ciues, propterea quod hospites amicorum
et cognatorum auxilio destituti, magis obnoxii sunt iniuriis,
unde et Iouem ultorem habere putabantur, cui ex re Xenio fecere nomen.
Caput sextum: De legibus condendis aut emendandis.
[6,1] Optimae leges sub optimo Principe, praecipue beatam
reddunt ciuitatem aut regnum, cuius tum felicissimus est
status, cum Principi paretur ab omnibus, atque ipse Princeps
paret legibus, leges autem ad archetypum aequi et
honesti respondent, nec alio spectant, quam ad rem communem
in melius prouehendam.
[6,2] Bonus, sapiens et incorruptus Princeps, nihil aliud est
quam uiua quaedam lex. Dabit igitur operam, non ut
multas condat leges, sed ut quam optimas, maximeque
Reipublicae salutares. Nam bene institutae ciuitati, sub
bono Principe, et integris magistratibus, paucissimae leges
sufficient; sin secus fuerit, nullae quamlibet multae satis
erunt. Non optime agitur cum aegrotis, quoties indoctus
Medicus pharmaca pharmacis accumulat.
[6,3] In condendis autem legibus illud in primis cauendum erit,
ne quid oleant fisci lucrum, ne priuatam Procerum commoditatem,
sed ad exemplar honesti, et ad publicam utilitatem
referantur omnia, et eam utilitatem non ad uulgarem
opinionem, sed ad sapientiae regulam exigant, quam oportet
ubique Principibus in consilio esse: alioqui ne lex quidem
erit, fatentibus et Ethnicis, ni iusta sit, ni aequa, ni publicis
commodis consulens. Nec protinus lex est, quod Principi
placuit, sed quod sapienti bonoque Principi placuit, cui
nihil placet, nisi quod honestum et e Republica sit. Quod
si distorta fuerit regula, ad quam exaequanda fuerant praua,
quid futurum est, nisi ut per huiusmodi leges, etiam quae
recta fuerant, deprauentur. Et Plato uult leges esse quam
paucissimas, maxime de rebus leuioribus, ueluti de pactis,
commerciis, uectigalibus. Nec enim ex multitudine legum
nasci salutem Reipublicae non magis, quam ex multitudine
pharmacorum. Ubi Princeps integer est, et officio suo funguntur
magistratus, nihil opus multis legibus: ubi secus
habet, ibi legum abusus in perniciem uertitur Reipublicae,
dum et bene conditae leges horum improbitate alio detorquentur.
[6,4] Iure notatus est Dionysius ille Syracusanus, qui tyrannico
consilio plurimas tulit leges, alias super alias ingerens,
easque ut fit a populo negligi patiebatur, quo cunctos ad
hunc modum sibi redderet obnoxios. At istud non est leges
condere, sed laqueos tendere.
[6,5] Et merito reprehensus est Epitades, qui legem tulit, ut
liberum esset cuique cui uellet sua relinquere, hoc interim
agens ut ipse filium quem oderat, posset exhaeredare. At
primum non intelligebat populus hominis technam, uerum
ea res deinde grauem perniciem attulit Reipublicae.
[6,6] Eiusmodi leges proponat Princeps, quae non solum
poenam denuncient sontibus, uerum etiam quae persua-
deant non esse peccandum. Proinde elrant, qui putant, leges
paucissimis uerbis esse comprehendéndas, ut tantum iube-
ant, non etiam doceant, imo magis in hoc sint occupatae,
ut deterreant a peccando rationibus quam poenis. Etiamsi
hanc Platonis sententiam non approbat Seneca, sed audac-
ter hoc quidem magis, quam erudite.
[6,7] Idem non permittit iuuenibus disputare de aequitate
legis, senioribus permittit moderate. Verum ut non est
uulgi, temere censere leges Principum, ita Principis est
curare, ut eas ferat leges, quae bonis omnibus placeant, ut
meminerit infimis etiam sensum esse communem. Laudatus
est in hoc M- Antoninus Pius, quod nihil umquam egerit,
quod omnibus per litteras etiam non conatus sit approbare,
redditis causis cur id iudicarit expedire Reipublicae.
[6,8] Eleganter Xenophon in Oeconomicis prodidit, caetera
quoque animantia duabus rebus potissimum adduci ad
obtemperandum: cibo, si quod fuerit abiectius, aut delinimento,
si generosius, uelut equus: et plagis, si contumacius,
uelut asinus. At homo cura sit animal omnium generosissimum,
non tam minis ac suppliciis cogi, quam praemiis
oportebit ad officium inuitari legibus. Leges igitur non
solum poenam irrogent delinquentibus, sed praemiis quoque
prouocent ad bene merendum de Republica. Quod genus
multas fuisse uidemus apud ueteres. Si quis fortiter
fecisset in bello, optabat praemium, et si cecidisset, liberi
ex publico alebantur. Si quis ciuem seruasset, si quis hostem
a moenibus depulisset, si quis salubri consilio succurrisset
Reipublicae, erat officio praemium.
[6,9] Quamquam auteur egregii ciuis est uel nullo proposito
praemio, quod optimum est, sequi, tamen expedit huiusmodi
illectamentis, rudium adhuc ciuium animos ad honesti
studium inflammare. Qui generoso sunt animo, honore
magis capiuntur: qui sordidiore, lucro quoque ducuntur.
Omnibus igitur hisce rationibus lex sollicitabit, honore et
ignominia, lucro ac damno. Porro qui prorsus seruili sunt
ingenio, uel potius belluino, hi uinculis ac flagris domandi sunt.
[6,10] Ad huiusmodi honoris et ignominiae sensum iam inde
a pueritia adsuescant ciues, ut intelligant non opibus aut
stemmatis deberi praemium, sed recte factis. In summa,
huc modis omnibus spectet Principis uigilantia, non ut
tantum puniantur admissa, sed illo multo magis respiciat
et incumbat, hoc in primis agat, ut caueat, ne quid admittatur
supplicio dignum. Ut enim melior Medicus qui morbum
excludit et arcet, quam qui pharmacis expellat acceptum:
Ita non paulo praestabilius est efficere, ne facinora
patrentur, quam si perpetrata puniantur. Id autem fiet,
si causas ex quibus animaduerterit potissimum nasci
flagitia, uel recidat si queat, uel certe premat et attenuet.
Primum igitur ex uitiosis de rebus opinionibus, ut dictum
est, uelut e corruptis fontibus maxima pars facinorum scatet.
Id igitur in primis agendum, ut ciues habeas optimis
institutos rationibus: deinde magistratus non solum sapientes,
uerum etiam incorruptos.
[6,11] Ac recte monet Plato, nihil non tentandum, et omnem,
quod aiunt, mouendum esse lapidem, priusquam ad ultimum
ueniatur supplicium. Agendum argumentis, ne quis
peccare uelit, deinde deterrendi metu Numinis malefactorum
uindicis, praeterea minis supplicii. Quibus si nihil proficitur,
ad supplicia ueniendum, sed leuiora, quae medeantur
malo, non quae tollant hominem. Quod si nihil horum
procedit, tum denique ceu membrum deploratum et immedicabile,
ab inuito legibus resecandum, ne pars sincera trahatur in uitium.
[6,12] Quemadmodum fidus ac doctus medicus non adhibet
sectionem aut ustionem, si malagmate, aut potione tolli
malum possit, nec umquam ad illa descendit nisi morbo
coactus. Ita Princeps omnia tentabit remedia, priusquam
ad capitale supplicium ueniat, cogitans Rempublicam
unum esse corpus: at nemo membrum amputat, si diuersa
uia possit sanitati restitui. Ut probus medicus in apparandis
remediis haud alio spectat quam ut quam minimo
aegrotantis periculo morbus pellatur: ita bonus Princeps
in condendis legibus, non alio respiciet quam ad publicam
utilitatem, utque populi malis quam minimo medeatur incommodo.
[6,13] Bona facinorum pars hinc potissimum nascitur, quod
ubique plurimi fiant diuitiae, contemta sit paupertas. Dabit
igitur Princeps operam, ut sui ciues uirtute ac morbus
aestimentur, non censu. Idque primum in se ipso ac suis
exhibeat. Quod si conspexerint Principem ostentare diuitias,
et apud illum ut quisque ditissimus est, ita plurimi
fieri, ad magistratus, ad honores, ad officia nummis patere
uiam, istis nimirum rebus incitantur animi multitudinis
ad opes per fas nefasque parandas.
[6,14] Et ut magis in genere loquamur, pleraque Rerumpublicarum
omnium sentina, ex otio nascitur, quod diuersis
rationibus affectant omnes, cui qui semel assueti sunt, si
desit quo alant illud, ad malas artes confugiunt. Hoc igitur
aget Principis uigilantia, ut quantum potest minimam
habeat inter suos turbam otiosorum, et aut ad opus adigat,
aut expellat e ciuitate. Plato mendicos omnes procul e sua
Republica pellendos putat. Quod si qui senio morboue
fracti, suos non habent a quibus aluntur, iis, gerontotrophiis,
et nosuntotrophiis publicis consulendum erit. Qui
ualet et paruo contentus est, non eget mendicitate.
[6,15] Sacrificulos qui ad quaestum sacra quaedam circumferebant
oppidatim, quo religionis praetextu sectarentur
otium ac luxum, Massilienses in ciuitatem suam non recipiebant.
Et fortassis expediat Reipublicae Monasteriorum
esse modum. Est enim et hoc otii genus quoddam, praesertim
quorum uita parum probata fuerit, et otiosam ignauamque
transigant uitam. Quod de Monasteriis dico, idem de
Collegiis sentiendum.
[6,16] Ad hoc genus pertinent, redemptores, institores, foeneratores,
proxenetae, lenones, custodes uillarum, ac uiuariorum,
grex ministrorum, ac stipatorum, qui apud nonnullos
tantum ambitionis aluntur gratia. His cum non suppetit,
quod luxus otii comes efflagitat, ad malas artes degenerant.
Est et militiae negotiosum otii genus, sed multo pestilentissimum,
ex quo semel omnium bonarum rerum exitium, et
omnium malarum rerum colluuies proficiscitur. Haec igitur
flagitiorum seminaria si Princeps arcebit e suo regno, multo
minus erit, quod legibus puniat. Habendus igitur honos
utilibus artificiis, nec iners otium nobilitatis titulo donandum,
ut obiter et hoc indicem. Non quo bene natis suum
honorem detraham, si respondeant maiorum imaginibus,
et iis rebus praecellant, quae primum nobilitatem pepererunt.
Alioqui si tales hodie plerosque uidemus, molles otio,
uoluptatibus effoeminati, omnium bonarum artium imperiti,
tantum belli comessatores, strenui aleatores, ne quid
dicam obscoenius, quid est, obsecro, cur hoc hominum
genus calceariis aut agricolis praeferatur? Nam olim patriciis
otium datum est a sordidioribus opificiis non ad nugandum,
sed discendas eas disciplinas, quae ad Rempublicam administrandam faciunt.
[6,17] Ne sit igitur turpe si ciues opulenti aut patricii suos
liberos artem doceant sedentariam. Primum dum eius
studio detinentur adolescentuli, coercebuntur a multis
flagitiis: deinde si nihil erit opus arte, ea neminem onerat.
Sin (ut est instabilis rerum humanarum fortuna) deerit,
tum artem non modo quaeuis terra, sicut habet prouerbium,
sed quaeuis etiam alit fortuna.
[6,18] Veteres illi quoniam intelligebant plurimum malorum
nasci ex luxu et profusione, sumtuariis legibus occurrerunt,
creatis in hoc Censoribus, qui immodica impendia, in conuiuiis,
in uestitu, aut in aedificiis cohiberent. Id si cui
durum uidetur, non licere cuique suis rebus pro sua uti et
abuti libidine, cogitet multo durius esse ciuium mores per
lucum eo delabi, ut capitis supplicio sit opus: et humanius
esse, cogi ad frugalitatem, quam uitiis ferri in perniciem.
Nihil inutilius quam ex admissis ciuium, lucrum redire ad
magistratus. Nam qui dabit operam, ut quam minimum
exsistat malorum, cui expedit quam plurimos esse nocentes?
[6,19] Et par est, et apud priscos fieri consueuit, ut multatitia
pecunia potissimum ad eum rediret, qui laesus esset,
nonnulla portio ad aerarium publicum, in uehementer
odiosis nonnihil etiam ad delatorem. Verum hoc odii, non
priuato cuiusquam affectu, sed Reipublicae commodo aut
incommodo metiendum.
[6,20] Illud in uniuersum spectent leges, ne cui flat iniuria, nec
pauperi, nec diuiti, nec nobili, nec obscuro, nec seruo, nec
libero, neque magistratui, nec priuato. Verum in hanc
partem magis propendeant, ut imbecillioribus subueniatur,
quod humiliorum fortuna magis exposita sit iniuriis. Quod
igitur in fortunae praesidiis diminutum est, id legum exaequet humanitas.
Proinde acrius puniant uiolatum pauperem
quam offensum diuitem, corruptum magistratum quam perfidum
plebeium, facinorosum patricium quam obscurum.
[6,21] Cum, iuxta Platonem, duplex sit poenae genus, in altero
uidendum est, ne supplicium acerbius sit quam pro re
commissa, ideoque non erit temere ad ultimum supplicium
ueniendum: neque facinoris ratio nostris erit aestimanda
cupiditatibus, sed aequo atque honesto. Cur enim passim
simplex furtum capite punitur, et adulterium pene impunitum
est, idque contra ueterum omnium leges, nisi quod
apud omnes nimium in pretio est pecunia, et huius iacturam
non ex re, sed ex suo metiuntur animo? Cur autem
hodie minus saeuiatur in adulteros, in quos olim uehementer
saeuiebant leges, non est huius loci, rationem reddere.
[6,22] Ad alterum genus, quod ille uocat exempli, perquam raro
ueniendum erit, nec tam agendum, ut immanitate poenae
deterreantur caeteri, quam nouitate. Nihil est enim tam
horrendum, quod non contemnatur adsuetudine: nec aliud
inutilius, quam ciues suppliciis adsuescere.
[6,23] Ut in morbis non sunt tentanda noua remedia, si ueteribus
succurri malo possit: ita non sunt condendae nouae leges,
si ueteres ministrent aliquid, quo malis Reipublicae medearis.
[6,24] Leges inutiles si sine magno malo non queant abrogari,
paulatim sunt antiquandae, aut certe corrigendae. Nam
ut periculosum est temere nouare leges, ita necesse est ut
curationem pro corporum ratione, sic leges ad praesentem
Reipublicae statum accommodare: quaedam salubriter
instituta, salubrius abrogantur.
[6,25] Multae leges recte quidam sunt institutae, sed eas
officiorum prauitas ad pessimos usus detorsit. Nihil autem
perniciosius bona lege, ad malas res deflexa. Ab his igitur
tollendis aut emendandis, non oportet Principem fisci
factura deterreri: Nec enim compendium est, quod sit cum
honesti dispendio coniunctum, maxime cum sint eius
generis, ut plausibilis etiam sit earum abrogatio. Neque
uero sibi blandiatur, si leges huiusmodi compluribus in
locis inualuerunt, ac diutina iam consuetudine inueteratae
sunt. Nec enim hominum numero constat honesti natura,
et hoc diligentius est tollendum, quo magis inueterauit
malum. Et ut unam atque alteram exempli gratia commemorem,
receptum est nonnullis in locis, ut peregre mortui
bona occupet Praefectus aliquis Regis nomine: id cum
salubriter sit institutum, nempe, ne hospitis res sibi uindicent,
ad quos iure non pertinent, et tantisper sint in
manibus Praefecti, donec exstent haeredes certi: nunc iniquissime
huc detortum est, ut siue exstet haeres, siue non
exstet, hospitis bona ad fiscum pertineant.
[6,26] Recte quondam institutum, ut quod apud furem deprehensum
repertum esset rerum, id Princeps aut huius
nomine Magistratus occuparet, nimirum, ob id, ne si passim
eas uindicandi ius esset, per fraudem ad alienos dominos
aberrent, uerum simul atque constaret cuius essent, tum illi
restituerentur. At nunc quidam, quidquid apud furem compererint,
id non minus suum esse ducunt, ac si ex paterna
haereditate obuenisset. Quod et ipsi satis intelligunt impudenter
iniquum esse, sed honesti ratio, lucri ratione uincitur.
[6,27] Olim bono consilio fuit inductum, ut in confiniis ditionum
essent Praefecti, qui importationum aut exportationum
curam agerent, nimirum, quo negociator aut uiator tutus a
latrociniis commearet: ut si quid cui foret ereptum, Princeps
intra suae quisque ditionis limites curaret, uti nec
damno plecteretur negociator, nec praedo esset impunitus:
et fortasse tum ciuilitatis gratia dari coeptum est nonnihil
a negociatoribus. At nunc passim huiusmodi portoriis
retinetur uiator, uexantur hospites, expilantur negociatores,
et cum indies crescat exactio, tamen de tuendis illis
nulla mentio est: Ita cuius gratia primum constitutio nata
fuit, penitus sublatum est, et res salubriter instituta, uitio
administrantium prorsus in Tyrannidem uersa est. Constitutum
est olim, ut res naufragio eiectae, Praefecto maris
occuparentur, non ut in illius aut in Principis ius caderent,
sed ut per hos caueretur, ne ab iniustis dominis occuparentur,
et ita demum publicae fierent, si nullus exstaret, qui
iure uindicaret. At hodie quibusdam in locis, quidquid
quocumque modo periit in mari, id ueluti suum occupat
Praefectus, ipso mari immitior. Nam quod tempestas reliquum
fecit miseris, id ille uelut altera tempestas eripit.
Vide igitur ut omnia in diuersum exierint. Fur punitur,
quod rem alienam occuparit: atqui idem facit Magistratus,
in hoc adhibitus ne fieret, et per hunc bis spoliatur dominus
rei, in hoc ipsum constitutum, ne quid cui periret. Et per
hos maxime uexantur ac spoliantur negociatores, qui hoc
consilio sunt inducti, ne uexaretur aut spoliaretur uiator.
Et per hos fit, ne bona redeant ad iustum dominum, quos
lex in hoc adhibuerat, ne penes alienum dominum essent.
Sunt huiusmodi plurimae constitutiones, apud multas
nationes non minus iniquae quam ipsa iniquitas. Verum
non est huius instituti rem publicam ullam taxare, has ut
omnium fere communes, et omnium iudicio damnatas,
docendi gratia recensuimus. Et sunt fortasse quae citra
tumultum antiquari non possint: at horum antiquatio
fauorem etiam conciliat Principi, et qua nullum lucrum
oportet uideri maius, honestam opinionem.
[6,28] Ut Principe, sic lege nihil oportet esse communius aut
aequius: alioqui fit, ut quod egregie Graecus ille sapiens
dixit; Nihil aliud sint leges quam casses aranearum, quos
maiores aues facile perrumpunt, muscis dumtaxat irretitis.
[6,29] Quemadmodum Princeps, ita et lex semper esse debet
propensior ad ignoscendum quam ad puniendum, siue quod
per se benignius, siue quod magis respondet ad mores Dei,
cuius ira lentissime ad uindictam procedit: siue quod non
recte elapsus, ad poenam repeti potest, iniuste damnato
succurri non potest. Is etiam si non periit, quis tamen alterius
aestimabit dolorem? Legimus olim huiusmodi fuisse
non Principes, sed Tyrannos, a quorum factis oportet
Christianum Principem, quam longissime abesse, qui scelera
commissa, suis priuatis incommodis aestimarent, ut iis leue
furtum esset, si quis pauperculum bonis nudatum, una cum
uxore et liberis ad laqueum aut mendicitatem adigat
grauissimum uero et multis dignum crucibus, si quis
Principalem fiscum, aut rapacem Quaestorem uel nummulo
fraudasset. Item maiestatem laesam clamitarent, si quis
de pessimo quoque Principe mutiret, aut de pestilente
Magistratu paullo liberius loqueretur, cum Adrianus Imperator
Ethnicus, alioqui nec inter bonos habendus Principes,
laesae maiestatis crimen numquam admiserit: et ne
crudelissimus quidem Nero delationes huiusmodi admodum
affectarit. Et alius quidam, neglectis in totum huiusmodi
criminibus, dixerit, In ciuitate libera, linguas item liberas
esse oportet. Nullis igitur commissis facilius ac libentius
ignoscet bonus Princeps, quam quae ad priuatam suam
iniuriam pertinent. Nam cui facilius est eiusmodi contemnere
quam Principi? At huic ulcisci quam facile est, tam est
inuidiosum et indecorum. Cum enim ultio pusilli et humilis
animi sit argumentum, nihil minus competit in Principem,
quem oportet animo esse excelso magnoque. Non satis est
Principem ab omni crimine abesse, ni criminis etiam suspicione
specieque uacauerit. Quamobrem non solum perpendet
quid mereatur is qui deliquit in Principem, sed quid
alii iudicaturi sint de Principe, et suae dignitatis respectu
nonnumquam ignoscet immerenti, et suae consulens famae,
ueniam dabit uenia indignis.
[6,30] Neque statim illud occlamet aliquis, hac ratione parum
consuli Principum maiestati, quam sacrosanctam et inuiolatam
esse, e Republica potissimum est. Imo non alia uia
rectius consulitur illius magnitudini, si populus intelligat
eum tam uigilantem, ut nihil eum fallat: tam sapientem, ut
intelligat quibus in rebus sita sit uera Principis maiestas:
tam clementem, ut nihil suarum iniuriarum ulturus sit,
nisi cogeret utilitatis publicae ratio. Caesaris Augusti
maiestatem, et clariorem et tutiorem reddidit Cinnae
donata uenia, cum tot suppliciis nihil profecisset. Is demum
Principis maiestatem laedit, quisquis id imminuit, quo
uere magnus est: at animi bonis magnus est, et populi rebus
sua sapientia florentibus magnus est. Haec qui deterit,
maiestatis est accusandus. Plurimum enim aberrant, nec
prorsus intelligunt ueram Principis maiestatem, qui sic eam
putant augeri, si quam minimum ualeant leges et publica
libertas, quasi duae quaedam res sint, Princeps et Respublica.
Quod si facienda est collatio inter ea quae natura
coniunxit, ne componat se Rex cum quolibet suorum, sed
cum uniuerso Reipublicae corpore: Ita uidebit quanto
pluris sit illa, tot egregios uiros ac foeminas complectens,
quam unicum Principis caput. Respublica, etiam si Princeps
desit, tamen erit Respublica. Floruerunt enim etiam
amplissima imperia, nullo Principe, uelut in Democratia
Romanorum et Atheniensium: at Princeps esse nullo modo
potest sine Republica, denique Respublica Principem complectitur,
non contra. Quid est enim quod Principem tantum
facit, nisi consensus obsequentium? At qui suis bonis,
hoc est, uirtutibus, magnus est, is etiam adempto imperio
magnus erit. Proinde palam est istos peruersissime iudicare,
qui Principis dignitatem his rebus metiuntur, quae
Principis amplitudine sunt indignae. Proditorem uocant
(nam id uocabulum odiosissimum esse uolunt) qui Principem
ad ea deflectentem, quae nec ipsi decora sunt aut tuta,
nec patriae conducibilia, liberis consiliis ad meliora reuocat.
At qui illum plebeiis opinionibus corrumpit, qui in uoluptates
sordidas, qui in comessationes, in aleam, et alia id genus
dedecora praecipitat, num is dignitati Principis consulit?
Fidem uocant, quoties per assentationem stulto Principi
mos geritur: proditionem, si quis turpibus coeptis obsistat.
Imo nemo minus amicus est Principi, quam qui turpiter
assentando dementat et abducit a recto, qui bellis inuoluit,
qui persuadet expilationes populi, qui tyrannidis artem
docet, qui illum bonis omnibus facit inuisum: haec est uera
proditio, et non uno supplicio digna. Plato uult g-nomophulakas,
hoc est, eos qui seruandis legibus praefecti sunt, incorruptissimos
esse. Et bonus Princeps in nullos debet seuerius
animaduertere, quam in eos qui corrupte leges administrant,
quamquam ipse Princeps g-nomophulakohn primus
est. Expedit igitur ut leges sint quam paucissimae, deinde
quam aequissimae et ad publicam utilitatem conducibiles,
praeterea populo quam maxime notae, unde ueteres eas in
tabulis et albo descriptas publicitus exhibebant, quo cunctis
essent conspicuae. Foedum est enim quosdam legibus
cassium uti uice, nimirum, hoc agentes, ut quam plurimos
irretiant, non consulentes Reipublicae, sed ueluti praedam
captantes. Postremo ut uerbis apertis minimeque perplexis
descriptae, ut ne magnopere sit opus quaestuosissimo isto
hominum genere, qui se Iureconsultos uocant, et Aduocatos:
quae sane professio quondam Optimatibus uiris fuit
peculiaris, et dignitatis habebat plurimum, lucri quam
minimum, nunc et hanc corrupit quaestus, nihil non uitians.
Plato negat ullum hostem exsistere posse pestilentiorem
patriae, quam eum qui leges arbitrio subiiciat hominis,
quae sub optimo Principe ualent plurimum.
Caput septimum: De magistratibus et officiis.
[7,1] Princeps quam integritatem in se praestat, eamdem
debet, aut certe proximam a suis officiariis exigere. Neque
satis esse ducat, mandasse magistratus, sed plurimum
refert, quomodo mandet, deinde uigilandum, ut incorrupte
mandatis fungantur. Prudenter et grauiter admonet Aristoteles,
frustra condi bonas leges, nisi sint quorum opera
bene conditae seruentur, imo fit alioqui nonnumquam, ut
optime conditae leges, uitio magistratuum in summam
Reipublicae perniciem uertantur.
[7,2] Quamquam magistratus non censu, non imaginibus, nec
annis est eligendus, sed potius sapientia et integritate,
tamen magis conuenit, ut natu grandes ad huiusmodi
munia adhibeantur, unde Reipublicae pendet incolumitas,
non tantum quod senibus et plus adest ex usu rerum prudentiae,
et affectus sunt moderatiores, uerum etiam quod
apud populum nonnihil auctoritatis illis conciliat senectus.
Proinde Plato uetat, ne legum custodes adhibeantur minores
annis quinquaginta, ne maiores septuaginta. Sacerdotem
non uult esse minorem annis sexaginta: nam ut est
aetatis maturitas quaedam, ita est aetatis processus, cui
missio, muniumque omnium relaxatio debeatur.
[7,3] Quemadmodum chorus res est elegans, si quidem ordine
constet et harmonia, contra, ridiculum spectaculum, si
gesticulationes una cum uocibus confundantur: Ita praeclara
quaedam res est ciuitas aut regnum, si suus cuique
detur locus, si suo quisque fungatur officio, hoc est, si
Princeps quod se dignum est agat, si magistratus suas
obeant partes, si plebes item bonis legibus et integris
magistratibus obtemperet. At ubi suum negotium agit
Princeps, et magistratus nihil aliud quam compilant populum,
ubi plebes non obtemperat honestis legibus, sed
Principi ac magistratibus, utcumque res tulerit, adulatur,
ibi turpissima quaedam rerum confusio sit, oportet.
[7,4] Primum ac summum Principis studium oportet esse, ut
quam optime mereatur de Republica: at non alia re melius
potest mereri, quam si curet ut magistratus et officia uiris
integerrimis ac publici commodi studiosissimis committantur.
[7,5] Princeps quid aliud est quam Medicus Reipublicae? At
Medico non satis est, si ministros habeat peritos, nisi sit
ipse peritissimus ac uigilantissimus: Ita Principi non sufficit,
sit Magistratus habeat probos, nisi sit ipse probissimus,
per quem illi et deliguntur et emendantur.
[7,6] Ut animi partes non omnes perinde ualent, sed quaedam
imperant, aliae parent, et tamen corpus tantum paret: Ita
Principem summam Reipublicae partem plurimum sapere,
et ab omnibus crassis affectibus alienissimum esse oportet.
Ad hunc proxime accedent magistratus, qui partim parent,
partira imperant: parent Principi, imperant plebi.
[7,7] Ergo praecipue Reipublicae felicitas in hoc sita est, ut
pure creentur magistratus, et pure mandentur officia.
Deinde sit actio male gesti muneris, quemadmodum antiquis
erat actio repetundarum. Postremo statuatur in hos
seuerissima animaduersio, si conuicti fuerint.
[7,8] Pure creabuntur Magistratus, si Princeps eos adsciscat,
non qui plurimo emant, non qui improbissime ambiant,
non qui cognatione coniunctiores, non qui ad illius mores
aut affectus cupiditatesque maxime sint accomodi, sed qui
moribus sint integerrimis, et ad functionem mandati muneris aptissimi.
[7,9] Caeterum ubi Princeps unum hoc agit, ut quam plurimo
uendat officia, quid tandem ab iis exspectet, nisi ut itidem
reuendant, et quomodocumque damnum suum sarciant, et
cauponentur in administrando, quemadmodum negociatione
sunt consecuti. Nec hoc ideo minus perniciosum Reipublicae
uideri oportet, quia consuetudine pessima apud
plerasque nationes receptum est, cura Ethnicis etiam fuerit
improbatum, et Caesareae leges iubeant eos, qui iudiciis
praesunt, Principali salario esse inuitandos, ne qua sit illis
ansa faciendi quaestus.
[7,10] Olim grauissimum crimen erat corrupti iudicii: at qua
fronte puniet Princeps iudicem, qui muneribus corruptus
pronunciauit, aut pronunciare noluit, cura ipse iudicandi
murais aere uendiderit, et hanc corruptelam prior suum
docuerit iudicem? Hoc praestet Princeps erga magistratus,
quod illos praestare uult erga plebem.
[7,11] Prudenter admonet in Politicis Aristoteles, super omnia
cauendum esse, ne ex magistratibus lucra proueniant iis,
qui ea gerunt: alioqui geminum incommodum hinc sequi.
Nam primum hac ratione fieri, ut auarissimus quisque et
corruptissimus ambiat, imo occupet et inuadat magistratum,
et populus duplici discrucietur molestia, tum quod ab
honoribus excluditur; tum quod lucro priuatur.
Caput octauum: De foederibus.
[8,1] In pangendis foederibus, quemadmodum et caeteris in
rebus, non alio spectabit bonus Princeps, quam ad publicam
utilitatem. Alioqui cura hoc agitur ut commodius
habeant Principes populi rebus attenuatis, non foedus est
appellandum, sed conspiratio. Siquidem qui hoc sunt animo,
duos populos ex uno faciunt, Procerum et plebis,
quorum alter alterius malo melius habeat; uerum id ubi
fit, ibi non est Respublica. Inter omnes Christianos Principes
arctissimum simul et sanctissimum foedus est, uel
ob hoc ipsum quod Christiani sunt. Quorsum igitur attinet
cotidie tot foederibus agere, perinde quasi omnes omnium
sint hostes, et humanis pactis sit impetrandum, quod non
impetrat Christus? Ubi multis syngraphis res agitur,
argumentum est, non optima agi fide, et saepenumero fieri
uidemus, ut ex his plurimae nascantur lites, quae in hoc
adhibebantur, ne quid exsisteret litium: cura fides intercedit,
et inter bonos agitur, non est opus admodum multis
et anxiis syngraphis: cura inter improbos et malae fidei res
agitur, syngraphae pariunt etiam litis materiam. Itidem
inter bonos ac sapientes Principes, etiam si nullum intercedat
foedus, constat amicitia: inter stultos ac malos, ex
ipsis foederibus, quae in hoc adhibebantur, ne bellum
exoriretur, bella nascuntur, dum inter innumeros articulos
hunc aut illum uiolatum queritur aliquis. Foedus in hoc
feriri solet, ut bello finis imponeretur: at hodie foedus
appellant, in hoc initum, ut moueatur bellum. Nec aliud
est istorum foederatio, quam belli molimina: et utcumque
se res inclinant, ita ambulant foedera. Principum ea debet
esse fides, in praestandis iis quae recipiunt, ut simplex
horum promissum sanctius sit quouis aliorum iureiurando.
Quam igitur foedum non praestari, quae solennibus foederibus
pacta sunt, interpositis etiam iis rebus, quibus apud
Christianos nihil potest esse sanctius? Et tamen uidemus id
cotidie usu uenire, nihil addo, quorum uitio: certe sine uitio
non potest accidere.
[8,2] Si quid in foedere uiolatum uidebitur, non statim huc
inclinandum, ut uniuersum foedus irritetur, ne uideatur
occasio captata recedendi ab amicitia. Quin magis adnitendum,
ut quam minimo incommodo sarciatur id quod ruptum est:
quin expedit aliquoties ad quaedam conniuere,
quandoquidem nec inter priuatos homines diu cohaeret
necessitudo, si cuncta ad uiuum, quod aiunt, exigant.
Neque statim id sequaris, quod dictat ira, sed quod publica
suadet utilitas. Dabit operam bonus ac sapiens Princeps, ut
cum omnibus pacem habeat, sed praecipue tamen cum
finitimis, qui plurimum noceant infensi, prosint amici, et
sine quorum mutuo commercio, ne durare quidem possit
Respublica. Et facile coit et cohaeret amicitia inter eos,
quos lingua communis, regionum propinquitas, ingeniorum
ac morum similitudo concilie. Est tanta inter quasdam
nationes rerum omnium dissimilitudo, ut prorsus ab illorum
abstinuisse commercio longe consultius sit, quam arctissimis
etiam adstringi foederibus. Sunt quaedam ita procul
dissitae, ut etiam si bene uelint, prodesse nihil possint.
Postremo sunt quaedam adeo morosae ac foedifragae et
insolentes, ut etiam si finitimae sint, tamen inutiles sint ad
omnum amicitiam. Cum his consultissimum fuerit, nec bello
dissidere, nec arctioribus foederum aůt affinitatum uinculis
alligari, quod et bellum semper sit exitiale, et quorumdam
amicitia non multo bello tolerabilior.
[8,3] Haec erit igitur una Regiae sapientiae pars, gentium
omnium ingenia moresque cognoscere, id partim e libris,
partim e sapientum et expertorum commemoratione consequetur,
ne sibi necesse putet cum Ulysse per omnes terras
mariaque circumagi. Ac de caeteris quidem haud facile sit
certum aliquid praescribere. Illud in genere licet pronunciare,
non oportere arctius adstringi his, quos religio diuersa
a nobis alienat, ueluti cum Ethnicis: aut quos naturae prouidentia,
Alpibus aut Fretis interiectis, a nobis separat
aut quos immensum locorum spatium penitus a nobis
semouit, hi nec ad nos accersendi, nec a nobis impetendi
sunt. Cuius rei cum plurima suppetant exempla, tamen
unum, quod e proximo sese offert, pro omnibus suffecerit.
Est quidem Franciae regnum, rebus omnibus omnium multo
florentissimum: at multo esset florentius, si ab Italia impetenda temperasset.
Caput nonum: De Principum Affinitatibus.
[9,1] Equidem multo saluberrimum iudicarim Reipublicae,
si Principum affinitates intra regni fines continerentur, aut
si quid recedendum sit a limitibus, cum proxime finitimis
dumtaxat iungerentur, sed iis, qui ad amicitiae fidem sint
idonei. Atqui non decet (inquiunt) Regis filiam nisi cum
Rege aut Regis filio copulari. At isti priuatorum sunt
affectus, suos quantum possint euehere, a quibus oportet
Principem alienissimum esse. Minus potenti nubet Principis
soror, quid tum postea, si id magis expediat uniuersis? Et
illi plus dignitatis adferat neglecta sororii coniugii dignitas,
quam si mulierculae affectum publicis commodis praetulisset.
[9,2] Priuata quaedam res est Principum matrimonium: at
hue rerum humanarum summam pene uocari cernimus, ut
saepenumero nobis eueniat, quod olim Graecis ac Troianis
in Helena.
[9,3] Quod si placet adhibere delectum Principe dignum,
seligatur ex omnibus, integritate, modestia, prudentiaque
commendata, quae optimo Principi morigera sit uxor, et
illi liberos utroque parente patriaque dignos generet. Satis
honesta est quocumque sanguine nata, quae bono Principi
bonam praestat uxorem.
[9,4] Illud in confesso est, nihil aeque expedire in rem omnium,
atque ut Princeps uehementer amet suos, et ab iisdem
uicissim ametur. Ad quod ingens habet momentum patria,
communis corporum et animorum similitudo, et nescio quid
natiuae fragrantiae, quam arcana quaedam geniorum
affinitas addit: at hinc magna pars pereat oportet, si haec
omnia confundant imparia matrimonia. Vix enim fieri
potest, ut sic natos, toto pectore agnoscat patria, aut sic
nati, toto pectore sint dediti patriae. Et tamen uulgus
haec uelut adamantina publicae concordiae uincula putat,
cura hinc res ipsa doceat maximos rerum humanarum
tumultus exoriri, dura hic queritur ex sponsalium pactis
praeteritum nescio quid, hic offensus re quapiam sponsam
abducit, ille mutato consilio renunciat priori, et aliam ducit
in thalamum, alius aliud quidpiam causatur. Sed quid haec
ad Rempublicam? Si Principum inter se affinitas praestaret
orbi tranquillitatem, optarem omnes sexcentis affinitatibus
esse colligatos. At quid ante paucos annos profuit affinitas,
quo minus Iacobus Scotorum Rex infestis copiis inuaderet
Angliae fines? Et fit aliquoties, ut post diutinos bellorum
tumultus, post innumeras clades, tandem affinitate contracta,
res componatur, sed utraque parte iam malis delassata.
Illud agendum Principibus, ut aeterna quaedam pax
coeat inter omnes, et in hoc conferant sua consilia. Ut
affinitas pacem concilie, certe perpetuam non potest.
Altero defuncto, soluitur concordiae uinculum. Quod si
ueris rationibus pax conflaretur, ea stabilis esset ac diuturna.
Sed dixerit aliquis, liberorum propagatione coniunctionem
eam perpetuam reddi. Cur igitur inter hos maxime
bellatur, inter quos summa propinquitas est? Immo per
hanc propagationem potissimum oritur regnorum commutatio,
dura ditionis ius aliunde alio transfertur, dura hinc
decedit aliquid, et illic accrescit, quibus ex rebus grauissimi
tumultus exoriri solent. Igitur hisce rationibus non fit ne
cooriantur bella, sed fit, ut atrociora moueantur et crebriora.
Dura enim regna regnis affinitate connexa sunt, quoties
unusquispiam offensus est, is affinitatis iure concitat et
caeteros, ut ex qualibet leui offensa, magma pars orbis
Christiani statim ad arma moueatur, et immensa Christiani
sanguinis factura placatur unius hominis stomachus. Ab
exemplis consulto tempero, ne quid offendam quemquam.
In summa, huiusmodi affinitatibus, Principum res fortassis
augentur, at populi res atteruntur et affliguntur. Caeterum
bonus Princeps non aliter iudicat suas res prospere habere,
nisi cura Reipublicae commoditatibus consulitur: ut ne
dicam interim, quod hac uia non admodum humaniter
agitur cura ipsis puellis, quae nonnumquam in procul semotas
regiones, ad homines, lingua, specie, moribus, ingeniis
dissimillimos, uelut in exsilium relegantur, felicius apud
suos uicturae, ut aliquanto minore strepitu. Quamquam
autem hanc consuetudinem uideo receptiorem, quam ut
sperem posse conuelli, tamen uisum est admonere, si quid
forte praeter spem euenerit.
Caput decimum: De Principum occupationibus in pace.
[10,1] Princeps igitur Christi decretis, et sapientiae praesidiis
instructus, nihil omnium habebit carius, immo nihil aliud
habebit carum, quam populi sui felicitatem, quem oportet
uelut unicum corpus ex aequo, tum diligere, tum curare.
Et in hoc unum omneis cogitationes, omneis conatus,
omnia studia destinabit, ut ad eum modum administre
prouinciam sibi creditam, ut et Christo rationem exacturo
probetur, et apud mortales omnes honestissimam sui
memoriam relinquat. Siue domi sit Princeps siue in secessu,
laudatum illum Scipionem imitetur, qui negabat se umquam
minus esse solum, quam cum solus esset, aut minus
otiosum esse, quam cum esset in otio: quod is quoties
uacaret a Reipublicae negotiis, semper animo secum agitabat
aliquid, quod ad ciuitatis salutem aut dignitatem pertineret.
Imitetur Aeneam Virgilianum, quem prudentissimus
Poeta frequenter, aliis dormientibus, multa per noctem suo
cum animo uoluentem facit, quo rectius suis consuleret.
Et Homericum illud omnibus Regiae parietibus, sed magis
Regum animis inscribi decet:
g-Ou g-chreh g-pannuchion g-eudein g-boulehphoron g-andra,
g-hoh g-laoi g-t' g-epitetraphatai, g-kai g-tossa g-memehle.
Quorum carminum haec ferme sententia est:
Haud decet hunc solidam noctem indulgere sopori,
Cui populi commissi, et tanta negotia curae.
[10,2] Siue uersetur in publico, semper aliquid agat, quod ad
rem communem faciat, hoc est, nusquam non Principem
agat. At magis decet Principem in publicis uersari functionibus,
quam abditum agere. Quoties autem prodit, aduigilet,
ut ipse uultus, incessus, et praecipue sermo talis sit, ut
populum reddat meliorem, memor, quidquid fecerit aut
dixerit, ab omnibus obseruari cognoscique. Nec enim probatum
est sapientibus uiris Persarum institutum, apud
quos domi abditi uitam exigebant. Et hac una uia studebant
a suis magnifieri, quod numquam conspicerentur, et
rarissime sui copiam facerent populo. Quod si quando
prodibant, nihil aliud quam fastum barbaricum et opes
malo populi immodicas ostentabant. Reliquum aeuum aut
lusibus, aut furiosis expeditionibus transigebant, perinde
quasi deesset quod pacis temporibus agat egregius Princeps,
cum tanta semper pateat pulcerrimorum facinorum seges,
si modo adsit Principe dignus animus.
[10,3] Et sunt hodieque nonnulli, qui putent id esse parum
Regium, quod solum est Regibus pulcerrimum, in publicis
functionibus uersari. Quemadmodum et Episcopi nonnulli,
nihil minus suum esse ducunt, quam id quod unum Episcopo
dignum est, docere populum: ac miro consilio, quod
peculiare est Episcoporum, id ueluti indignum in alios
relegant, quod sordidissimum, id sibi potissimum uindicant.
At non puduit Mithridatem, non minus eruditione quam
imperio nobilem Regem, suo ore, nulloque interprete populo
ius reddere, quod ut faceret, uiginti duas linguas ad plenum
legitur perdidicisse. Nec Philippus Macedonum Rex parum
decorum Regi iudicauit, quod quotidie cognoscendis causis
sederet. Nec Alexander Magnus, huius filius, quamquam
alias ad insaniam usque ambitiosus, cui morem hunc fuisse
proditum est, ut altera aure manu obturata cognosceret,
dicens, sese alteram illam integram seruare diuersae parti.
Verum quo magis ab hisce rebus abhorreant nonnulli, peruersa
educatio Principum in causa est. Etenim iuxta uetus
prouerbium, quam quisque nouit artem, in hac se libenter
exercet, refugiens ab iis, in quibus intelligit se parum ualere.
Qui fiat igitur, ut qui inter assentatores et mulierculas
primum praxis opinionibus, deinde uoluptatibus corruptus,
primos illos annos in alea, choreis, et uenatu consumserit,
postea gaudeat in his uersari functionibus, quarum usus
diligentissimam requirebat meditationem? Homerus negat
Principi tantum esse otii, ut totam noctem edormiat, et isti
nihil aliud student, nisi ut nouis subinde uoluptatibus totius
uitae taedium fallant, perinde quasi nihil omnino sit quod
agant Principes. Bono patrifamilias numquam deest quod
curet in una domo, et Principi deest quod agat in tam uasta ditione?
[10,4] Bonis legibus occurrendum est malis moribus, corrigendae
eges deprauatae, tollendae malae, prospiciendi magistratus integri,
puniendi aut cohibendi corrupti. Exquirendae
rationes, quibus tenuem plebeculam quam minimum
grauet, quibus ditionem suam latrociniis ac maleficiis
liberet, idque quam potest minimo sanguine, quibus suorum
perpetuam concordiam alat ac stabiliat. Sunt his minutiora
quaedam, sed non indigna quamuis magno Principe,
lustrare ciuitates, sed hoc animo, ut omnia reddat meliora:
quae parum tuta sunt, communiat, publicis aedificiis ornet,
item pontibus, porticibus, templis, ripis, aquaeductibus,
loca pestilentiae obnoxia purget, uel mutatis aedificiis, uel
desiccatis paludibus. Amnes incommode fluentes, alio
deriuet. Mare pro commoditate publica uel admittat uel
arceat. Neglectos agros colendos curet, quo magis suppetat
annonae uis, parum utiliter cultos aliter coli iubeat, ueluti
ne illic uineta sint, ubi uinum cultura indignum prouenit,
et frumenta gigni possunt. Huius generis sex millia sunt,
quae curare Principi sit pulcerrimum, bono Principi etiam
iucundum, ut nihil umquam sit opus, uel otii taedio bellum
quaerere, uel alea fallere noctem. In his quae ad Rempublicam
pertinent, conuertit Principem esse non luxuriosum aut
profusum, sed splendidum, uelut in publicis aedificiis, aut
ludis, in excipiendis legationibus, si quae populi causam
agant. In his quae priuatim ad illum pertinent erit frugalior
et contractior, partim ne publico sumtu sibi uiuere uideatur,
partim ne ciues suos luxuriem doceat, multorum malorum parentem.
[10,5] Video ueterum permultos in hoc errore fuisse, et utinam
hodie nullos idem habeat error, ut huc omnes conatus suos
intenderent, non ut meliorem redderent suam ditionem,
sed ut maiorem: quibus illud saepenumero uidemus euenisse,
ut dum propagando student imperio, etiam id perderent
quod possederant. Non abs re tantopere laudata est
illa Theopompi uox, qui negauit sua referre quam ingens
relinqueret liberis suis imperium, modo melius ac stabilius.
Et Laconicum illud prouerbium dignum mihi uidetur, quod
omnium Principum insignibus adscribatur: g-Spartan
g-elaches, g-tautehn g-kosmei, hoc est, Spartam sortitus es,
hanc orna.
[10,6] Hoc sibi penitus persuasum habeat bonus Princeps, nihil
a se geri posse magnificentius, quam si quidquid est hoc
regni, quod sors dederit, florentius reddat, ac modis omnibus
ornatius. Laudatus est a doctissimis uiris Epaminondae
Ducis animus, cui cum per inuidiam magistratus esset
delegatus, humilis ac uulgo contemtus, ita gessit, ut deinceps
inter honestissimos habitus a maximis uiris ambiretur,
negans magistratum dignitatem adferre uiro, sed uirum magistratui.
[10,7] Id consequetur, si, quemadmodum ex parte demonstrauimus,
eas res curet maxime, per quas Respublica stabilitur
et illustratur: eas rursus excludat, et arceat, quae Reipublicae
statum reddunt deteriorem. Adiuuatur enim maxime
boni Principis exemplo, sapientia, uigilantia: magistratuum
et officiorum integritate, Sacerdotum sanctimonia, ludimagistrorum
delectu, aequis legibus, et ad uirtutem conducentibus
studiis. In his igitur augendis et confirmandis
sit omnis boni Principis cura. Laeditur autem diuersis,
quae facilius excludentur a Republica, si stirpes ipsas ac
fontes conabimur tollere primum, unde haec nasci deprehendimus.
In huiusmodi rebus sollicitum et ingeniosum
esse, Christiani Principis est Philosophia. In haec salubriter
conspirare, in haec sua simul conferre consilia, id demum
Christianis dignum Principibus.
[10,8] Quemadmodum corpora coelestia, si uel paululum tumultuentur,
aut recto cursu diuarient, non sine graui
humanarum pernicie id faciunt, id quod palam uidemus in
defectibus solis ac lunae. Ita summi Principes, si quid
aberrent ab honesto, aut si quid ambitione, ira, stultitiaue
peccent, id protinus ingenti totius orbis malo faciunt. Nec
enim ulla umquam eclipsis sic afflixit hominum genus, ut
Iulii Pontificis, et Lodouici Galliarum Regis dissidium,
quod nuper et uidimus et fleuimus.
Caput undecimum: De bello suscipiendo.
[11,1] Cum numquam oporteat Principem praecipiti esse consilio,
tum haud alibi constantior erit aut circumspectior,
quam in suscipiendo bello, quod aliis ex rebus alia nascantur
incommoda, ex bello semel omnium bonarum rerum
naufragium oriatur, omnium malarum rerum pelagus exundet:
deinde quod non aliud malum haereat tenacius. Bellum
e bello seritur, e minimo maximum, ex unico geminum, ex
ludicro serium et cruentum nascitur: et alibi nata belli pestis
in proximos etiam, immo in procul etiam dissitos propagatur.
[11,2] Bonus Princeps numquam omnino bellum suscipiet, nisi
cum tentatis omnibus, nulla ratione uitari potuit. Hoc animo
si fuerimus, uix umquam exsistet inter ullos bellum. Denique
si uitari non potest res tam pestilens, tum proxima
cura fuerit Principis, ut quam minimo suorum malo, quam
minimo Christiani sanguinis impendio geratur, et quam
potest ocyssime finiatur. Primum illud expendat Princeps
uere Christianus, quantum intersit inter hominem paci ac
beneuolentiae natum animal, et inter feras ac belluas praedationi,
belloque natas: ad haec quantum intersit inter
hominem, et hominem Christianum. Deinde contempletur,
quam expetenda, quam honesta, quamque salutifera res
sit pax. E diuerso, quam calamitosa simul et scelerata res
bellum, quantumque malorum omnium agmen secum trahat,
etiam si iustissimum sit, si quod omnino bellum iustum
uocari debet: postremo sepositis affectibus, uel tantisper
rationem in consilium adhibeat, dum uere supputarit, quanti
constaturum sit bellum, et num id quod bello denique
petitur, tanti sit, etiam si certa sit uictoria, quae non semper
optimae causae fauere solet. Expende curas, sumptus,
pericula, molestum et longum apparatum. Accersenda bar-
barica fex sceleratissimorum hominum, et dum Princeps
erga Principem animosior uideri uis, etiam data pecunia
blandiendum ac seruiendum militi mercenario, quo quidem
hominum genere non est aliud uel abiectius, uel exsecrabi-
lius. Nihil bono Principi carius, quam ut suos habeat quam
optimos. At quae maior aut praesentior morum pernicies,
quam bellum? Nihil Principi magis in uotis, quam ut suos
incolumes, ac rebus omnibus florenteis uideat. At dum bel-
lare discit, iuuentutem tot periculis obiicere cogitur, et una
saepe hora tot orphanos, tot uiduas, tot orbos senes, tot
mendicos, tot infelices reddit.
[11,3] Nimio constabit orbi Principum sapientia, si quam tetra
res sit bellum, pergant experimento discere, ut senex aliquando
dicat, non credebam bellum esse rem adeo pestilentem.
Sed, o Deum immortalem! quam innumeris totius
mundi malis istam didicisti sententiam. Intelliget aliquando
inutile fuisse, regni propagasse fines: et quod initio lucrum
uidebatur, summum fuisse detrimentum, sed interim tot
hominum millia uel exstincta sunt, uel afflicta. Haec e
libris potius discenda sunt, e commemoratione seniorum,
e finitimorum periculis. Tot iam annos ille aut ille Princeps
pro tali ditione digladiatur: quanto plus incommodi fuit
illic quam commodi? Eiusmodi res instituet bonus Princeps,
quae perpetuo placeant. Quae affectu sumuntur, tantisper
probantur, donec eo tenemur affectu: at quae iudicio suscipiuntur,
et iuueni placuerunt, eadem placebunt et seni.
Verum id nusquam magis obseruandum, quam in suscipiendo bello.
[11,4] Plato seditionem uocat, non bellum, quoties Graeci cum
Graecis belligerarentur: idque si quando incidisset, modestissime
iubet geri. Quonam igitur nomme uocandum censemus,
quoties Christiani cum Christianis digladiantur, tot
uinculis inter sese connexi? Quid cum id ob titulum, nescio
quem, ob priuatum odium, ob stultam aut iuuenilem ambitionem
et crudelissime geritur, et in multos prorogatur annos?
[11,5] Sic Principes quidam imponunt sibi: est omnino bellum
aliquod iustum, et mihi causa iusta est suscipiendi. Primum
an omnino iustum sit bellum, in medio relinquemus, cui
non uidetur sua causa iusta? Et inter tantas rerum humanarum
mutationes ac uicissitudines, inter tot pacta foederaque
nunc inita, nunc rescissa, cui possit deesse titulus, si qualiscumque
titulus satis est ad mouendum bellum?
[11,6] At Pontificiae leges non improbant omne bellum. Et
Augustinus alicubi probat. Laudat et diuus Bernardus
milites quosdam. At Christus ipse, at Petrus, at Paulus
ubique diuersa docent. Cur horum auctoritas minus apud
nos ualet quam Augustini aut Bernardi? Augustinus uno
aut altero in loco bellum non improbauit: at tota Christi
Philosophia dedocet bellum. Apostoli nusquam non improbant:
atque illi ipsi sancti Doctores, a quibus uolunt uno
aut altero loco probatum bellum, quot locis idem improbant
ac detestantur? Cur his omnibus dissimulatis captamus
quod alat nostra uitia? Postremo si quis rem excutiat dili-
gentius, is reperirt a nemine probatum hoc bellorum genus,
quo nunc uulgo conflictamur.
[11,7] Quaedam artes ob hoc reiectae sunt a legibus, quod nimium
affines essent imposturae, et plerumque dolo tractarentur,
uelut Astrologia et Alchimistica, quam uocant, etiam
si fieri potest, ut aliquis hisce rebus recte utatur. Id longe
iustius fiet in bellis, quorum etiam si possit aliquod esse
iustum, tamen ut nunc sunt res mortalium, haud scio an
ullum eiusmodi reperire liceat, hoc est, cuius auctor non
sit ambitio, aut ira, aut ferocitas, aut libido, aut auaritia.
Saepenumero fit ut Proceres profusiores quam pro re familiari,
data opera, bellum suscitent, quo suorum etiam expilationibus
rem augeant domi. Fit aliquoties, ut Principes
inter se colludant, et fictis titulis rem gerant, quo magis
attenuent populi uires, et publicis malis parteis suas stabiliant.
Quapropter bonus et Christianus Princeps omne bellum
quantumuis iustum, suspectum habere debet.
[11,8] At inculcant non esse ius deserendum. Primum istud ius
magna ex parte ad priuatum Principis negotium pertinet,
si quid illi accreuit ex affinitate. Ut iniquum sit hoc tam
immensis populi malis persequi, et dum nescio quam ditionis
accessionem persequeris regnum uniuersum expilare, et
in extremum discrimen adducere. Offendit Princeps Principem
in re leuicula, eaque priuata, nempe in affinitate aut
alia simili, quid hoc ad uniuersum populum? Omnia bonus
Princeps publicis metitur commoditatibus, alioqui ne Princeps
quidem fuerit. Non idem est ius in homines et in
pecudes. Bona pars imperii, consensus est populi, ea res
primo Reges peperit. Quod si quod dissidium ortum fuerit
inter Principes, cur non potius ad arbitros itur? Sunt tot
Episcopi, tot Abbates et eruditi uiri, tot graues Magistratus,
quorum sententia rem confici decebat potius, quam tot
stragibus, tot expilationibus, tot orbis calamitatibus.
[11,9] Primum suspectum esse debet Christiano Principi suum
ius, deinde si maxime constet, expendere oportet, an tantis
totius orbis malis sit uindicandum. Qui sapiunt, malunt
aliquoties rem perdere quam persequi, quod hic perspiciant
minus esse dispendii. Mallet (opinor) Caesar concedere de
iure suo, quam Monarchiam illam ueterem persequi, et ius
illud quod illi deferunt Iureconsultorum litterae. At quid
erit tutum (inquiunt) si nemo ius suum persequatur? Persequatur
sane, si id expediat Reipublicae, modo ne nimio
constet ciuibus ius Principis. At nunc quid usquam tutum
est, dum suum quisque ius tam ad uiuum persequitur?
Videmus bella ex bellis nasci, bella bellis succedere, nec
ullum tumultuandi modum aut finem. Satis igitur constat
hisce rationibus nihil agi. Proinde diuersa tentanda remedia.
Ne inter amiculos quidem constabit necessitudo, nisi alter
alteri nonnumquam concesserit. Maritus saepe quaedam
condonat uxori, ne scinde concordiam. Bellum quid gignat
nisi bellum? At ciuilitas ciuilitatem inuitat, aequitas aequitatem.
[11,10] Mouebit et hoc Principem pium et clementem, quod
perspiciat ex tam immensis malis, quae bellum omne secum
inuehit, maximam partem ad eos redire, ad quos bellum
nihil attinet, quique his calamitatibus sunt indignissimi.
Posteaquam Princeps uniuersorum malorum subductis
calculis summam collegerit (si tamen umquam colligi possit)
tum ita secum cogitet, unus ego tot malorum auctor fuero?
Tantum humani sanguinis, tot uiduae, tot luctu funestae
domus, tot orbi senes, tot indigne egentes, tanta morum,
legum, ac pietatis pernicies mihi uni imputabitur? haec mihi
luenda Christo?
[11,11] Non potest Princeps ulcisci hostem, nisi prius hostilia
fecerit in suos. Expilandus populus, accipiendus miles, non
sine causa Maroni dictus, impius. Excludendi ciues ab hisce
regionibus, quibus antea suo bono fruebantur. Includendi
ciues, ut includas hostem. Et saepenumero fit, ut atrociora
committamus in nostros, quam in hostem. Ut difficilius ita
pulcrius est, exstruere praeclaram ciuitatem, quam demoliri.
Videmus autem ab idiotis et priuatis condi florentissimas
urbes, quas Principum irae demoliuntur. Et saepenumero
maiore negotio et impensa demolimur oppidum, quam
aliud nouum condi poterat, ac bellum tanto sumptu, tanto
dispendio, tanto studio curaque molimur, ut decima earum
rerum portione pax constare potuerit.
[11,12] Eam gloriam semper affecte bonus Princeps, quae sit
incruenta, et cum nullius coniuncta malo. In bello ut optime
res eueniat, tamen alterius partis felicitas, alterius est perni-
cies. Saepenumero flet et uictor nimio emptam uictoriam.
Si non mouet nos pietas, si non orbis calamitas, certe
moueat honos Christiani nominis. Quid censemus loqui de
nobis Turcas et Saracenos, cum uideant tot iam seculis
adeo nihil conuenire inter ullos Principes Christianos? Nul-
lis foederibus cohaerere pacem? Fundendi sanguinis nullum
esse modum? et minus esse tumultus inter Ethnicos, quam
inter eos qui ex Christi doctrina summam profiteantur con-
cordiam?
[11,13] Quam fugax, quam breuis, quam fragilis est hominum
uita, et quot obnoxia calamitatibus, quippe quam tot morbi,
tot casus impetunt assidue, ruinae, naufragia, terme
motus, fulmina? Nihil igitur opus bellis accersere mala, et
tamen hinc plus malorum quam ex omnibus illis. Concionatorum
partes erant, dissidiorum affectus ex animis uulgi
penitus reuellere. Nunc fere Gallum odit Anglus, Anglum
Gallus, non ob aliud, nisi quod Anglus est. Britannum odit
Scotus, tantum quia Scotus est, Germanum Italus, Heluetium
Sueuus, atque item de caeteris; Regio regioni inuisa,
ciuitas ciuitati. Cur haec stultissima nomina magis nos
distrahunt, quam conglutinat omnibus commune Christi uocabulum?
[11,14] Ut donemus aliquod bellum esse iustum, tamen quoniam
uidemus in hanc pestem insanire mortales omnes, Sacerdotum
prudentiae fuit, in diuersam partem auocare plebis
ac Principum animos. Nunc uidemus hos nonnumquam esse
belli faces. Non pudet Episcopos uersari in castris: Illic
crux, illic Christi corpus, et cum re plus quam Tartarea
miscent coelestia Sacramenta, et in tam cruento dissidio
adhibent summae caritatis symbola. Quodque magis est
absurdum, in utrisque castris adest Christus, uelut ipse
secum pugnans. Non sat erat inter Christianos tolerari bellum,
nisi summus etiam haberetur honos.
[11,15] Si non tota undique Christi doctrina cum bello pugnat,
si unum proferre possint illi, belli nomine commendatum,
bellemus Christiani. Permissum erat Hebraeis bello conflictari,
sed consulto Deo. At nostrum oraculum, quod
assidue nobis in Euangelicis litteris resonat, a bello deterret,
et tamen belligeramur insanius quam illi. Dauid aliis uirtutibus
Deo fuit gratissimus, et tamen uetuit ab hoc sibi
condi templum non ob aliud, nisi quod sanguinarius, hoc
est, bellator esset. Solomonem pacificum in hoc delegit. Si
haec acta sunt inter Iudaeos, quid de nobis fiet Christianis?
Illi Solomonis umbram habebant, nos uerum Solomonem,
pacificum illum Christum omnia conciliantem, quae in coelis
sunt, et quae in terra. Ego nec in Turcas bellum temere
suscipiendum esse censeo, primum illud mecum reputans,
Christi ditionem longe diuersa uia natam, propagatam, et
constabilitam. Neque fortasse conuenit aliis rationibus uindicari,
quam quibus orta propagataque est. Et uidemus
huiusmodi bellorum praetextibus iam toties expilatam plebem
Christianam, nec aliud quidquam actum. Iam si fidei
negotium agitur, ea martyrum tolerantia, non militum copiis
aucta illustrataque est: sin de imperio, de opibus, de possessionibus
pugna est, etiam atque etiam uidendum est nobis,
ne res ea parum sapiat Christianismum. Quin ut nunc sunt
fere, per quos huiusmodi bella geruntur, citius fiat, ut nos
degeneremus in Turcas, quam illi per nos reddantur Christiani.
Primum hoc agamus ut ipsi simus germane Christiani,
deinde si uisum erit, Turcas adoriamur.
[11,16] Verum de belli malis alias plura conscripsimus, quae non
est huius loci repetere. Tantum illud hortabor Principes
Christiani nominis, ut omissis fictis titulis et fucatis praetextibus,
serio totoque pectore hoc agant, ut tam diutina
tamque foeda bellandi rabies inter Christianos finiatur, et
inter eos quos tot copulant pignora, pax et concordia coeat.
In hoc ingenium explicent suum, in hoc uires expediant,
in hoc consilia conferant, in hoc neruos omnes intendant.
Qui magni uideri student, sic se magnos probent. Id si quis
praestiterit, is rem longe splendidiorem confecerit, quam
si totam Africam armis subegerit. Nec admodum difficile
factu fuerit, si suae quisque causae blandiri desinat, si
sepositis affectibus priuatis, rei communis negotium agamus,
si Christus nobis sit in consilio, non mundus.
[11,17] Nunc dum suum quisque negotium agit, dum Pontifices
et Episcopi de ditione et opibus anxii sunt, dum Principes
ambitione aut ira feruntur praecipites, dum his obsequuntur
sui compendii gratia omnes, in has nimirum rerum procellas
incurrimus stultitiae ductu. Quod si communi consilio,
commune negotium ageremus, etiam ea quae cuique
priuata sunt, magis florerent. Nunc et hoc perit, pro quo
solo digladiamur.
[11,18] Neque mihi dubium est, Principum Illustrissime, quin
hoc sis animo: sic natus es, sic ab optimis et integerrimis
uiris institutus. Quod superest, precor, ut Christus optimus
maximus tuos egregios conatus bene fortunare pergat.
Dedit ille incruentum imperium: Idem uelit semper
esse incruentum. Ille Princeps pacis dici gaudet: Faxit idem,
ut tua bonitate tuaque sapientia tandem ab insanissimis
bellis liceat feriari. Pacem nobis commendabit, etiam praeteritorum
malorum recordatio, et tui beneficii gratiam,
superiorum temporum calamitates conduplicabunt.
Erasmus | Neo-Latin | Index | References |