Cum in
omni specie entis sit aliquod summum bonum possibile, et homo quaedam est
species entis, oportet quod aliquod summum bonum sit homim possibile. Non dico
summum bonum absolute, sed summum sibi, bona
enim possibila homini finem habent nec
procedunt in infinitum. Quid autem sit hoc summum bonum, quod est homini
possibile, per rationem investigemus. Summum bonum quod est homini possibile
debetur sibi secundum optimam suam virtutem. Non enim secundum animam
vegetativam, quae plantarum est, nec secundum animam sensitivam quae bestiarum est, unde
et delectationes sensibiles bestiarum sunt. Optima autem virtus hominis ratio et intellectus est; est enim summum regimen
vitae humanae tam in speculando quam in
operando. Ergo summum bonum quod est homini possibile debetur sibi secundum
intellectum. Et idea dolere debent homines qui tantum delectationibus
sensibilibus detinentur quod bona intellectualia omittunt, quia suum summum
bonum numquam attingunt; tantum enim sunt dediti sensibus quod non quaerunt quod est bonum ipsius
intellectus. Contra quos exclamat Philosophus dicens: “Vae vobis homines qui
computati estis in numero bestiarum ei quod in vobis divinum est non
intendentes!” Divinum autem in homine vocat intellectum; si enim in homine
aliquid divinum est, dignum est quod hoc sit intellectus. Sicut enim quod in
tota universitate entium optimum est hoc
divinum est, ita et quod in homine optimum est hoc divinum vocamus.
Praeterea,
cum intellectus humani una sit potentia speculativa et alia practica, quod
apparet ex hoc quod homo quorundam est speculativus quorum non est activus, ut
aeternorum, et quorundam etiam est activus secundum regimen intellectus per
quod operatur medium eligibile in omnibus actionibus humanis, ex hoc scimus has
duas potentias intellectuales in genere esse in homine. Summum autem bonum quod
est homini possibile secundum potentiam intellectus speculativam est cognitio veri
et delectatio in eodem. Nam cognitio veri delectabilis est. Intellectum enim
delectat intellegentem, et quanto intellectum magis fuerit mirabile et magis
nobile, et quanto intellectus comprehendens fuerit maioris virtutis in
comprehendendo perfecte, tanto delectatio intellectualis est maior. Et qui
gustavit talem delectationem spernit omnem minorem ut sensibilem, quae in
veritate minor est et vilior. Et homo qui eam eligit propter eam vilior est, quam qui eligit primam. Unde ex hoc quod intellectum delectat intellegentem
vult Philosophus in XI. Metaphysicae quod intellectus primus vitam habet
voluptuosissimam. Cum enim intellectus primus sit maximae virtutis in
intellegendo, intellegibile autem quod intellegit sit nobilissimum quia sui ipsius essentia -- quid enim nobilus potest intellectus divinus intellegere quam sit essentia
divina? -- ideo habet vitam voluptuosissimam. Unde cum nullum maius bonum possit
homini contingere per intellectum speculativum quam cognitio universitatis
entium quae sunt a prima principia et per hoc primi principii, sicut possibile
est, et delectatio in illa, tunc sequitur quod superius conclusum est, quod
summum bonum, quod est homini possibile secundum intellectum speculativum, est
cognitio veri in singulis et delectatio in
eadem.
Item,
summum bonum quod est homini possibile secundum intellectum practicum est
operatio boni et delectatio in eadem. Quid enim maius bonum potest homini
contingere secundum intellectum practicum quam operari medium eligibile in
omnibus actionibus humanis et in illa delectari? Non enim est iustus nisi qui
in operibus iustitiae delectatur. Et eadem modo intellegendum est de operibus aliarum virtutum moralium.
Ex his
quae dicta sunt manifeste concludi potest quod summum bonum quod est homini
possibile est cognitio veri et operatio boni
et delectatio in utroque.
Et quia
summum bonum quod est homini possibile est eius beatitudo, || sequitur quod
cognitio veri et operatio boni et delectatio in utroque sit beatitudo humana.
Propter hoc enim ars militaris ordinata est in civitate a legislatore, ut
expulsis hostibus cives possint vacare virtutibus intellectualibus
contemplantes verum et virtutibus moralibus operantes bonum et vivant vitam
beatam; in his enim duobus consistit vita beata. Hoc enim est maius bonum quod
homo a deo recipere potest et quod deus homini dare potest in hac vita. Et ille
homo rationabiliter longam vitam desiderat,
qui eam propter
hoc desiderat, ut perfectiorem se reddat in hoc bono. Qui enim perfectior est in beatitudine, quam in hac vita homini possibile esse per
rationem scirnus, ipso propinquior est beatitudini quam in vita futura per fidem expectamus.
Et cum tantum bonum sit homini possibile, sicut jam dictum est, dignum est ut
omnes actiones humanae in ipsum dirigantur, ut
ipsum concludant. Sicut enim omnes actiones in
loge aliqua rectae sunt et ut oportet, cum tendunt in finem legis, et meliores
secundum quod fini legis propinquiores, actiones autem, quae adversantur fini
legis, vel quae deminutae sunt -- non perfectae secundum praecepta legis -- vel
etiam indifferentes -- scilicet nec oppositae
fini legis nec secundum praecepta legis --
omnes tales actiones peccatum sunt in lege illa, secundum tamen magis et minus,
ut patere potest ex dictis, sic est in homine, quia omnes intentiones et consilia, actiones et desideria
hominis quae tendunt in hoc summum bonum, quod est homini possibile, quod iam dictum est, recta sunt et secundum quod oportet. Et cum homo sic operatur,
naturaliter operatur, quia operatur propter summum bonum ad quod innatus est.
Et cum operatur sic bene ordinatus est, quia tunc ordinatur ad optimum et
ultimum suum finem. Omnes autem actiones hominis quae non ordinantur ad hoc bonum vel quae non sunt tales, per quas homo redditur fortior et magis
diapositus ad operationes, quae ordinantur ad hoc bonum, peccatum sunt in homme. Unde homo felix nihil operatur nisi opera felicitatis vel opera
per quae redditur fortior vel magis habilis ad opera felicitatis. Ideo felix
sive dormiat sive vigilet sive comedat, felicitor vivit, dummodo illa facit, ut reddatur fortior ad opera felicitatis.
Unde omnes actiones hominis, quae non diriguntur in hoc summum
bonum hominis, quod iam dictum est, sive
opponantur sibi, sive sint indifferentes,
peccatum sunt in homine, secundum tamen magis et minus, ut patet ex se. Et
omnium illarum actionum causa est inordinata concupiscentia, quae etiam est
causa omnis mali in moribus. Inordinata etiam
concupiscentia hominis ipsa est causa maxime impediens hominem a suo desiderate naturaliter. Cum enim omnes homines
naturaliter scire desiderant, paucissimi tamen
hominum, de quo dolor est, studio sapientiae
vacant inordinata concupiscentia eos a tanto
bono impediente. Videmus enim quondam
pigritiam vitae sequi, quosdam autem voluptates sensibiles detestabiles et quondam desiderium bonorum fortunae. Et ita omnes hominen hodie
impedit inordinata concupiscentia a suo summo bono exceptis paucissimis
honorandis viris; quos voco honorandos, quia contemnunt desiderium sensus et
sequuntur delectationem et desiderium intellectus insudantes cognitioni veritatis rerum; quos etiam voce honorandem, quia vivunt secundum ordinem naturalem. Nam sicut omnes
virtutes inferiores, quae sunt in homine, naturaliter sunt propter virtutem
supremam -- nutritiva enim est propter sensitivam, eo quod sensitiva perfectio
est corporis cuiusdam animati, corpus autem
animatum non potent esse sine nutrimento,
nutritiva autem virtus est quae nutrimentum alterat et convertit, propter quod
contingit quod nutritiva in homine sit propter sensitivam. Sensitiva autem est
propter intellectivam, eo quod intellecta in
nobis sunt ex imaginatis, ideo difficilius
illa intellegimus, quae secundum se esse imaginatum habere non possunt in
nobis. Imaginatio autem non comprehendit nisi post sensum, cuius probatio est,
quia omnis imaginans sensibiliter afficitur.
Unde secundum Philosophum imaginatio sive
phantasia est motus factus ex sensu secundum actum -- sic operationes omnium
virtutum inferiorum quae sunt in homine sunt propter operationes virtutis
supremae, quae est intellectus. Et inter operationes virtutis intellectivae, si
aliqua est optima et perfectissima, omnes naturaliter sunt || propter illam. Et
cum homo est in illa operatione, est in optimo statu qui est homini possibilis.
Et isti sunt philosophi, qui ponunt vitam suam in studio sapientiae. Unde
omnes virtutes quae sunt in philosopho operantur secundum ordinem naturalem:
prior propter posteriorem et inferior propter superiorem et perfectiorem. Omnes
autem alii homines qui vivunt secundum virtutes inferiores eligentes operationes enim et delectationes,
quae sunt in illis operibus, innaturaliter ordinati
sunt et peccant contra ordinem naturalem.
Declinatio enim hominis ab ordine naturali
peccatum est in homine, et quia philosophus ab
hoc ordine non declinat, propter hoc contra
ordinem naturalem non peccat.
Est
etiam philosophus virtuosus moraliter loquendo propter tria. Unum est quod ipse
cognoscit turpitudinem actionis, in qua consistit vitium, et nobilitatem
actionis, in qua consistit virtus, ideo facilius potest eligere unum istorum et
vitare reliquum et semper agere secundum rectam rationem, qui cum sic agit numquam peccat. Hoc autem non contingit ignoranti, nam ignorantem grave
est recte agere. Secundum est quia qui gustavit delectationem maiorem spernit
omnem delectationem minorem; philosophus autem gustavit delectationem intellectualem in
speculando veritates entium, quae est maior
quam delectatio sensus; ideo spernit delectationes sensibiles. Et plura peccata et vitia sunt in excessu delectationis sensibilis.
Tertium est quia in intellegendo et speculando non est peccatum, in simpliciter
enim bonis non est possibilis excessus et peccatum; actio autem philosophi est
speculatio veritatis; ideo philosophus est
facilius virtuosus quam alius.
Ideo
philosophus vivit sicut homo innatus est vivere et secundum ordinem naturalem,
cum onmes virtutes in eo inferiores et actiones earum sint propter virtutes
superiores et actiones earum, et omnes universaliter propter virtutem supremam et actionem ultimam, quae est speculatio veritatis et delectatio in
illa, et praecipue veritatis primae; numquam enim satiatur appetitus sciendi,
donec sciatur ens increatum. Quaestio enim de intellectu divino est naturaliter
sciri desiderata ab omnibus hominibus, ut dicit Commentator. Desiderium enim
cuiuslibet scibilis est aliquod desiderium primi scibilis, cuius probatio est
quod quanto entia magis appropinquant primo scibili, tanto magis illa scire
desideramus, et tanto magis in speculatione eorum debectamur. Ideo philosophus
speculando entia causata, quae sunt in mundo, et naturas eorum et ordinem eorum
ad invicem inducitur in speculationem altissimarum causarum rerum, quia
cognitio effectuum est quaedam manuductio in cognitionem suae causae; et
cognoscens causas superiores et naturas earum esse tales, quod necesse est eas
habere aliam causam, inducitur in cognitionem
primae causae. Et in speculando consistit delectatio et maior, cum intellegibilia sint nobiliora. Ideo philosophus ducit vitam valde
voluptuosam. Philosophus etiam cognoscens et considerans quod necesse est hanc
causam esse sibi ipsi causam essendi, hoc est aliam causam non habere; si enim
in mundo nihil esset quod aliam causam non haberet, universaliter nihil esset.
Considerans
etiam quod necesse est hanc causam esse aeternam et incommutabilem, semper uno
modo se habentem, si enim ipsa non esset aeterna, universaliter nihil esset
aeternum. Et iterum cum quaedam in mundo sint entia nova, et unum novum non
potest esse causa sufficiens alterius novi, ut ex se patet, sequitur manifeste
quod omnia nova quae sunt in mundo universaliter sunt ex causa aeterna. Et
causa etiam est incommutabilis semper uno modo se habens, quia transmutatio non
est possibilis nisi in rebus imperfectis, et si aliquod est ens perfectissimum
in mundo, dignum est quod hoc sit prima causa.
Considerans
etiam quod necesse est totum ens mundi, quod est citra hanc primam causam, esse
ex ipsa, et quod sicut haec prima causa est causa productionis entium, sic et
ordinationis eorum ad in || vicem et conservationis eorum in esse, quorundam
secundum suum numerum et sine omni transmutatione, sicut substantiarum separatarum, et quorundam
secundum numerum suum, tamen cum transmutatione, sicut corporum caeli, et
quorundam secundum suam speciem tantum, sicut sunt illa quae sub orbe sunt, sicut sunt infimus gradus entium.
Considerans
etiam quod sicut omnia sunt ex hac prima
causa, sic omnia ad ipsam ordinantur; nam ens illud in quo principium, a quo
omnia, coniungitur fini, ad quem omnia, hoc est ens primum secundum philosophos
et secundum sanctos deus benedictus. In hoc tamen ordine latitudo est, et
entia, quae in hoc ordine primo principio magis sunt propinqua, sunt entia
nobiliora et imagis perfecta. Quae autem sunt in hoc ordine magis remota a primo principio, me sunt entia magis deminuta et minus perfecta. Est enim hoc
primum principium in hoc mundo sicut paterfamilias in domo et dux in exercitu
et bonum commune in civitate. Et sicut exercitus est unus ab unitate ducis, et
bonum exercitus per se est in duce, in aliis autem est secundum ordinem quem
habent ad ducem, sic ex unitate humus primi principii est unitas huius mundi, et bonum huius mundi per se est in hoc primo principio, in aliis autem
entibus mundi secundum participationem ab hoc primo principio et ordinem ad
ipsum, ut nullum sit bonum in aliquo ente mundi, nisi sit ab hoc primo
principio participatum. Philosophus haec omnia considerans inducitur
in admirationem huius primi principii et in
amorem eius, quia nos amamus illud a quo nobis bona proveniunt, et maxime id
amamus a quo nobis maxima bona proveniunt. Ideo philosophus cognoscens omnia
sua bona sibi provenire ex hoc primo principio et sibi conservari, quantum
conservantur, per hoc primum principium inducitur in maximum amorem huius primi
principii et secundum rectam rationem naturae et secundum rationem rectam
intellectualem. Et quia quilibet delectatur in illo quod amat et maxime
delectatur in illo quod maxime amat, et philosophus maximum amorem habet primi
principii, sicut declaratum est, sequitur quod philosophus in primo principio
maxime delectatur et in contemplatione bonitatis suae. Et haec sola est recta
delectatio. Haec est vita philosophi, quam quicumque non habuerit non habet
rectam vitam. Philosophum autem voco omnem hominem viventem secundum rectum ordinem
naturae, et qui acquisivit optimum et ultimum finem vitae humanae. Primum autem
principium, de quo sermo factus est, est deus gloriosus et sublimis, qui est
benedictus in saecula saeculorum. Amen.