HISTORIAM ECCLESIASTICAM GENTIS ANGLORUM: PRAEFATIO.
GLORIOSISSIMO REGI CEOLUULFO BAEDA FAMULUS CHRISTI ET PRESBYTER
HISTORIAM gentis Anglorum ecclesiasticam, quam nuper edideram, libentissime
tibi desideranti, rex, et prius ad legendum ac probandum transmisi, et nunc ad
transscribendum ac plenius ex tempore meditandum retransmitto; satisque
studium tuae sinceritatis amplector, quo non solum audiendis scripturae
sanctae uerbis aurem sedulus accommodas, uerum etiam noscendis priorum gestis
siue dictis, et maxime nostrae gentis uirorum inlustrium, curam uigilanter
impendis. Siue enim historia de bonis bona referat, ad imitandum bonum auditor
sollicitus instigatur; seu mala commemoret de prauis, nihilominus religiosus
ac pius auditor siue lector deuitando quod noxium est ac peruersum, ipse
sollertius ad exsequenda ea, quae bona ac Deo digna esse cognouerit,
accenditur. Quod ipsum tu quoque uigilantissime deprehendens, historiam
memoratam in notitiam tibi simul et eis, quibus te regendis diuina praefecit
auctoritas, ob generalis curam salutis latius propalari desideras. Ut autem
in his, quae scripsi, uel tibi, uel ceteris auditoribus siue lectoribus huius
historiae occasionem dubitandi subtraham, quibus haec maxime auctoribus
didicerim, breuiter intimare curabo.
Auctor ante omnes atque adiutor opusculi huius Albinus abba reuerentissimus,
uir per omnia doctissimus, extitit; qui in ecclesia Cantuariorum a beatae
memoriae Theodoro archiepiscopo et Hadriano abbate, uiris uenerabilibus atque
eruditissimis, institutus, diligenter omnia, quae in ipsa Cantuariorum
prouincia, uel etiam in contiguis eidem regionibus a discipulis beati papae
Gregorii gesta fuere, uel monimentis litterarum, uel seniorum traditione
cognouerat; et ea mihi de his, quae memoria digna uidebantur, per religiosum
Lundoniensis ecclesiae presbyterum Nothelmum, siue litteris mandata, siue
ipsius Nothelmi uiua uoce referenda, transmisit. Qui uidelicet Nothelmus
postea Romam ueniens, nonnullas ibi beati Gregorii papae simul et aliorum
pontificum epistulas, perscrutato eiusdem sanctae ecclesiae Romanae scrinio,
permissu eius, qui nunc ipsi ecclesiae praeest Gregorii pontificis, inuenit,
reuersusque nobis nostrae historiae inserendas cum consilio praefati Albini
reuerentissimi patris adtulit. A principio itaque uoluminis huius usque ad
tempus, quo gens Anglorum fidem Christi percepit, ex priorum maxime scriptis
hinc inde collectis ea, quae promeremus, didicimus. Exinde autem usque ad
tempora praesentia, quae in ecclesia Cantuariorum per discipulos beati papae
Gregorii, siue successores eorum, uel sub quibus regibus gesta sint, memorati
abbatis Albini industria, Nothelmo, ut diximus, perferente, cognouimus. Qui
etiam prouinciae Orientalium simul et Occidentalium Saxonum, nec non et
Orientalium Anglorum atque Nordanhymbrorum, a quibus praesulibus, uel quorum
tempore regum gratiam euangelii perceperint, nonnulla mihi ex parte
prodiderunt. Denique hortatu praecipue ipsius Albini, ut hoc opus adgredi
auderem, prouocatus sum. Sed et Danihel reuerentissimus Occidentalium Saxonum
episcopus, qui nunc usque superest, nonnulla mihi de historia ecclesiastica
prouinciae ipsius, simul et proxima illi Australium Saxonum, nec non et Uectae
insulae litteris mandata declarauit. Qualiter uero per ministerium Ceddi et
Ceadda religiosorum Christi sacerdotum, uel prouincia Merciorum ad fidem
Christi, quam non nouerat, peruenerit, uel prouincia Orientalium Saxonum
fidem, quam olim exsufflauerat, recuperauerit, qualis etiam ipsorum patrum
uita uel obitus extiterit, diligenter a fratribus monasterii, quod ab ipsis
conditum Lęstingaeu cognominatur, agnouimus. Porro in prouincia Orientalium
Anglorum, quae fuerint gesta ecclesiastica, partim ex scriptis uel traditione
priorum, partim reuerentissimi abbatis Esi relatione conperimus. At uero in
prouincia Lindissi, quae sint gesta erga fidem Christi, quaeue successio
sacerdotalis extiterit, uel litteris reuerentissimi antistitis Cynibercti uel
aliorum fidelium uirorum uiua uoce didicimus. Quae autem in Nordanhymbrorum
prouincia, ex quo tempore fidem Christi perceperunt, usque ad praesens per
diuersas regiones in ecclesia sint acta, non uno quolibet auctore, sed fideli
innumerorum testium, qui haec scire uel meminisse poterant, adsertione
cognoui, exceptis his, quae per me ipsum nosse poteram. Inter quae notandum,
quod ea, quae de sanctissimo patre et antistite Cudbercto, uel in hoc
uolumine, uel in libello gestorum ipsius conscripsi, partim ex eis, quae de
illo prius a fratribus ecclesiae Lindisfarnensis scripta repperi, adsumsi,
simpliciter fidem historiae, quam legebam, accommodans, partim uero ea, quae
certissima fidelium uirorum adtestatione per me ipse cognoscere potui,
sollerter adicere curaui. Lectoremque suppliciter obsecro, ut, siqua in his,
quae scripsimus, aliter quam se ueritas habet, posita reppererit, non hoc
nobis imputet, qui, quod uera lex historiae est, simpliciter ea, quae fama
uulgante collegimus, ad instructionem posteritatis litteris mandare studuimus.
Praeterea omnes, ad quos haec eadem historia peruenire potuerit nostrae
nationis, legentes siue audientes, suppliciter precor, ut pro meis
infirmitatibus et mentis et corporis apud supernam clementiam saepius
interuenire meminerint; et in suis quique prouinciis hanc mihi suae
remunerationis uicem rependant, ut, qui de singulis prouinciis siue locis
sublimioribus, quae memoratu digna atque incolis grata credideram, diligenter
adnotare curaui, apud omnes fructum piae intercessionis inueniam.