HISTORIAM ECCLESIASTICAM GENTIS ANGLORUM: LIBER QUINTUS.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
[1]
SUCCESSIT autem uiro Domini Cudbercto in exercenda
uita solitaria, quam in insula Farne ante episcopatus
sui tempora gerebat, uir uenerabilis Oidiluald, qui
multis annis in monasterio, quod dicitur Inhrypum,
acceptum presbyteratus officium condignis gradu ipse
consecrabat actibus. Cuius ut meritum, uel uita qualis
fuerit, certius clarescat, unum eius narro miraculum,
quod mihi unus e fratribus, propter quos et in quibus
patratum est, ipse narrauit, uidelicet Gudfrid, uenerabilis
Christi famulus et presbyter, qui etiam postea
fratribus eiusdem ecclesiae Lindisfarnensis, in qua
educatus est, abbatis iure praefuit. ‘Ueni,’ inquit, ‘cum duobus fratribus aliis ad
insulam Farne, loqui desiderans cum reuerentissimo
patre Oidilualdo; cumque allocutione eius refecti, et
benedictione petita domum rediremus, ecce subito,
positis nobis in medio mari, interrupta est serenitas,
qua uehebamur, et tanta ingruit tamque fera tempestatis
hiems, ut neque uelo neque remigio quicquam
proficere, neque aliud quam mortem sperare ualeremus.
Cumque diu multum cum uento pelagoque frustra
certantes, tandem post terga respiceremus, si forte
uel ipsam, de qua egressi eramus, insulam aliquo
conamine repetere possemus, inuenimus nos undiqueuersum
pari tempestate praeclusos, nullamque spem
nobis in nobis restare salutis Ubi autem longius
uisum leuauimus, uidimus in ipsa insula Farne egressum
de latibulis suis amantissimum Deo patrem Oidilualdum
iter nostrum inspicere. Audito etenim fragore
procellarum ac feruentis oceani exierat uidere, quid
nobis accideret; cumque nos in labore ac desperatione
positos cerneret, flectebat genua sua ad patrem
Domini nostri Iesu Christi pro nostra uita et salute
precaturus. Et cum orationem conpleret, simul tumida
aequora placauit; adeo ut, cessante per omnia saeuitia
tempestatis, secundi nos uenti ad terram usque per
plana maris terga comitarentur. Cumque euadentes
ad terram, nauiculam quoque nostram ab undis exportaremus,
mox eadem, quae nostri gratia modicum
siluerat, tempestas rediit, et toto illo die multum furere
non cessauit; ut palam daretur intellegi, quia modica
illa, quae prouenerat, intercapedo quietis, ad uiri Dei
preces nostrae euasionis gratia caelitus donata est.’ Mansit autem idem uir Dei in insula Farne XII
annis, ibidemque defunctus; sed in insula Lindisfarnensi
iuxta praefatorum corpora episcoporum in
ecclesia beati apostoli Petri sepultus est. Gesta uero
sunt haec temporibus Aldfridi regis, qui post fratrem
suum Ecgfridum genti Nordanhymbrorum X et VIIII
annis praefuit.[2]
CUIUS regni principio defuncto Eata episcopo,
Iohannes uir sanctus Hagustaldensis ecclesiae praesulatum
suscepit; de quo plura uirtutum miracula,
qui eum familiariter nouerunt, dicere solent, et maxime
uir reuerentissimus ac ueracissimus Bercthun, diaconus
quondam eius, nunc autem abbas monasterii,
quod uocatur Inderauuda, id est In silua Derorum; e
quibus aliqua memoriae tradere commodum duximus. Est mansio quaedam secretior, nemore raro et uallo
circumdata, non longe ab Hagustaldensi ecclesia,
id est unius ferme miliarii et dimidii spatio interfluente
Tino amne separata, habens clymeterium sancti
Michahelis archangeli, in qua uir Dei saepius, ubi oportunitas
adridebat temporis, et maxime in quadragesima,
manere cum paucis, atque orationibus ac lectioni quietus
operam dare consueuerat. Cumque tempore quodam,
incipiente quadragesima, ibidem mansurus adueniret,
iussit suis quaerere pauperem aliquem maiore infirmitate
uel inopia grauatum, quem secum habere illis
diebus ad faciendam elimosynam possent; sic enim
semper facere solebat. Erat autem in uilla non longe posita quidam adulescens
mutus, episcopo notus, nam saepius ante illum
percipiendae elimosynae gratia uenire consueuerat, qui
ne unum quidem sermonem umquam profari poterat;
sed et scabiem tantam ac furfures habebat in capite, ut
nil umquam capillorum ei in superiore parte capitis
nasci ualeret, tantum in circuitu horridi crines stare
uidebantur. Hunc ergo adduci praecipit episcopus,
et ei in conseptis eiusdem mansionis paruum tugurium
fieri, in quo manens cotidianam ab eis stipem acciperet.
Cumque una quadragesimae esset impleta septimana,
sequente dominica iussit ad se intrare pauperem, ingresso
linguam proferre ex ore, ac sibi ostendere iussit;
et adprehendens eum de mento, signum sanctae crucis
linguae eius inpressit, quam signatam reuocare in os,
et loqui illum praecepit: ‘Dicito,’ inquiens, ‘aliquod
uerbum, dicito gae,’ quod est lingua Anglorum uerbum
adfirmandi et consentiendi, id est, etiam. Dixit
ille statim, soluto uinculo linguae, quod iussus erat.
Addidit episcopus nomina litterarum: ‘Dicito A’;
dixit ille A. ‘Dicito B’; dixit ille et hoc. Cumque
singula litterarum nomina dicente episcopo responderet,
addidit et syllabas ac uerba dicenda illi proponere.
Et cum in omnibus consequenter responderet,
praecepit eum sententias longiores dicere, et fecit;
neque ultra cessauit tota die illa et nocte sequente,
quantum uigilare potuit, ut ferunt, qui praesentes
fuere, loqui aliquid, et arcana suae cogitationis ac
uoluntatis, quod numquam antea potuit, aliis ostendere;
in similitudinem illius diu claudi, qui curatus
ab apostolis Petro et Iohanne, exiliens stetit, et ambulabat;
et intrauit cum illis in templum, ambulans, et
exiliens, et laudans Dominum; gaudens nimirum uti
officio pedum, quo tanto erat tempore destitutus.
Cuius sanitati congaudens episcopus praecepit medico
etiam sanandae scabredini capitis eius curam adhibere. Fecit, ut iusserat, et iuuante benedictione ac precibus
antistitis, nata est cum sanitate cutis uenusta
species capillorum, factusque est iuuenis limpidus
uultu et loquella promtus, capillis pulcherrime crispis,
qui ante fuerat deformis, pauper, et mutus. Sicque
de percepta laetatus sospitate, offerente etiam ei episcopo,
ut in sua familia manendi locum acciperet,
magis domum reuersus est.
[3]
NARRAUIT idem Bercthun et aliud de praefato antistite
miraculum: quia cum reuerentissimus uir Uilfrid
post longum exilium in episcopatum esset Hagustaldensis
ecclesiae receptus, et idem Iohannes, defuncto
Bosa uiro multae sanctitatis et humilitatis, episcopus
pro eo Eboraci substitutus, uenerit ipse tempore quodam
ad monasterium uirginum in loco, qui uocatur
Uetadun, cui tunc Heriburg abbatissa praefuit.
‘Ubi cum uenissemus,’ inquit, ‘et magno uniuersorum
gaudio suscepti essemus, indicauit nobis abbatissa,
quia quaedam de numero uirginum, quae erat
filia ipsius carnalis, grauissimo langore teneretur;
quia flebotomata est nuper in brachio, et cum esset
in studio, tacta est infirmitate repentini doloris, quo
mox increscente, magis grauatum est brachium illud
uulneratum, ac uersum in tumorem adeo, ut uix
duabus manibus circumplecti posset, ipsaque iacens
in lecto prae nimietate doloris iam moritura uideretur.
Rogauit ergo episcopum abbatissa, ut intrare ad eam,
ac benedicere illam dignaretur, quia crederet eam ad
benedictionem uel tactum illius mox melius habituram.
Interrogans autem ille, quando flebotomata esset
puella, et ut cognouit, quia in luna quarta, dixit:
‘Multum insipienter et indocte fecistis in luna IIII
flebotomando. Memini enim beatae memoriae Theodorum
archiepiscopum dicere, quia periculosa sit satis
illius temporis flebotomia, quando et lumen lunae, et
reuma oceani in cremento est. Et quid ego possum
puellae, si moritura est, facere?’ At illa instantius
obsecrans pro filia, quam oppido diligebat, nam et
abbatissam eam pro se facere disposuerat, tandem
obtinuit, ut ad languentem intraret. Intrauit ergo
me secum adsumto ad uirginem, quae iacebat multo,
ut dixi, dolore constricta, et brachio in tantum grossescente,
ut nihil prorsus in cubito flexionis haberet;
et adstans dixit orationem super illam, ac benedicens
egressus est. Cumque post haec hora conpetente consideremus
ad mensam, adueniens quidam clamauit me
foras, et ait: ‘Postulat Quoenburg’ (hoc enim erat
nomen uirginis), ‘ut ocius regrediaris ad eam.’ Quod
dum facerem, repperi illam ingrediens uultu hilariorem,
et uelut sospiti similem. Et dum adsiderem illi,
dixit: ‘Uis petamus bibere?’ At ego: ‘Uolo,’ inquam,
‘et multum delector, si potes.’ Cumque oblato
poculo biberemus ambo, coepit mihi dicere, quia ‘ex
quo episcopus oratione pro me et benedictione conpleta
egressus est, statim melius habere incipio; etsi necdum
uires pristinas recepi, dolor tamen omnis et de brachio,
ubi ardentior inerat, et de toto meo corpore, uelut
ipso episcopo foras eum exportante, funditus ablatus
est, tametsi tumor adhuc brachii manere uidetur.’
Abeuntibus autem nobis inde, continuo fugatum
dolorem membrorum fuga quoque tumoris horrendi
secuta est; et erepta morti ac doloribus uirgo, laudes
Domino Saluatori una cum ceteris, qui ibi erant,
seruis illius referebat.’[4]
ALIUD quoque non multum huic dissimile miraculum
de praefato antistite narrauit idem abbas, dicens:
‘Uilla erat comitis cuiusdam, qui uocabatur Puch,
non longe a monasterio nostro, id est duum ferme
milium spatio separata; cuius coniux XL ferme
diebus erat acerbissimo langore detenta, ita ut
tribus septimanis non posset de cubiculo, in quo
iacebat, foras efferri. Contigit autem eo tempore
uirum Dei illo ad dedicandam ecclesiam ab eodem
comite uocari. Cumque dedicata esset ecclesia, rogauit
comes eum ad prandendum in domum suam ingredi.
Rennuit episcopus dicens se ad monasterium, quod
proxime erat, debere reuerti. At ille obnixius precibus
instans, uouit etiam se elimosynas pauperibus daturum,
dummodo ille dignaretur eo die domum suam ingrediens
ieiunium soluere. Rogaui et ego una cum illo,
promittens etiam me elimosynas in alimoniam inopum
dare, dum ille domum comitis pransurus, ac benedictionem
daturus intraret. Cumque hoc tarde ac
difficulter inpetraremus, intrauimus ad reficiendum.
Miserat autem episcopus mulieri, quae infirma iacebat,
de aqua benedicta, quam in dedicationem ecclesiae
consecrauerat, per unum de his, qui mecum uenerant,
fratribus; praecipiens, ut gustandam illi daret, et,
ubicumque maximum ei dolorem inesse didicisset, de
ipsa eam aqua lauaret. Quod ut factum est, surrexit
statim mulier sana, et non solum se infirmitate longa
carere, sed et perditas dudum uires recepisse sentiens,
obtulit poculum episcopo ac nobis; coeptumque ministerium
nobis omnibus propinandi usque ad prandium
conpletum non omisit; imitata socrum beati Petri,
quae cum febrium fuisset ardoribus fatigata, ad tactum
manus dominicae surrexit, et sanitate simul ac uirtute
recepta ministrabat eis.’
[5]
ALIO item tempore uocatus ad dedicandam ecclesiam
comitis uocabulo Addi, cum postulatum conplesset
ministerium, rogatus est ab eodem comite intrare ad
unum de pueris eius, qui acerrima egritudine premebatur,
ita ut, deficiente penitus omni membrorum
officio, iamiamque moriturus esse uideretur; cui
etiam loculus iam tunc erat praeparatus, in quo
defunctus condi deberet. Addidit autem uir etiam
lacrimas precibus, diligenter obsecrans, ut intraret
oraturus pro illo, quia multum necessaria sibi esset
uita ipsius; crederet uero, quia, si ille ei manum
inponere, atque eum benedicere uoluisset, statim
melius haberet. Intrauit ergo illo episcopus, et uidit
eum mestis omnibus iam morti proximum, positumque
loculum iuxta eum, in quo sepeliendus poni deberet;
dixitque orationem, ac benedixit eum, et egrediens
dixit solito consolantium sermone: ‘Bene conualescas,
et cito.’ Cumque post haec sederent ad mensam,
misit puer ad dominum suum, rogans sibi poculum
uini mittere, quia sitiret. Gauisus ille multum, quia
bibere posset, misit ei calicem uini benedictum ab
episcopo; quem ut bibit, surrexit continuo, et ueterno
infirmitatis discusso, induit se ipse uestimentis suis;
et egressus inde intrauit, ac salutauit episcopum et
conuiuas, dicens, quia ipse quoque delectaretur manducare
et bibere cum eis. Iusserunt eum sedere secum
ad epulas, multum gaudentes de sospitate illius. Residebat,
uescebatur, bibebat, laetabatur, quasi unus e
conuiuis agebat; et multis post haec annis uiuens,
in eadem, quam acceperat, salute permansit. Hoc
autem miraculum memoratus abbas non se praesente
factum, sed ab his, qui praesentes fuere, sibi perhibet
esse relatum.[6]
NEQUE hoc praetereundum silentio, quod famulus
Christi Heribald in se ipso ab eo factum solet narrare
miraculum, qui tunc quidem in clero illius conuersatus,
nunc monasterio, quod est iuxta ostium Tini fluminis,
abbatis iure praeest. ‘Uitam,’ inquit, ‘illius, quantum
hominibus aestimare fas est, quod praesens optime
cognoui, per omnia episcopo dignam esse conperi. Sed
et cuius meriti apud internum testem habitus sit, et
in multis aliis, et in me ipso maxime expertus sum;
quippe quem ab ipso, ut ita dicam, mortis limite
reuocans, ad uiam uitae sua oratione ac benedictione
reduxit. Nam cum primaeuo adulescentiae tempore in
clero illius degerem, legendi quidem canendique studiis
traditus, sed non adhuc animum perfecte a iuuenilibus
cohibens inlecebris, contigit die quadam nos iter
agentes cum illo deuenisse in uiam planam et amplam,
aptamque cursui equorum; coeperuntque iuuenes, qui
cum ipso erant, maxime laici, postulare episcopum, ut
cursu maiore equos suos inuicem probare liceret. At
ille primo negauit, otiosum dicens esse, quod desiderabant;
sed ad ultimum multorum unanima intentione
deuictus: “Facite,” inquit, “si uultis, ita tamen, ut
Herebald ab illo se certamine funditus abstineat.”
Porro ipse diligentius obsecrans, ut et mihi certandi
cum illis copia daretur, (fidebam namque equo, quem
mihi ipse optimum donauerat), nequaquam inpetrare
potui. ‘At cum saepius huc atque illuc, spectante me et
episcopo, concitatis in cursum equis reuerterentur; et
ipse lasciuo superatus animo non me potui cohibere,
sed, prohibente licet illo, ludentibus me miscui, et
simul cursu equi contendere coepi. Quod dum agerem,
audiui illum post tergum mihi cum gemitu dicentem:
“O quam magnum uae facis mihi sic equitando!” Et
ego audiens, nihilominus coeptis institi uetitis. Nec
mora, dum feruens equus quoddam itineris concauum
ualentiore impetu transiliret, lapsus decidi, et mox
uelut emoriens sensum penitus motumque omnem
perdidi. Erat namque illo in loco lapis terrae aequalis
obtectus cespite tenui, neque ullus alter in tota illa
campi planitie lapis inueniri poterat; casuque euenit,
uel potius diuina prouisione ad puniendam inoboedientiae
meae culpam, ut hunc capite ac manu, quam
capiti ruens subposueram, tangerem, atque infracto
pollice capitis quoque iunctura solueretur; et ego,
ut dixi, simillimus mortuo fierem. Et quia moueri
non poteram, tetenderunt ibidem papilionem, in quo
iacerem. Erat autem hora diei circiter septima, a qua
ad uesperam usque quietus et quasi mortuus permanens,
tunc paululum reuiuisco, ferorque domum
a sociis, ac tacitus tota nocte perduro. Uomebam
autem sanguinem, eo quod et interanea essent ruendo
conuulsa. At episcopus grauissime de casu et interitu
meo dolebat, eo quod me speciali diligeret affectu; nec
uoluit nocte illa iuxta morem cum clericis suis manere,
uerum solus in oratione persistens noctem ducebat
peruigilem, pro mea, ut reor, sospitate supernae pietati
supplicans. Et mane primo ingressus ad me, ac dicta
super me oratione, uocauit me nomine meo, et quasi
de somno graui excitatum interrogauit, si nossem, quis
esset, qui loqueretur ad me. At ego aperiens oculos
aio: “Etiam; tu es antistes meus amatus.” “Potes,”
inquit, “uiuere?” Et ego: “Possum,” inquam, “per
orationes uestras, si uoluerit Dominus.” ‘Qui inponens capiti meo manum, cum uerbis benedictionis,
rediit ad orandum; et post pusillum me
reuisens, inuenit sedentem, et iam loqui ualentem;
coepitque me interrogare, diuino, ut mox patuit, admonitus
instinctu, an me esse baptizatum absque
scrupulo nossem. Cui ego absque ulla me hoc dubietate
scire respondi, quia salutari fonte in remissionem
peccatorum essem ablutus; et nomen presbyteri, a quo
me baptizatum noueram, dixi. At ille: “Si ab hoc,”
inquit, “sacerdote baptizatus es, non es perfecte baptizatus;
noui namque eum, et quia cum esset presbyter
ordinatus, nullatenus propter ingenii tarditatem potuit
cathecizandi uel baptizandi ministerium discere, propter
quod et ipse illum ab huius praesumtione ministerii,
quod regulariter inplere nequibat, omnimodis cessare
praecepi.” Quibus dictis eadem hora me cathecizare
ipse curauit; factumque est, ut, exsufflante illo in
faciem meam, confestim me melius habere sentirem.
Uocauit autem medicum, et dissolutam mihi emicranii
iuncturam conponere atque alligare iussit. Tantumque
mox accepta eius benedictione conualui, ut in crastinum
ascendens equum cum ipso iter in alium locum facerem;
nec multo post plene curatus uitali etiam unda perfusus
sum.’ Mansit autem in episcopatu annis XXXIII, et sic
caelestia regna conscendens, sepultus est in porticu
sancti Petri in monasterio suo, quod dicitur In silua
Derorum, anno ab incarnatione dominica DCCo XXIo.
Nam cum prae maiore senectute minus episcopatui
administrando sufficeret, ordinato in episcopatum
Eboracensis ecclesiae Uilfrido presbytero suo, secessit
ad monasterium praefatum, ibique uitam in Deo digna
conuersatione conpleuit.[7]
ANNO autem regni Aldfridi tertio, Caedualla, rex
Occidentalium Saxonum, cum genti suae duobus annis
strenuissime praeesset, relicto imperio propter Dominum
regnumque perpetuum, uenit Romam; hoc sibi
gloriae singularis desiderans adipisci, ut ad limina
beatorum apostolorum fonte baptismatis ablueretur,
in quo solo didicerat generi humano patere uitae caelestis
introitum; simul etiam sperans, quia mox baptizatus,
carne solutus ad aeterna gaudia iam mundus
transiret; quod utrumque, ut mente disposuerat,
Domino iuuante conpletum est. Etenim illo perueniens,
pontificatum agente Sergio, baptizatus est die
sancto sabbati paschalis anno ab incarnatione Domini
DCLXXXVIIII; et in albis adhuc positus, langore
correptus, XIIo. Kalendarum Maiarum die solutus
a carne, et beatorum est regno sociatus in caelis. Cui
etiam tempore baptismatis papa memoratus Petri
nomen inposuerat, ut beatissimo apostolorum principi,
ad cuius sacratissimum corpus a finibus terrae pio
ductus amore uenerat, etiam nominis ipsius consortio
iungeretur; qui in eius quoque ecclesia sepultus est;
et iubente pontifice epitaphium in eius monumento
scriptum, in quo et memoria deuotionis ipsius fixa per
saecula maneret, et legentes quoque uel audientes
exemplum facti ad studium religionis accenderet.
Scriptum est ergo hoc modo: Culmen, opes, subolem, pollentia regna, triumphos,
Exuuias, proceres, moenia, castra, lares;
Quaeque patrum uirtus, et quae congesserat ipse
Caedual armipotens, liquit amore Dei; Ut Petrum, sedemque Petri rex cerneret hospes,
Cuius fonte meras sumeret almus aquas, Splendificumque iubar radianti carperet haustu,
Ex quo uiuificus fulgor ubique fluit. Percipiensque alacer rediuiuae praemia uitae,
Barbaricam rabiem, nomen et inde suum Conuersus conuertit ouans; Petrumque uocari
Sergius antistes iussit, ut ipse pater Fonte renascentis, quem Christi gratia purgans
Protinus albatum uexit in arce poli. Mira fides regis, clementia maxima Christi,
Cuius consilium nullus adire potest! Sospes enim ueniens supremo ex orbe Britanni,
Per uarias gentes, per freta, perque uias, Urbem Romuleam uidit, templumque uerendum
Aspexit Petri mystica dona gerens. Candidus inter oues Christi sociabilis ibit;
Corpore nam tumulum, mente superna tenet. Conmutasse magis sceptrorum insignia credas,
Quem regnum Christi promeruisse uides. Hic depositus est Caedual, qui et Petrus, rex Saxonum, sub
die XII Kalendarum Maiarum, indictione II; qui uixit
annos plus minus XXX, imperante domno Iustiniano
piissimo Augusto, anno eius consulatus IIII, pontificante
apostolico uiro domno Sergio papa anno secundo. Abeunte autem Romam Caedualla, successit in
regnum Ini de stirpe regia; qui cum XXXVII annis
imperium tenuisset gentis illius, et ipse relicto regno
ac iuuenioribus commendato, ad limina beatorum
apostolorum Gregorio pontificatum tenente profectus
est, cupiens in uicinia sanctorum locorum ad tempus
peregrinari in terris, quo familiarius a sanctis recipi
mereretur in caelis; quod his temporibus plures de
gente Anglorum, nobiles, ignobiles, laici, clerici, uiri
ac feminae certatim facere consuerunt.[8]
ANNO autem post hunc, quo Caedualla Romae
defunctus est, proximo, id est DCXC incarnationis
dominicae, Theodorus beatae memoriae archiepiscopus,
senex et plenus dierum, id est annorum LXXXVIII,
defunctus est; quem se numerum annorum fuisse
habiturum ipse iamdudum somni reuelatione edoctus,
suis praedicere solebat. Mansit autem in episcopatu
annis XXII, sepultusque est in ecclesia sancti Petri,
in qua omnium episcoporum Doruuernensium sunt
corpora deposita; de quo una cum consortibus eiusdem
sui gradus recte ac ueraciter dici potest, quia
‘corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen
eorum uiuet in generationes et generationes.’ Ut
enim breuiter dicam, tantum profectus spiritalis tempore
praesulatus illius Anglorum ecclesiae, quantum
numquam antea potuere, ceperunt. Cuius personam,
uitam, aetatem, et obitum, epitaphium quoque monumenti
ipsius uersibus heroicis XXX et IIII palam
ac lucide cunctis illo aduenientibus pandit; quorum
primi sunt hi: Hic sacer in tumba pausat cum corpore pracsul,
Quem nunc Theodorum lingua Pelasga uocat. Princeps pontificum, felix summusque sacerdos
Limpida discipulis dogmata disseruit. Ultimi autem hi: Namque diem nonamdecimam September habebat,
Cum carnis claustra spiritus egreditur. Alma nouae scandens felix consortia uitae,
Ciuibus angelicis iunctus in arce poli. Successit autem Theodoro in episcopatum Berctuald,
qui erat abbas in monasterio, quod iuxta ostium
aquilonale fluminis Genladae positum, Racuulfe nuncupatur;
uir et ipse scientia scripturarum inbutus,
sed et ecclesiasticis simul ac monasterialibus disciplinis
summe instructus, tametsi praedecessori suo minime
conparandus; qui electus est quidem in episcopatum
anno dominicae incarnationis DCXC secundo, die
primo mensis Iulii, regnantibus in Cantia Uictredo
et Suæbhardo; ordinatus autem anno sequente tertio
die Kalendarum Iuliarum dominica a Goduine metropolitano
episcopo Galliarum; et sedit in sede sua
pridie Kalendarum Septembrium dominica; qui inter
multos, quos ordinauit antistites, etiam Gebmundo
Hrofensis ecclesiae praesule defuncto, Tobiam pro illo
consecrauit, uirum Latina, Greca, et Saxonica lingua
atque eruditione multipliciter instructum.[9]
EO tempore uenerabilis et cum omni honorificentia
nominandus famulus Christi et sacerdos Ecgberct,
quem in Hibernia insula peregrinam ducere uitam pro
adipiscenda in caelis patria retulimus, proposuit animo
pluribus prodesse; id est inito opere apostolico, uerbum
Dei aliquibus earum, quae nondum audierant, gentibus
euangelizando committere; quarum in Germania plurimas
nouerat esse nationes, a quibus Angli uel Saxones,
qui nunc Brittaniam incolunt, genus et originem duxisse
noscuntur; unde hactenus a uicina gente Brettonum
corrupte Garmani nuncupantur. Sunt autem Fresones,
Rugini, Danai, Hunni, Antiqui Saxones, Boructuari;
sunt alii perplures hisdem in partibus populi paganis
adhuc ritibus seruientes, ad quos uenire praefatus
Christi miles circumnauigata Brittania disposuit, siquos
forte ex illis ereptos Satanae ad Christum transferre
ualeret; uel, si hoc fieri non posset, Romam uenire ad
uidenda atque adoranda beatorum apostolorum ac
martyrum Christi limina cogitauit.
Sed ne aliquid horum perficeret, superna illa oracula
simul et opera restiterunt. Siquidem electis sociis
strenuissimis et ad praedicandum uerbum idoneis,
utpote actione simul et eruditione praeclaris, praeparatis
omnibus, quae nauigantibus esse necessaria uidebantur,
uenit die quadam mane primo ad eum unus de fratribus,
discipulus quondam in Brittania et minister Deo
dilecti sacerdotis Boisili (cum esset idem Boisil praepositus
monasterii Mailrosensis sub abbate Eata, ut
supra narrauimus ,referens ei uisionem, quae sibi eadem
nocte apparuisset: ‘Cum expletis,’ inquiens, ‘hymnis
matutinalibus in lectulo membra posuissem, ac leuis
mihi somnus obrepsisset, apparuit magister quondam
meus, et nutritor amantissimus Boisil, interrogauitque
me, an eum cognoscere possem. Aio: “Etiam; tu es
enim Boisil.” At ille: “Ad hoc,” inquit, “ueni, ut
responsum Domini Saluatoris Ecgbercto adferam,
quod te tamen referente oportet ad illum uenire. Dic
ergo illi, quia non ualet iter, quod proposuit, inplere;
Dei enim uoluntatis est, ut ad Columbae monasteria
magis docenda pergat.”’ Erat autem Columba primus
doctor fidei Christianae transmontanis Pictis ad aquilonem,
primusque fundator monasterii, quod in Hii
insula multis diu Scottorum Pictorumque populis
uenerabile mansit. Qui uidelicet Columba nunc a
nonnullis conposito a cella et Columba nomine Columcelli
uocatur. Audiens autem uerba uisionis Ecgberct,
praecepit fratri, qui retulerat, ne cuiquam haec
alteri referret, ne forte inlusoria esset uisio. Ipse
autem tacitus rem considerans, ueram esse timebat;
nec tamen a praeparando itinere, quo ad gentes docendas
iret, cessare uolebat. At post dies paucos rursum uenit ad eum praefatus
frater, dicens, quia et ea nocte sibi post expletos
matutinos Boisil per uisum apparuerit, dicens: ‘Quare
tam neglegenter ac tepide dixisti Ecgbercto, quae tibi
dicenda praecepi? At nunc uade et dic illi, quia,
uelit nolit, debet ad monasteria Columbae uenire,
quia aratra eorum non recte incedunt; oportet autem
eum ad rectum haec tramitem reuocare.’ Qui haec
audiens denuo praecepit fratri, ne haec cui patefaceret.
Ipse uero, tametsi certus est factus de uisione, nihilominus
temtauit iter dispositum cum fratribus memoratis
incipere. Cumque iam naui inposuissent, quae
tanti itineris necessitas poscebat, atque oportunos
aliquot dies uentos expectarent, facta est nocte quadam
tam saeua tempestas, quae perditis nonnulla ex parte
his, quae in naui erant, rebus, ipsam in latus iacentem
inter undas relinqueret; saluata sunt tamen omnia,
quae erant Ecgbercti et sociorum eius. Tum ipse
quasi propheticum illud dicens, quia ‘propter me est
tempestas haec,’ subtraxit se illi profectioni, et remanere
domi passus est.
At uero unus de sociis eius, uocabulo Uictberct,
cum esset et ipse contemtu mundi ac doctrinae scientia
insignis, (nam multos annos in Hibernia peregrinus
anchoreticam in magna perfectione uitam egerat),
ascendit nauem, et Fresiam perueniens, duobus annis
continuis genti illi ac regi eius Rathbedo uerbum
salutis praedicabat, neque aliquem tanti laboris fructum
apud barbaros inuenit auditores. Tum reuersus ad
dilectae locum peregrinationis, solito in silentio uacare
Domino coepit; et quoniam externis prodesse ad fidem
non poterat, suis amplius ex uirtutum exemplis prodesse
curabat.[10]
UT autem uidit uir Domini Ecgberct, quia nec
ipse ad praedicandum gentibus uenire permittebatur,
retentus ob aliam sanctae ecclesiae utilitatem, de qua
oraculo fuerat praemonitus; nec Uictberct illas deueniens
in partes quicquam proficiebat, temtauit adhuc
in opus uerbi mittere uiros sanctos et industrios,
in quibus eximius Uilbrord presbyteri gradu et
merito praefulgebat. Qui cum illo aduenissent, erant
autem numero XII, diuertentes ad Pippinum ducem
Francorum, gratanter ab illo suscepti sunt; et quia
nuper citeriorem Fresiam expulso inde Rathbedo rege
ceperat, illo eos ad praedicandum misit; ipse quoque
imperiali auctoritate iuuans, ne qui praedicantibus quicquam
molestiae inferret; multisque eos, qui fidem
suscipere uellent, beneficiis adtollens; unde factum
est, opitulante gratia diuina, ut multos in breui ab
idolatria ad fidem conuerterent Christi. Horum secuti exempla duo quidam presbyteri de
natione Anglorum, qui in Hibernia multo tempore
pro aeterna patria exulauerant, uenerunt ad prouinciam
Antiquorum Saxonum, si forte aliquos ibidem praedicando
Christo adquirere possent. Erant autem unius
ambo, sicut deuotionis, sic etiam uocabuli; nam
uterque eorum appellabatur Heuuald; ea tamen distinctione,
ut pro diuersa capillorum specie unus Niger
Heuuald, alter Albus Heuuald diceretur; quorum
uterque pietate religionis inbutus, sed Niger Heuuald
magis sacrarum litterarum erat scientia institutus.
Qui uenientes in prouinciam intrauerunt hospitium
cuiusdam uilici, petieruntque ab eo, ut transmitterentur
ad satrapam, qui super eum erat, eo quod haberent
aliquid legationis et causae utilis, quod deberent ad
illum perferre. Non enim habent regem idem Antiqui
Saxones, sed satrapas plurimos suae genti praepositos,
qui ingruente belli articulo mittunt aequaliter sortes,
et, quemcumque sors ostenderit, hunc tempore belli
ducem omnes sequuntur, huic obtemperant; peracto
autem bello, rursum aequalis potentiae omnes fiunt
satrapae. Suscepit ergo eos uilicus, et promittens se
mittere eos ad satrapam, qui super se erat, ut petebant,
aliquot diebus secum retinuit. Qui cum cogniti essent a barbaris, quod essent
alterius religionis, (nam et psalmis semper atque
orationibus uacabant, et cotidie sacrificium Deo uictimae
salutaris offerebant, habentes secum uascula
sacra et tabulam altaris uice dedicatam), suspecti sunt
habiti, quia, si peruenirent ad satrapam, et loquerentur
cum illo, auerterent illum a diis suis, et ad nouam
Christianae fidei religionem transferrent, sicque paulatim
omnis eorum prouincia ueterem cogeretur noua
mutare culturam. Itaque rapuerunt eos subito, et
interemerunt; Album quidem Heuualdum ueloci
occisione gladii, Nigellum autem longo suppliciorum
cruciatu, et horrenda membrorum omnium discerptione;
quos interemtos in Rheno proiecerunt. Quod
cum satrapa ille, quem uidere uolebant, audisset,
iratus est ualde, quod ad se uenire uolentes peregrini
non permitterentur; et mittens occidit uicanos illos
omnes, uicumque incendio consumsit. Passi sunt
autem praefati sacerdotes et famuli Christi Vo. Nonarum
Octobrium die.
Nec martyrio eorum caelestia defuere miracula.
Nam cum peremta eorum corpora amni, ut diximus,
a paganis essent iniecta, contigit, ut haec contra
impetum fluuii decurrentis, per XL fere milia passuum,
ad ea usque loca, ubi illorum erant socii, transferrentur.
Sed et radius lucis permaximus, atque ad
caelum usque altus, omni nocte supra locum fulgebat
illum, ubicumque ea peruenisse contingeret, et hoc
etiam paganis, qui eos occiderant, intuentibus. Sed
et unus ex eis in uisione nocturna apparuit cuidam
de sociis suis, cui nomen erat Tilmon, uiro inlustri,
et ad saeculum quoque nobili, qui de milite factus
fuerat monachus; indicans, quod eo loci corpora
eorum posset inuenire, ubi lucem de caelo terris
radiasse conspiceret. Quod ita conpletum est. Inuenta
namque eorum corpora iuxta honorem martyribus
condignum recondita sunt, et dies passionis uel
inuentionis eorum congrua illis in locis ueneratione
celebratus. Denique gloriosissimus dux Francorum
Pippin, ubi haec conperiit, misit, et adducta ad se
eorum corpora condidit cum multa gloria in ecclesia
Coloniae ciuitatis iuxta Rhenum. Fertur autem, quia
in loco, quo occisi sunt, fons ebullierit, qui in eodem
loco usque hodie copiosa fluenti sui dona profundat.[11]
PRIMIS sane temporibus aduentus eorum in Fresiam,
mox ut conperiit Uilbrord datam sibi a principe licentiam
ibidem praedicandi, accelerauit uenire Romam,
cuius sedi apostolicae tunc Sergius papa praeerat, ut
cum eius licentia et benedictione desideratum euangelizandi
gentibus opus iniret; simul et reliquias beatorum
apostolorum ac martyrum Christi ab eo se sperans
accipere, ut dum in gente, cui praedicaret, destructis
idolis ecclesias institueret, haberet in promtu reliquias
sanctorum, quas ibi introduceret; quibusque ibidem
depositis, consequenter in eorum honorem, quorum
essent illae, singula quaeque loca dedicaret. Sed et
alia perplura, quae tanti operis negotium quaerebat,
uel ibi discere uel inde accipere cupiebat. In quibus
omnibus cum sui uoti compos esset effectus, ad praedicandum
rediit.
Quo tempore fratres, qui erant in Fresia uerbi
ministerio mancipati, elegerunt ex suo numero uirum
modestum moribus, et mansuetum corde, Suidberctum,
qui eis ordinaretur antistes, quem Brittaniam
destinatum ad petitionem eorum ordinauit reuerentissimus
Uilfrid episcopus, qui tum forte patria pulsus
in Merciorum regionibus exulabat. Non enim eo
tempore habebat episcopum Cantia, defuncto quidem
Theodoro, sed necdum Berctualdo successore eius,
qui trans mare ordinandus ierat, ad sedem episcopatus
sui reuerso. Qui uidelicet Suidberct accepto episcopatu, de Brittania
regressus, non multo post ad gentem Boructuarorum
secessit, ac multos eorum praedicando ad uiam
ueritatis perduxit. Sed expugnatis non longo post
tempore Boructuaris a gente Antiquorum Saxonum,
dispersi sunt quolibet hi, qui uerbum receperant;
ipse antistes cum quibusdam Pippinum petiit, qui
interpellante Bliththrydae coniuge sua, dedit ei locum
mansionis in insula quadam Hreni, quae lingua eorum
uocatur In litore; in qua ipse, constructo monasterio,
quod hactenus heredes possident eius, aliquandiu
continentissimam gessit uitam, ibique diem clausit
ultimum.
Postquam uero per annos aliquot in Fresia, qui
aduenerant, docuerunt, misit Pippin fauente omnium
consensu uirum uenerabilem Uilbrordum Romam,
cuius adhuc pontificatum Sergius habebat, postulans.
ut eidem Fresonum genti archiepiscopus ordinaretur.
Quod ita, ut petierat, inpletum est, anno ab incarnatione
Domini DCXCVI. Ordinatus est autem in
ecclesia sanctae martyris Ceciliae, die natalis eius,
inposito sibi a papa memorato nomine Clementis;
ac mox remissus ad sedem episcopatus sui, id est
post dies XIIII, ex quo in urbem uenerat. Donauit autem ei Pippin locum cathedrae episcopalis
in castello suo inlustri, quod antiquo gentium
illarum uerbo Uiltaburg, id est Oppidum Uiltorum,
lingua autem Gallica Traiectum uocatur; in quo aedificata
ecclesia, reuerentissimus pontifex longe lateque
uerbum fidei praedicans, multosque ab errore reuocans,
plures per illas regiones ecclesias, sed et monasteria
nonnulla construxit. Nam non multo post alios quoque
illis in regionibus ipse constituit antistites ex
eorum numero fratrum, qui uel secum, uel post se illo
ad praedicandum uenerant; ex quibus aliquanti iam
dormierunt in Domino. Ipse autem Uilbrord, cognomento
Clemens, adhuc superest, longa iam uenerabilis
aetate, utpote tricesimum et sextum in episcopatu
habens annum, et post multiplices militiae caelestis
agones ad praemia remunerationis supernae tota mente
suspirans.[12]
HIS temporibus miraculum memorabile et antiquorum
simile in Brittania factum est. Namque ad
excitationem uiuentium de morte animae, quidam
aliquandiu mortuus ad uitam resurrexit corporis, et
multa memoratu digna, quae uiderat, narrauit; e quibus
hic aliqua breuiter perstringenda esse putaui. Erat
ergo pater familias in regione Nordanhymbrorum,
quae uocatur Incuneningum, religiosam cum domu
sua gerens uitam; qui infirmitate corporis tactus, et
hac crescente per dies, ad extrema perductus, primo
tempore noctis defunctus est; sed diluculo reuiuiscens,
ac repente residens, omnes, qui corpori flentes
adsederant, timore inmenso perculsos in fugam conuertit;
uxor tantum, quae amplius amabat, quamuis
multum tremens et pauida, remansit. Quam ille
consolatus: ‘Noli,’ inquit, ‘timere, quia iam uere
surrexi a morte, qua tenebar, et apud homines sum
iterum uiuere permissus; non tamen ea mihi, qua
ante consueram, conuersatione, sed multum dissimili
ex hoc tempore uiuendum est.’ Statimque surgens,
abiit ad uillulae oratorium, et usque ad diem in oratione
persistens, mox omnem, quam possederat, substantiam
in tres diuisit portiones, e quibus unam coniugi,
alteram filiis tradidit, tertiam sibi ipse retentans, statim
pauperibus distribuit. Nec multo post saeculi curis
absolutus ad monasterium Mailros, quod Tuidi fluminis
circumflexu maxima ex parte clauditur, peruenit;
acceptaque tonsura, locum secretae mansionis, quam
praeuiderat abbas, intrauit; et ibi usque ad diem mortis
in tanta mentis et corporis contritione durauit, ut
multa illum, quae alios laterent, uel horrenda uel
desideranda uidisse, etiamsi lingua sileret, uita loqueretur. Narrabat autem hoc modo, quod uiderat: ‘Lucidus,’
inquiens, ‘aspectu et clarus erat indumento, qui me
ducebat. Incedebamus autem tacentes, ut uidebatur
mihi, contra ortum solis solstitialem; cumque ambularemus,
deuenimus ad uallem multae latitudinis
ac profunditatis, infinitae autem longitudinis; quae ad
leuam nobis sita, unum latus flammis feruentibus
nimium terribile, alterum furenti grandine ac frigore
niuium omnia perflante atque uerrente non minus
intolerabile praeferebat. Utrumque autem erat animabus
hominum plenum, quae uicissim huc inde
uidebantur quasi tempestatis impetu iactari. Cum
enim uim feruoris inmensi tolerare non possent,
prosiliebant miserae in medium rigoris infesti; et
cum neque ibi quippiam requiei inuenire ualerent,
resiliebant rursus urendae in medium flammarum
inextinguibilium. Cumque hac infelici uicissitudine
longe lateque, prout aspicere poteram, sine ulla quietis
intercapedine innumerabilis spirituum deformium
multitudo torqueretur, cogitare coepi, quod hic fortasse
esset infernus, de cuius tormentis intolerabilibus
narrari saepius audiui. Respondit cogitationi meae
ductor, qui me praecedebat: “Non hoc,” inquiens,
“suspiceris; non enim hic infernus est ille, quem
putas.” ‘At cum me hoc spectaculo tam horrendo perterritum
paulatim in ulteriora produceret, uidi subito
ante nos obscurari incipere loca, et tenebris omnia
repleri. Quas cum intraremus, in tantum paulisper
condensatae sunt, ut nihil praeter ipsas aspicerem,
excepta dumtaxat specie et ueste eius, qui me ducebat.
Et cum progrederemur ‘sola sub nocte per umbras,’
ecce subito apparent ante nos crebri flammarum
tetrarum globi, ascendentes quasi de puteo magno,
rursumque decidentes in eundem. Quo cum perductus
essem, repente ductor meus disparuit, ac me solum
in medio tenebrarum et horridae uisionis reliquit.
At cum idem globi ignium sine intermissione modo
alta peterent, modo ima baratri repeterent, cerno
omnia, quae ascendebant, fastigia flammarum plena esse
spiritibus hominum, qui instar fauillarum cum fumo
ascendentium, nunc ad sublimiora proicerentur, nunc
retractis ignium uaporibus relaberentur in profunda.
Sed et fetor inconparabilis cum eisdem uaporibus
ebulliens omnia illa tenebrarum loca replebat. Et
cum diutius ibi pauidus consisterem, utpote incertus,
quid agerem, quo uerterem gressum, qui me finis
maneret; audio subitum post terga sonitum inmanissimi
fletus ac miserrimi, simul et cachinnum crepitantem
quasi uulgi indocti captis hostibus insultantis.
Ut autem sonitus idem clarior redditus ad me usque
peruenit, considero turbam malignorum spirituum,
quae quinque animas hominum merentes heiulantesque,
ipsa multum exultans et cachinnans, medias illas
trahebat in tenebras; e quibus uidelicet hominibus,
ut dinoscere potui, quidam erat adtonsus ut clericus,
quidam laicus, quaedam femina. Trahentes autem eos
maligni spiritus descenderunt in medium baratri illius
ardentis; factumque est, ut cum longius subeuntibus
eis, fletum hominum et risum daemoniorum clare
discernere nequirem, sonum tamen adhuc promiscuum
in auribus haberem. Interea ascenderunt quidam
spirituum obscurorum de abysso illa flammiuoma, et
adcurrentes circumdederunt me, atque oculis flammantibus,
et de ore ac naribus ignem putidum efflantes
angebant; forcipibus quoque igneis, quos tenebant in
manibus, minitabantur me conprehendere, nec tamen
me ullatenus contingere, tametsi terrere praesumebant.
Qui cum undiqueuersum hostibus et caecitate tenebrarum
conclusus, huc illucque oculos circumferrem,
si forte alicunde quid auxilii, quo saluarer, adueniret,
apparuit retro uia, qua ueneram, quasi fulgor stellae
micantis inter tenebras, qui paulatim crescens, et ad
me ocius festinans, ubi adpropinquauit, dispersi sunt
et aufugerunt omnes, qui me forcipibus rapere quaerebant
spiritus infesti. ‘Ille autem, qui adueniens eos fugauit, erat ipse,
qui me ante ducebat; qui mox conuersus ad dextrum
iter, quasi contra ortum solis brumalem me ducere
coepit. Nec mora, exemtum tenebris in auras me
serenae lucis eduxit; cumque me in luce aperta duceret,
uidi ante nos murum permaximum, cuius neque
longitudini hinc uel inde, neque altitudini ullus esse
terminus uideretur. Coepi autem mirari, quare ad
murum accederemus, cum in eo nullam ianuam, uel
fenestram, uel ascensum alicubi conspicerem. Cum
ergo peruenissemus ad murum, statim nescio quo
ordine fuimus in summitate eius. Et ecce ibi campus
erat latissimus ac laetissimus, tantaque flagrantia
uernantium flosculorum plenus, ut omnem mox fetorem
tenebrosi fornacis, qui me peruaserat, effugaret admirandi
huius suauitas odoris. Tanta autem lux
cuncta ea loca perfuderat, ut omni splendore diei siue
solis meridiani radiis uideretur esse praeclarior. Erantque
in hoc campo innumera hominum albatorum
conuenticula, sedesque plurimae agminum laetantium.
Cumque inter choros felicium incolarum medios me
duceret, cogitare coepi, quod hoc fortasse esset regnum
caelorum, de quo praedicari saepius audiui. Respondit
ille cogitatui meo: “Non,” inquiens, “non hoc est
regnum caelorum, quod autumas.” ‘Cumque procedentes transissemus et has beatorum
mansiones spirituum, aspicio ante nos multo maiorem
luminis gratiam quam prius; in qua etiam uocem cantantium
dulcissimam audiui; sed et odoris flagrantia
miri tanta de loco effundebatur, ut is, quem antea
degustans quasi maximum rebar, iam permodicus mihi
odor uideretur; sicut etiam lux illa campi florentis
eximia, in conparatione eius, quae nunc apparuit, lucis,
tenuissima prorsus uidebatur, et parua. In cuius
amoenitatem loci cum nos intraturos sperarem, repente
ductor substitit; nec mora, gressum retorquens ipsa
me, qua uenimus, uia reduxit. ‘Cumque reuersi perueniremus ad mansiones illas
laetas spirituum candidatorum, dixit mihi: “Scis,
quae sint ista omnia, quae uidisti?” Respondi ego:
“Non.” Et ait: “Uallis illa, quam aspexisti flammis
feruentibus et frigoribus horrenda rigidis, ipse est locus,
in quo examinandae et castigandae sunt animae
illorum, qui differentes confiteri et emendare scelera,
quae fecerunt, in ipso tandem mortis articulo ad
paenitentiam confugiunt, et sic de corpore exeunt; qui
tamen, quia confessionem et paenitentiam uel in morte
habuerunt, omnes in die iudicii ad regnum caelorum
perueniunt. Multos autem preces uiuentium, et elimosynae,
et ieiunia, et maxime celebratio missarum, ut
etiam ante diem iudicii liberentur, adiuuant. Porro
puteus ille flammiuomus ac putidus, quem uidisti,
ipsum est os gehennae, in quo quicumque semel inciderit,
numquam inde liberabitur in aeuum. Locus
uero iste florifer, in quo pulcherrimam hanc iuuentutem
iucundari ac fulgere conspicis, ipse est, in quo
recipiuntur animae eorum, qui in bonis quidem
operibus de corpore exeunt; non tamen sunt tantae
perfectionis, ut in regnum caelorum statim mereantur
introduci; qui tamen omnes in die iudicii ad uisionem
Christi, et gaudia regni caelestis intrabunt. Nam
quicumque in omni uerbo, et opere, et cogitatione
perfecti sunt, mox de corpore egressi ad regnum
caeleste perueniunt; ad cuius uicina pertinet locus
ille, ubi sonum cantilenae dulcis cum odore suauitatis
ac splendore lucis audisti. Tu autem, quia nunc ad
corpus reuerti, et rursum inter homines uiuere debes,
si actus tuos curiosius discutere, et mores sermonesque
tuos in rectitudine ac simplicitate seruare studueris,
accipies et ipse post mortem locum mansionis inter
haec, quae cernis, agmina laetabunda spirituum beatorum.
Namque ego, cum ad tempus abscessissem
a te, ad hoc feci, ut, quid de te fieri deberet, agnoscerem.”
Haec mihi cum dixisset, multum detestatus
sum reuerti ad corpus, delectatus nimirum suauitate ac
decore loci illius, quem intuebar, simul et consortio
eorum, quos in illo uidebam. Nec tamen aliquid
ductorem meum rogare audebam; sed inter haec
nescio quo ordine repente me inter homines uiuere
cerno.’ Haec et alia, quae uiderat, idem uir Domini, non
omnibus passim desidiosis ac uitae suae incuriosis
referre uolebat, sed illis solummodo, qui uel tormentorum
metu perterriti, uel spe gaudiorum perennium
delectati, profectum pietatis ex eius uerbis haurire
uolebant. Denique in uicinia cellae illius habitabat
quidam monachus, nomine Haemgils, presbyteratus
etiam, quem bonis actibus adaequabat, gradu praeminens,
qui adhuc superest, et in Hibernia insula
solitarius ultimam uitae aetatem pane cibario et frigida
aqua sustentat. Hic saepius ad eundem uirum ingrediens,
audiuit ab eo repetita interrogatione, quae
et qualia essent, quae exutus corpore uideret; per
cuius relationem ad nostram quoque agnitionem
peruenere, quae de his pauca perstrinximus. Narrabat
autem uisiones suas etiam regi Aldfrido, uiro
undecumque doctissimo; et tam libenter tamque
studiose ab illo auditus est, ut eius rogatu monasterio
supra memorato inditus, ac monachica sit tonsura
coronatus, atque ad eum audiendum saepissime, cum
illas in partes deuenisset, accederet. Cui uidelicet
monasterio tempore illo religiosae ac modestae uitae
abbas et presbyter Ediluald praeerat, qui nunc episcopalem
Lindisfarnensis ecclesiae cathedram condignis
gradu actibus seruat.
Accepit autem in eodem monasterio locum mansionis
secretiorem, ubi liberius continuis in orationibus
famulatui sui conditoris uacaret. Et quia locus ipse
super ripam fluminis erat situs, solebat hoc creber ob
magnum castigandi corporis affectum ingredi, ac saepius
in eo supermeantibus undis inmergi; sicque ibidem
quamdiu sustinere posse uidebatur, psalmis uel precibus
insistere, fixusque manere, ascendente aqua fluminis
usque ad lumbos, aliquando et usque ad collum;
atque inde egrediens ad terram, numquam ipsa uestimenta
uda atque algida deponere curabat, donec ex
suo corpore calefierent et siccarentur. Cumque tempore
hiemali defluentibus circa eum semifractarum
crustis glacierum, quas et ipse aliquando contriuerat,
quo haberet locum standi siue inmergendi in fluuio,
dicerent, qui uidebant: ‘Mirum, frater Drycthelme,’
(hoc enim erat uiro nomen), ‘quod tantam frigoris
asperitatem ulla ratione tolerare praeuales.’ Respondebat
ille simpliciter, erat namque homo simplicis ingenii,
ac moderatae naturae: ‘Frigidiora ego uidi.’ Et
cum dicerent: ‘Mirum, quod tam austeram tenere
continentiam uelis.’ Respondebat: ‘Austeriora ego
uidi.’ Sicque usque ad diem suae uocationis infatigabili
caelestium bonorum desiderio corpus senile inter
cotidiana ieiunia domabat, multisque et uerbo et conuersatione
saluti fuit.
[13]
AT contra fuit quidam in prouincia Merciorum,
cuius uisiones ac uerba, non autem et conuersatio,
plurimis, sed non sibimet ipsi, profuit. Fuit autem
temporibus Coenredi, qui post Aedilredum regnauit,
uir in laico habitu atque officio militari positus; sed
quantum pro industria exteriori regi placens, tantum
pro interna suimet neglegentia displicens. Ammonebat
ergo illum sedulo, ut confiteretur, et emendaret,
ac relinqueret scelera sua, priusquam subito mortis
superuentu tempus omne paenitendi et emendandi
perderet. Uerum ille, frequenter licet admonitus,
spernebat uerba salutis, seseque tempore sequente
paenitentiam acturum esse promittebat. Haec inter
tactus infirmitate, decidit in lectum, atque acri coepit
dolore torqueri. Ad quem ingressus rex, diligebat
enim eum multum, hortabatur, ut uel tunc, antequam
moreretur, paenitentiam ageret commissorum. At
ille respondit, non se tunc uelle confiteri peccata sua,
sed cum ab infirmitate resurgeret; ne exprobrarent
sibi sodales, quod timore mortis faceret ea, quae sospes
facere noluerat; fortiter quidem, ut sibi uidebatur,
locutus, sed miserabiliter, ut post patuit, daemonica
fraude seductus. Cumque morbo ingrauescente, denuo ad eum uisitandum
ac docendum rex intraret, clamabat statim
miserabili uoce: ‘Quid uis modo? quid huc uenisti?
non enim mihi aliquid utilitatis aut salutis potes ultra
conferre.’ At ille: ‘Noli,’ inquit, ‘ita loqui, uide
ut sanum sapias.’ ‘Non,’ inquit, ‘insanio, sed pessimam
mihi scientiam certus prae oculis habeo.’ ‘Et
quid,’ inquit, ‘hoc est?’ ‘Paulo ante,’ inquit, ‘intrauerunt
domum hanc duo pulcherrimi iuuenes, et
resederunt circa me, unus ad caput, et unus ad pedes;
protulitque unus libellum perpulchrum, sed uehementer
modicum, ac mihi ad legendum dedit; in quo omnia,
quae umquam bona feceram, intuens scripta repperi,
et haec erant nimium pauca et modica. Receperunt
codicem, neque aliquid mihi dicebant. Tum subito
superuenit exercitus malignorum et horridorum uultu
spirituum, domumque hanc et exterius obsedit, et
intus maxima ex parte residens impleuit. Tunc ille,
qui et obscuritate tenebrosae faciei, et primatu sedis
maior esse uidebatur eorum, proferens codicem horrendae
uisionis, et magnitudinis enormis, et ponderis
pene inportabilis, iussit uni ex satellitibus suis mihi
ad legendum deferre. Quem cum legissem, inueni
omnia scelera, non solum quae opere uel uerbo, sed
etiam quae tenuissima cogitatione peccaui, manifestissime
in eo tetricis esse descripta litteris. Dicebatque
ad illos, qui mihi adsederant, uiros albatos et praeclaros:
“Quid hic sedetis, scientes certissime, quia
noster est iste?” Responderunt: “Uerum dicitis:
accipite et in cumulum damnationis uestrae ducite.”
Quo dicto statim disparuerunt; surgentesque duo
nequissimi spiritus, habentes in manibus uomeres,
percusserunt me, unus in capite et alius in pede:
qui uidelicet modo cum magno tormento inrepunt
in interiora corporis mei, moxque ut ad se inuicem
perueniunt, moriar, et paratis ad rapiendum me daemonibus
in inferni claustra pertrahar.’ Sic loquebatur miser desperans, et non multo post
defunctus, paenitentiam, quam ad breue tempus cum
fructu ueniae facere supersedit, in aeternum sine fructu
poenis subditus facit. De quo constat, quia, sicut
beatus papa Gregorius de quibusdam scribit, non pro
se ista, cui non profuere, sed pro aliis uiderit, qui eius
interitum cognoscentes differre tempus paenitentiae,
dum uacat, timerent, ne inprouiso mortis articulo
praeuenti, inpaenitentes perirent. Quod autem codices
diuersos per bonos siue malos spiritus sibi uidit offerri,
ob id superna dispensatione factum est, ut meminerimus
facta et cogitationes nostras non in uentum diffluere,
sed ad examen summi Iudicis cuncta seruari;
et siue per amicos angelos in fine nobis ostendenda,
siue per hostes. Quod uero prius candidum codicem
protulerunt angeli, deinde atrum daemones; illi perparuum,
isti enormem; animaduertendum est, quod in
prima aetate bona aliqua fecit, quae tamen uniuersa
praue agendo iuuenis obnubilauit. Qui si e contrario
errores pueritiae corrigere in adulescentia, ac bene
faciendo a Dei oculis abscondere curasset, posset eorum
numero sociari, de quibus ait psalmus: ‘Beati, quorum
remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.’
Hanc historiam, sicut a uenerabili antistite Pecthelmo
didici, simpliciter ob salutem legentium siue audientium
narrandam esse putaui.[14]
NOUI autem ipse fratrem, quem utinam non nossem,
cuius etiam nomen, si hoc aliquid prodesset, dicere
possem; positum in monasterio nobili, sed ipsum
ignobiliter uiuentem. Corripiebatur quidem sedulo a
fratribus ac maioribus loci, atque ad castigatiorem
uitam conuerti ammonebatur. Et quamuis eos audire
noluisset, tolerabatur tamen ab eis longanimiter ob
necessitatem operum ipsius exteriorum; erat enim
fabrili arte singularis. Seruiebat autem multum
ebrietati, et ceteris uitae remissioris inlecebris; magisque
in officina sua die noctuque residere, quam ad
psallendum atque orandum in ecclesia, audiendumque
cum fratribus uerbum uitae concurrere consuerat.
Unde accidit illi, quod solent dicere quidam, quia,
qui non uult ecclesiae ianuam sponte humiliatus ingredi,
necesse habet in ianuam inferni non sponte
damnatus introduci. Percussus enim langore, atque
ad extrema perductus, uocauit fratres, et multum
merens ac damnato similis coepit narrare, quia uideret
inferos apertos, et Satanan demersum in profundis
tartari, Caiphanque cum ceteris, qui occiderunt Dominum,
iuxta eum flammis ultricibus contraditum: ‘in
quorum uicinia,’ inquit, ‘heu misero mihi locum
despicio aeternae perditionis esse praeparatum.’ Audientes
haec fratres coeperunt diligenter exhortari,
ut uel tunc positus adhuc in corpore, paenitentiam
faceret. Respondebat ille desperans: ‘Non est mihi
modo tempus uitam mutandi, cum ipse uiderim
iudicium meum iam esse conpletum.’ Talia dicens, sine uiatico salutis obiit, et corpus eius
in ultimis est monasterii locis humatum, neque aliquis
pro eo uel missas facere, uel psalmos cantare, uel
saltim orare praesumebat. O quam grandi distantia
diuisit Deus inter lucem et tenebras! Beatus protomartyr
Stephanus passurus mortem pro ueritate, uidit
caelos apertos, uidit gloriam Dei et Iesum stantem
a dextris Dei; et ubi erat futurus ipse post mortem,
ibi oculos mentis ante mortem, quo laetior occumberet,
misit. At contra, faber iste tenebrosae mentis
et actionis, inminente morte, uidit aperta tartara, uidit
damnationem diaboli et sequacium eius; uidit etiam
suum infelix inter tales carcerem, quo miserabilius
ipse desperata salute periret, sed uiuentibus, qui haec
cognouissent, causam salutis sua perditione relinqueret.
Factum est hoc nuper in prouincia Berniciorum; ac
longe lateque diffamatum, multos ad agendam et non
differendam scelerum suorum paenitudinem prouocauit.
Quod utinam exhinc etiam nostrarum lectione litterarum
fiat![15]
QUO tempore plurima pars Scottorum in Hibernia,
et nonnulla etiam de Brettonibus in Brittania, rationabile
et ecclesiasticum paschalis obseruantiae tempus
Domino donante suscepit. Siquidem Adamnan, presbyter
et abbas monachorum, qui erant in insula Hii,
cum legationis gratia missus a sua gente, uenisset ad
Aldfridum, regem Anglorum, et aliquandiu in ea
prouincia moratus uideret ritus ecclesiae canonicos;
sed et a pluribus, qui erant eruditiores, esset solerter
admonitus, ne contra uniuersalem ecclesiae morem uel
in obseruantia paschali, uel in aliis quibusque decretis
cum suis paucissimis et in extremo mundi angulo
positis uiuere praesumeret, mutatus mente est; ita ut
ea, quae uiderat et audierat in ecclesiis Anglorum,
suae suorumque consuetudini libentissime praeferret.
Erat enim uir bonus, et sapiens, et scientia scripturarum
nobilissime instructus. Qui cum domum redisset, curauit suos, qui erant
in Hii, quiue eidem erant subditi monasterio, ad eum,
quem cognouerat, quemque ipse toto ex corde susceperat,
ueritatis callem perducere, nec ualuit. Nauigauit
Hiberniam, et praedicans eis, ac modesta exhortatione
declarans legitimum paschae tempus, plurimos eorum,
et pene omnes, qui ab Hiensium dominio erant liberi,
ab errore auito correctos, ad unitatem reduxit catholicam,
ac legitimum paschae tempus obseruare perdocuit.
Qui cum celebrato in Hibernia canonico pascha, ad
suam insulam reuertisset, suoque monasterio catholicam
temporis paschalis obseruantiam instantissime
praedicaret, nec tamen perficere, quod conabatur,
posset, contigit eum ante expletum anni circulum
migrasse de saeculo. Diuina utique gratia disponente,
ut uir unitatis ac pacis studiosissimus ante ad uitam
raperetur aeternam, quam redeunte tempore paschali,
grauiorem cum eis, qui eum ad ueritatem sequi nolebant,
cogeretur habere discordiam.
Scripsit idem uir de locis sanctis librum legentibus
multis utillimum; cuius auctor erat docendo ac dictando
Galliarum episcopus Arcuulfus, qui locorum gratia
sanctorum uenerat Hierosolymam, et lustrata omni
terra repromissionis, Damascum quoque, Constantinopolim,
Alexandriam, multas maris insulas adierat;
patriamque nauigio reuertens, ui tempestatis in occidentalia
Brittaniae litora delatus est; ac post multa
ad memoratum Christi famulum Adamnanum perueniens,
ubi doctus in scripturis, sanctorumque locorum
gnarus esse conpertus est, libentissime est ab illo
susceptus, libentius auditus; adeo ut, quaeque ille
se in locis sanctis memoratu digna uidisse testabatur,
cuncta mox iste litteris mandare curauerit. Fecitque
opus, ut dixi, multis utile, et maxime illis,
qui longius ab eis locis, in quibus patriarchae uel
apostoli erant, secreti, ea tantum de his, quae lectione
didicerint, norunt. Porrexit autem librum hunc
Adamnan Aldfrido regi, ac per eius est largitionem
etiam minoribus ad legendum contraditus. Scriptor
quoque ipse multis ab ea muneribus donatus patriam
remissus est. De cuius scriptis aliqua decerpere, ac
nostrae huic historiae inserere commodum fore
legentibus reor.[16]
SCRIPSIT ergo de loco dominicae natiuitatis in hunc
modum:—
Bethleem ciuitas Dauid in dorso sita est angusto ex omni parte
uallibus circumdato, ab occidente in orientem mille passibus longa,
humili sine turribus muro per extrema plani uerticis instructo; in
cuius orientali angulo quasi quoddam naturale semiantrum est, cuius
exterior pars natiuitatis dominicae fuisse dicitur locus; interior Praesepe
Domini nominatur. Haec spelunca tota interius pretioso marmore
tecta supra locum, ubi Dominus natus specialius traditur, sanctas
Mariae grandem gestat ecclesiam. Scripsit item hoc modo de loco passionis ac resurrectionis
illius:—
‘Ingressis a septentrionali parte urbem Hierosolymam, primum
de locis sanctis pro condicione platearum diuertendum
est ad ecclesiam Constantinianam, quae Martyrium appellatur.
Hanc Constantinus imperator, eo quod ibi crux Domini ab Helena
matre reperta sit, magnifico et regio cultu construxit. Dehinc ab
occasu Golgothana uidetur ecclesia, in qua etiam rupis apparet
illa, quae quondam ipsam adfixo Domini corpore crucem pertulit,
argenteam modo pergrandem sustinens crucem, pendente
magna desuper aerea rota cum lampadibus. Infra ipsum uero
locum dominicae crucis, excisa in petra crypta est, in qua super
altare pro defunctis honoratis sacrificium solet offerri, positis interim
in platea corporibus. Huius quoque ad occasum ecclesiae,
Anastasis, hoc est resurrectionis dominicae rotunda ecclesia, tribus
cincta parietibus, XII columnis sustentatur, inter parietes singulos
latum habens spatium uiae, quae tria altaria in tribus locis parietis
medii continet, hoc est australi, aquilonali, et occidentali.
Haec bis quaternas portas, id est introitus, per tres e regione parietes
habet, e quibus IIII ad Uulturnum, et IIII ad Eurum spectant.
Huius in medio monumentum Domini rotundum petra excisum est,
cuius culmen intrinsecus stans homo manu contingere potest, ab
oriente habens introitum, cui lapis ille magnus adpositus est;
quod intrinsecus ferramentorum uestigia usque in praesens ostendit.
Nam extrinsecus usque ad culminis summitatem totum marmore
tectum est. Summum uero culmen auro ornatum auream magnam
gestat crucem. In huius ergo monumenti Aquilonali parte sepulchrum
Domini in eadem petra excisum, longitudinis VII pedum,
trium mensura palmarum pauimento altius eminet; introitum habens
a latere meridiano, ubi die noctuque XII lampades ardent, IIII
intra sepulchrum, VIII supra in margine dextro. Lapis, qui ad
ostium monumenti positus erat, nunc fissus est; cuius pars minor
quadratum altare ante ostium nihilominus eiusdem monumenti stat;
maior uero in orientali eiusdem ecclesiae loco quadrangulum aliud
altare sub linteaminibus exstat. Color autem eiusdsm monumenti et
sepulchri albo et rubicundo permixtus
uidetur.[17]
DE loco quoque ascensionis dominicae praefatus
auctor hoc modo refert:—
Mons Oliuarum altitudine monti Sion par est, sed
latitudine et
longitudine praestat; exceptis uitibus et oliuis, rarae ferax arboris,
frumenti quoque et hordei fertilis. Neque enim brucosa, sed herbosa
et florida soli illius est qualitas; in cuius summo uertice, ubi
Dominus ad caelos ascendit, ecclesia rotunda grandis, ternas per circuitum
cameratas habet porticus desuper tectas. Interior namque
domus propter dominici corporis meatum camerari et tegi non
potuit; altare ad orientem habens angusto culmine protectum, in
cuius medio ultima Domini uestigia, caelo desuper patente, ubi
ascendit, uisuntur. Quae cum cotidie a credentibus terra tollatur,
nihilominus manet, eandemque adhuc speciem ueluti inpressis signata
uestigiis seruat. Haec circa aerea rota iacet, usque ad ceruicem
alta, ab occasu habens introitum, pendente desuper in trocleis
magna lampade, totaque die et nocte lucente. In occidentali eiusdem
ecclesiae parte fenestrae octo, totidemque e regione lampades in
funibus pendentes usque Hierosolymam per uitrum fulgent; quarum
lux corda intuentium cum quadam alacritate et conpunctione pauefacere
dicitur. In die ascensionis dominicas per annos singulos,
missa peracta, ualidi flaminis procella desursum uenire consueuit,
et omnes, qui in ecclesia adfuerint, terrae
prosternere.
De situ etiam Chebron et monumentis patrum ita
scribit:—
Chebron quondam ciuitas et metropolis regni Dauid, nunc
ruinis tantum, quid tunc fuerit, ostendens. Uno ad orientem stadio
speluncam duplicem in ualle habet, ubi sepulchra patriarcharum
quadrato muro circumdantur, capitibus uersis ad Aquilonem; et
haec singula singulis tecta lapidibus instar basilicae dolatis; trium
patriarcharum candidis, Adam obscurioris et uilioris operis, qui
haud longe ab illis ad borealem extremamque muri illius partem
pausat. Trium quoque feminarum uiliores et minores memoriae cernuntur.
Mamre collis mille passibus a monumentis his ad Boream, herbosus
ualde et floridus, campestrem habens in uertice planitiem; in cuius
aquilonali parte quercus Abrahae duorum hominum altitudinis
truncus ecclesia circumdata est. Haec de opusculis excerpta praefati scriptoris ad sensum
quidem uerborum illius, sed breuioribus strictisque
conprehensa sermonibus, nostris ad utilitatem
legentium historiis indere placuit. Plura uoluminis
illius, siqui scire delectat, uel in ipso illo uolumine,
uel in eo, quod de illo dudum strictim excerpsimus,
epitomate requirat.
[18]
ANNO dominicae incarnationis DCCV Aldfrid, rex
Nordanhymbrorum, defunctus est, anno regni sui XXo
necdum inpleto; cui succedens in imperium filius
suus Osred, puer octo circiter annorum, regnauit annis
XI. Huius regni principio antistes Occidentalium
Saxonum Haeddi caelestem migrauit ad uitam.
Bonus quippe erat uir, ac iustus, et episcopalem uitam
siue doctrinam magis insito sibi uirtutum amore quam
lectionibus institutus exercebat. Denique reuerentissimus
antistes Pecthelm, de quo in sequentibus suo
loco dicendum est, qui cum successore eius Aldhelmo
multo tempore adhuc diaconus siue monachus fuit,
referre est solitus, quod in loco, quo defunctus est, ob
meritum sanctitatis eius multa sanitatum sint patrata
miracula, hominesque prouinciae illius solitos ablatum
inde puluerem propter languentes in aquam mittere,
atque huius gustum siue aspersionem multis sanitatem
egrotis et hominibus et pecoribus conferre; propter
quod frequenti ablatione pulueris sacri fossa sit ibidem
facta non minima.
Quo defuncto, episcopatus prouinciae illius in duas
parrochias diuisus est. Una data Daniheli, quam
usque hodie regit; altera Aldhelmo, cui annis IIII
strenuissime praefuit; ambo et in rebus ecclesiasticis,
et in scientia scripturarum sufficienter instructi. Denique
Aldhelm, cum adhuc esset presbyter et abbas
monasterii, quod ‘Maildufi urbem’ nuncupant, scripsit,
iubente synodo suae gentis, librum egregium aduersus
errorem Brettonum, quo uel pascha non suo tempore
celebrant, uel alia perplura ecclesiasticae castitati et
paci contraria gerunt, multosque eorum, qui Occidentalibus
Saxonibus subditi erant Brettones, ad
catholicam dominici paschae celebrationem huius
lectione perduxit. Scripsit et de uirginitate librum
eximium, quem in exemplum Sedulii geminato opere,
et uersibus exametris, et prosa conposuit. Scripsit et
alia nonnulla, utpote uir undecumque doctissimus;
nam et sermone nitidus, et scripturarum, ut dixi, tam
liberalium quam ecclesiasticarum erat eruditione mirandus.
Quo defuncto, pontificatum pro eo suscepit
Fortheri, qui usque hodie superest; uir et ipse in
scripturis sanctis multum eruditus. Quibus episcopatum administrantibus statutum est
synodali decreto, ut prouincia Australium Saxonum,
quae eatenus ad ciuitatis Uentanae, cui tunc Danihel
praeerat, parrochiam pertinebat, et ipsa sedem episcopalem,
ac proprium haberet episcopum; consecratusque
est eis primus antistes Eadberct, qui erat
abbas monasterii beatae memoriae Uilfridi episcopi,
quod dicitur Selæseu; quo defuncto, Eolla suscepit
officium pontificatus. Ipso autem ante aliquot
annos ex hac luce subtracto, episcopatus usque hodie
cessauit.[19]
ANNO autem imperii Osredi IIIIo, Coinred, qui
regno Merciorum nobilissime tempore aliquanto praefuerat,
nobilius multo regni sceptra reliquit. Nam
uenit Romam, ibique adtonsus, pontificatum habente
Constantino, ac monachusfactus, ad limina apostolorum,
in precibus, ieiuniis, et elimosynis usque ad diem
permansit ultimum; succedente in regnum Ceolredo
filio Aedilredi, qui ante ipsum Coinredum idem
regnum tenebat. Uenit autem cum illo et filius
Sigheri regis Orientalium Saxonum, cuius supra
meminimus, uocabulo Offa, iuuenis amantissimae
aetatis et uenustatis, totaeque suae genti ad tenenda
seruandaque regni sceptra exoptatissimus. Qui pari
ductus deuotione mentis, reliquit uxorem, agros,
cognatos, et patriam propter Christum, et propter
euangelium, ut in hac uita centuplum acciperet, et
in saeculo uenturo uitam aeternam. Et ipse ergo,
ubi ad loca sancta Romam peruenerunt, adtonsus, et
in monachico uitam habitu conplens, ad uisionem
beatorum apostolorum in caelis diu desideratam peruenit.
Eodem sane anno, quo hi Brittaniam reliquere,
antistes eximius Uilfrid post XL et V annos accepti
episcopatus diem clausit extremum in prouincia, quae
uocatur Inundalum; corpusque eius loculo inditum,
perlatum est in monasterium ipsius, quod dicitur Inhrypum,
et iuxta honorem tanto pontifici congruum
in ecclesia beati apostoli Petri sepultum. De cuius
statu uitae, ut ad priora repedantes, paucis, quae sunt
gesta, memoremus, cum esset puer bonae indolis, atque
aetatem moribus transiens, ita se modeste et circumspecte
in omnibus gereret, ut merito a maioribus
quasi unus ex ipsis amaretur, ueneraretur, amplecteretur,
ubi XIIIIum aetatis contigit annum, monasticam
saeculari uitam praetulit. Quod ubi patrisuo narrauit,
iam enim mater obierat, libenter eius uotis ac desideriis
caelestibus adnuit, eumque coeptis insistere
salutaribus iussit. Uenit ergo ad insulam Lindisfarnensem,
ibique monachorum famulatui se contradens,
diligenter ea, quae monasticae castitatis ac pietatis
erant, et discere curabat et agere. Et quia acris erat
ingenii, didicit citissime psalmos, et aliquot codices;
necdum quidem adtonsus, uerum eis, quae tonsura
maiores sunt, uirtutibus, humilitatis et oboedientiae,
non mediocriter insignitus; propter quod et a senioribus
et coaetaneis suis iusto colebatur affectu. In quo
uidelicet monasterio cum aliquot annos Deo seruiret,
animaduertit paulatim adulescens animi sagacis, minime
perfectam esse uirtutis uiam, quae tradebatur a Scottis,
proposuitque animo uenire Romam, et qui ad sedem
apostolicam ritus ecclesiastici siue monasteriales seruarentur,
uidere. Quod cum fratribus referret, laudauerunt
eius propositum, eumque id, quod mente
disposuerat, perficere suadebant. At ille confestim
ueniens ad reginam Eanfledam, quia notus erat ei,
eiusque consilio ac suffragiis praefato fuerat monasterio
sociatus, indicauit ei desiderium sibi inesse beatorum
apostolorum limina uisitandi; quae delectata bono
adulescentis proposito, misit eum Cantiam ad regem
Erconberctum, qui erat filius auunculi sui, postulans,
ut eum honorifice Romam transmitteret. Quo tempore
ibi gradum archiepiscopatus Honorius, unus ex discipulis
beati papae Gregorii, uir in rebus ecclesiasticis
sublimiter institutus seruabat. Ubi cum aliquandiu
demoratus adulescens animi uiuacis diligenter his,
quae inspiciebat, discendis operam daret, superuenit
illo alius adulescens, nomine Biscop, cognomento
Benedictus, de nobilibus Anglorum, cupiens et ipse
Romam uenire; cuius supra meminimus. Huius ergo comitatui rex sociauit Uilfridum, utque
illum secum Romam perduceret, iussit. Qui cum
Lugdunum peruenissent, Uilfrid a Dalfino ciuitatis
episcopo ibi retentus est, Benedictus coeptum iter
nauiter Romam usque conpleuit. Delectabatur enim
antistes prudentia uerborum iuuenis, gratia uenusti
uultus, alacritate actionis, et constantia ac maturitate
cogitationis. Unde et omnia, quae necesse habebat,
habundanter ipsi cum sociis suis, quamdiu secum
erant, donabat; et insuper offerebat, ut, si uellet,
partem Galliarum non minimam illi regendam committeret,
ac filiam fratris sui uirginem illi coniugem
daret, eumque ipse loco adoptiui semper haberet. At
ille gratias agens pietati, quam erga eum, cum esset
peregrinus, habere dignaretur, respondit propositum se
magis alterius conuersationis habere, atque ideo, patria
relicta, Romam iter agere coepisse.
Quibus auditis antistes misit eum Romam, dato
duce itineris, et cunctis simul, quae necessitas poscebat
itineris, largiter subministratis; obsecrans sedulo, ut,
cum patriam reuerteretur, per se iter facere meminisset.
Ueniens uero Romam, et orationibus ac meditationi
rerum ecclesiasticarum, ut animo proposuerat, cotidiana
mancipatus instantia, peruenit ad amicitiam uiri sanctissimi
ac doctissimi, Bonifatii uidelicet archidiaconi, qui
etiam consiliarius erat apostolici papae; cuius magisterio
IIII euangeliorum libros ex ordine didicit, computum
paschae rationabilem, et alia multa, quae in patria
nequiuerat, ecclesiasticis disciplinis accommoda, eodem
magistro tradente percepit; et cum menses aliquot ibi
studiis occupatus felicibus exegisset, rediit ad Dalfinum
in Galliam, et III annos apud eum commoratus,
adtonsus est ab eo, et in tanto habitus amore, ut heredem
sibi illum facere cogitasset. Sed ne hoc fieri posset,
antistes crudeli morte praereptus est, et Uilfrid ad
suae potius, hoc est Anglorum, gentis episcopatum
reseruatus. Namque Baldhild regina missis militibus
episcopum iussit interfici; quem ad locum quidem, quo
decollandus erat, secutus est Uilfrid clericus illius,
desiderans cum eo, tametsi ipso multum prohibente,
pariter occumbere. Sed hunc ubi peregrinum atque
oriundum de natione Anglorum cognouere carnifices,
pepercere illi, neque eum trucidare cum suo uoluere
pontifice.
At ille Brittaniam ueniens, coniunctus est amicitiis
Alchfridi regis, qui catholicas ecclesiae regulas sequi
semper, et amare didicerat. Unde et ille, quia catholicum
eum esse conperiit, mox donauit terram X
familiarum in loco, qui dicitur Stanford, et non multo
post monasterium XXX familiarum in loco, qui uocatur
Inhrypum; quem uidelicet locum dederat pridem ad
construendum inibi monasterium his, qui Scottos
sequebantur. Uerum quia illi postmodum optione
data maluerunt loco cedere, quam pascha catholicum,
ceterosque ritus canonicos iuxta Romanae et apostolicae
ecclesiae consuetudinem recipere, dedit hoc illi,
quem melioribus inbutum disciplinis ac moribus uidit.
Quo in tempore, ad iussionem praefati regis presbyter
ordinatus est in eodem monasterio ab Agilbercto
episcopo Geuissorum, cuius supra meminimus, desiderante
rege, ut uir tantae eruditionis ac religionis
sibi specialiter indiuiduo comitatu sacerdos esset, ac
doctor. Quem non multo post, detecta et eliminata, ut
et supra docuimus, Scottorum secta, Galliam mittens,
cum consilio atque consensu patris sui Osuiu, episcopum
sibi rogauit ordinari, cum esset annorum circiter XXX,
eodem Agilbercto tunc episcopatum agente Parisiacae
ciuitatis; cum quo et alii XI episcopi ad dedicationem
antistitis conuenientes, multum honorifice ministerium
impleuerunt. Quo adhuc in transmarinis partibus
demorante, consecratus est in episcopatum Eboraci,
iubente rege Osuio, Ceadda uir sanctus, ut supra
memoratum est, et tribus annis ecclesiam sublimiter
regens, dehinc ad monasterii sui, quod est in Læstingæi,
curam secessit, accipiente Uilfrido episcopatum totius
Nordanhymbrorum prouinciae.
Qui deinde regnante Ecgfrido, pulsus est episcopatu,
et alii pro illo consecrati antistites, quorum supra
meminimus; Romamque iturus, et coram apostolico
papa causam dicturus, ubi nauem conscendit, flante
Fauonio pulsus est Fresiam,
et honorifice susceptus
a barbaris ac rege illorum Aldgilso, praedicabat eis
Christum, et multa eorum milia uerbo ueritatis
instituens,
a peccatorum suorum sordibus fonte Saluatoris abluit;
et quod postmodum Uilbrord, reuerentissimus Christi
pontifex, in magna deuotione conpleuit, ipse primus
ibi opus euangelicum coepit. Ibi ergo hiemem cum
noua Dei plebe feliciter exigens, sic Romam ueniendi
iter repetiit; et ubi causa eius uentilata est, praesente
Agathone papa et pluribus episcopis, uniuersorum iudicio
absque crimine accusatus fuisse, et episcopatu esse
dignus inuentus est. Quo in tempore idem papa Agatho, cum synodum
congregaret Romae CXXV episcoporum, aduersus eos,
qui unam in Domino Saluatore uoluntatem atque operationem
dogmatizabant, uocari iussit et Uilfridum,
atque inter episcopos considentem dicere fidem suam,
simul et prouinciae siue insulae, de qua uenerat.
Cumque catholicus fide cum suis esset inuentus, placuit
hoc inter cetera eiusdem synodi gestis inseri, scriptumque
est hoc modo: ‘Uilfridus Deo amabilis episcopus
Eboracae ciuitatis, apostolicam sedem de sua causa
appellans, et ab hac potestate de certis incertisque rebus
absolutus, et cum aliis CXXV coepiscopis in synodo
in
iudicii sede constitutus, et pro omni aquilonali parte
Brittaniae et Hiberniae, insulis [que ] quae ab Anglorum,
et Brettonum, nec non Scottorum et Pictorum gentibus
incoluntur, ueram et catholicam fidem confessus est, et
cum subscriptione sua corroborauit.’
Post haec reuersus Brittaniam prouinciam Australium
Saxonum ab idolatriae ritibus ad Christi fidem conuertit.
Uectae quoque insulae uerbi ministros destinauit;
et secundo anno Aldfridi, qui post Ecgfridum
regnauit, sedem suam et episcopatum ipso rege
inuitante
recepit. Sed post V annos denuo accusatus, ab eodem
ipso rege et plurimis episcopis praesulatu pulsus est;
ueniensque Romam, cum praesentibus accusatoribus
acciperet locum se defendendi, considentibus episcopis
pluribus cum apostolico papa Iohanne, omnium iudicio
probatum est accusatores eius non nulla in parte
falsas contra eum machinasse calumnias; scriptumque
a praefato papa regibus Anglorum Aedilredo et Aldfrido,
ut eum in episcopatum suum, eo quod iniuste
fuerit condemnatus, facerent recipi. Iuuit autem causam absolutionis eius lectio synodi
beatae memoriae papae Agathonis, quae quondam ipso
praesente in urbe atque in eodem concilio inter episcopos
residente, ut praediximus, acta est. Cum ergo
causa exigente synodus eadem coram nobilibus et frequentia
populi, iubente apostolico papa, diebus aliquot
legeretur, uentum est ad locum, ubi scriptum erat:
‘Uilfridus Deo amabilis episcopus Eboracae ciuitatis,
apostolicam sedem de sua causa appellans, et ab hac
potestate de certis incertisque rebus absolutus,’ et cetera,
quae supra posuimus. Quod ubi lectum est, stupor
adprehendit audientes; et silente lectore coeperunt
alterutrum requirere, quis esset ille Uilfridus episcopus.
Tum Bonifatius consiliarius apostolici papae,
et alii perplures, qui eum temporibus Agathonis papae
ibi uiderant dicebant ipsum esse episcopum, qui nuper
Romam accusatus a suis, atque ab apostolica sede iudicandus
aduenerit: ‘qui iamdudum,’ inquiunt, ‘aeque
accusatus huc adueniens, mox audita ac diiudicata
causa et controuersia utriusque partis, a beatae
memoriae papa Agathone probatus est contra fas
a suo episcopatu repulsus; et tanti apud eum habitus
est, ut ipsum in concilio, quod congregarat, episcoporum,
quasi uirum incorruptae fidei, et animi
probi residere praeciperet.’ Quibus auditis dicebant
omnes una cum ipso pontifice, uirum tantae auctoritatis,
qui per XL prope annos episcopatu fungebatur, nequaquam
damnari debere, sed ad integrum culpis accusationum
absolutum patriam cum honore reuerti.
Qui cum Brittaniam remeans in Galliarum partes
deuenisset, tactus est infirmitate repentina, et ea
crescente adeo pressus, ut neque equo uchi posset,
sed manibus ministrorum portaretur in grabato. Sic
delatus in Maeldum ciuitatem Galliae IIII diebus ac
noctibus quasi mortuus iacebat, halitu tantum pertenui,
quia uiueret, demonstrans. Cumque ita sine cibo et
potu, sine uoce et auditu, quatriduo perseueraret,
quinta demum inlucescente die, quasi de graui experrectus
somno, exsurgens resedit; apertisque oculis uidit
circa se choros psallentium simul et flentium fratrum;
ac modicum suspirans interrogauit, ubi esset Acca
presbyter; qui statim uocatus intrauit, et uidens eum
melius habentem, ac loqui iam ualentem, flexis genibus
gratias egit Deo cum omnibus, qui aderant, fratribus.
Et cum parum consedissent, ac de supernis iudiciis
trepidi aliqua confabulari coepissent, iussit pontifex
ceteros ad horam egredi, et ad Accan presbyterum ita
loqui exorsus est: ‘Uisio mihi modo tremenda apparuit, quam te
audire ac silentio tegere uolo, donec sciam, quid de me
fieri uelit Deus. Adstitit enim mihi quidam candido
praeclarus habitu, dicens se Michahelem esse archangelum:
“et ob hoc,” inquit, “missus sum, ut te a
morte reuocem; donauit enim tibi Dominus uitam per
orationes ac lacrimas discipulorum ac fratrum tuorum,
et per intercessionem beatae suae genetricis semperque
uirginis Mariae. Quapropter dico tibi, quia modo
quidem ab infirmitate hac sanaberis; sed paratus esto,
quia post quadriennium reuertens uisitabo te; patriam
uero perueniens, maximam possessionum tuarum, quae
tibi ablatae sunt, portionem recipies, atque in pace
tranquilla uitam terminabis”.’ Conualuit igitur episcopus,
cunctis gaudentibus, ac Deo gratias agentibus,
coeptoque itinere Brittaniam uenit. Lectis autem epistulis, quas ab apostolico papa aduexerat,
Berctuald archiepiscopus, et Aedilred quondam
rex, tunc autem abbas, libentissime fauerunt; qui
uidelicet Aedilred accitum ad se Coinredum, quem
pro se regem fecerat, amicum episcopo fieri petiit, et
inpetrauit. Sed Aldfrid Nordanhymbrorum rex eum
suscipere contemsit, nec longo tempore superfuit; unde
factum est, ut, regnante Osredo filio eius, mox synodo
facta iuxta fluuium Nidd, post aliquantum utriusque
partis conflictum, tandem cunctis fauentibus in praesulatum
sit suae receptus ecclesiae. Sicque IIII annis,
id est usque ad diem obitus sui, uitam duxit in pace.
Defunctus est autem in monasterio suo, quod habebat
in prouincia Undalum sub regimine Cudualdi abbatis;
et ministerio fratrum perlatus in primum suum
monasterium, quod uocatur Inhrypum, positus est in
ecclesia beati apostoli Petri iuxta altare ad Austrum, ut
et supra docuimus; et hoc de illo supra epitaphium
scriptum: Uilfridus hic magnus requiescit corpore praesul, Hanc Domino qui aulam ductus pietatis amore Fecit, et eximio sacrauit nomine Petri, Cui claues caeli Christus dedit arbiter orbis; Atque auro ac Tyrio deuotus uestiit ostro. Quin etiam sublime crucis, radiante metallo, Hic posuit tropaeum, nec non et quattuor auro Scribi euangelii praecepit in ordine libros; Ac thecam e rutilo his condignam condidit auro; Paschalis qui etiam sollemnia tempora cursus Catholici ad iustum correxit dogma canonis, Quem statuere patres, dubioque errore remoto, Certa suae genti ostendit moderamina ritus; Inque locis istis monachorum examina crebra Colligit, ac monitis cauit, quae regula patrum Sedulus instituit; multisque domique forisque Iactatus nimium per tempora longa periclis, Quindecies ternos postquam egit episcopus annos, Transiit, et gaudens caelestia regna petiuit. Dona, Iesu, ut grex pastoris calle sequatur.[20]
ANNO post obitum praefati patris proximo, id est
quinto Osredi regis, reuerentissimus pater Hadrianus
abbas, cooperator in uerbo Dei Theodori beatae memoriae
episcopi, defunctus est, et in monasterio suo in
ecclesia beatae Dei genetricis sepultus; qui est annus
XLmus primus, ex quo a Uitaliano papa directus est
cum Theodoro; ex quo autem Brittaniam uenit,
XXXIX. Cuius doctrinae simul et Theodori inter
alia testimonium perhibet, quod Albinus discipulus
eius, qui monasterio ipsius in regimine successit,
in tantum studiis scripturarum institutus est, ut
Grecam quidem linguam non parua ex parte, Latinam
uero non minus quam Anglorum, quae sibi naturalis
est, nouerit. Suscepit uero pro Uilfrido episcopatum Hagustaldensis
ecclesiae Acca presbyter eius, uir et ipse strenuissimus,
et coram Deo et hominibus magnificus; qui
et ipsius ecclesiae suae, quae in beati Andreae apostoli
honorem consecrata est, aedificium multifario decore
ac mirificis ampliauit operibus. Dedit namque operam,
quod et hodie facit, ut adquisitis undecumque reliquiis
beatorum apostolorum et martyrum Christi, in uenerationem
illorum poneret altaria, distinctis porticibus
in hoc ipsum intra muros eiusdem ecclesiae, sed et
historias passionis eorum, una cum ceteris ecclesiasticis
uoluminibus, summa industria congregans, amplissimam
ibi ac nobilissimam bibliothecam fecit, nec non
et uasa sancta, et luminaria, aliaque huiusmodi, quae
ad ornatum domus Dei pertinent, studiosissime parauit.
Cantatorem quoque egregium, uocabulo Maban, qui a
successoribus discipulorum beati papae Gregorii in
Cantia fueral cantandi sonos edoctus, ad se suosque
instituendos accersiit, ac per annos XII tenuit; quatinus
et, quae illi non nouerant, carmina ecclesiastica
doceret; et ea, quae quondam cognita longo usu uel
neglegentia inueterare coeperunt, huius doctrina priscum
renouarentur in statum. Nam et ipse episcopus
Acca cantator erat peritissimus, quomodo etiam in
litteris sanctis doctissimus, et in catholicae fidei confessione
castissimus, in ecclesiasticae quoque institutionis
regulis solertissimus exstiterat; et usquedum
praemia piae deuotionis accipiat, existere non desistit;
utpote qui a pueritia in clero sanctissimi ac Deo dilecti
Bosa Eboracensis episcopi nutritus atque eruditus
est; deinde ad Uilfridum episcopum spe melioris
propositi adueniens, omnem in eius obsequio usque
ad obitum illius expleuit aetatem; cum quo etiam
Romam ueniens multa illic, quae in patria nequiuerat,
ecclesiae sanctae institutis utilia didicit.[21]
EO tempore Naiton rex Pictorum, qui septentrionales
Brittaniae plagas inhabitant, admonitus ecclesiasticarum
frequenti meditatione scripturarum, abrenuntiauit
errori, quo eatenus in obseruatione paschae
cum sua gente tenebatur, et se suosque omnes ad
catholicum dominicae resurrectionis tempus celebrandum
perduxit. Quod ut facilius et maiore auctoritate
perficeret, quaesiuit auxilium de gente Anglorum,
quos iamdudum ad exemplum sanctae Romanae et
apostolicae ecclesiae suam religionem instituisse cognouit.
Siquidem misit legatarios ad uirum uenerabilem
Ceolfridum, abbatem monasterii beatorum apostolorum
Petri et Pauli, quod est ad ostium Uiuri amnis, et iuxta
amnem Tinam, in loco, qui uocatur Ingyruum, cui
ipse post Benedictum, de quo supra diximus, gloriosissime
praefuit; postulans, ut exhortatorias sibi litteras
mitteret, quibus potentius confutare posset eos, qui
pascha non suo tempore obseruare praesumerent;
simul et de tonsurae modo uel ratione, qua clericos
insigniri deceret; excepto, quod etiam ipse in his non
parua ex parte esset inbutus. Sed et architectos sibi
mitti petiit, qui iuxta morem Romanorum ecclesiam
de lapide in gente ipsius facerent, promittens hanc
in honorem beati apostolorum principis dedicandam;
se quoque ipsum cum suis omnibus morem sanctae
Romanae et apostolicae ecclesiae semper imitaturum,
in quantum dumtaxat tam longe a Romanorum loquella
et natione segregati hunc ediscere potuissent.
Cuius religiosis uotis ac precibus fauens reuerentissimus
abba Ceolfrid misit architectos, quos petebatur,
misit illi et litteras scriptas in hunc modum: ‘Domino excellentissimo et gloriosissimo regi Naitano,
Ceolfrid abbas in Domino salutem. ‘Catholicam sancti paschae obseruantiam, quam a nobis,
rex Deo deuote, religioso studio quaesisti, promtissime ac
libentissime tuo desiderio, iuxta quod ab apostolica sede
didicimus, patefacere satagimus. Scimus namque caelitus
sanctae ecclesiae donatum, quotiens ipsi rerum domini
discendae, docendae, custodiendae ueritati operam inpendunt.
Nam et uere omnino dixit quidam saecularium
scriptorum, quia felicissimo mundus statu ageretur, si
uel reges philosopharentur, uel regnarent philosophi.
Quod si de philosophia huius mundi uere intellegere, de
statu huius mundi merito diligere potuit homo huius
mundi; quanto magis ciuibus patriae caelestis in hoc
mundo peregrinantibus optandum est, et totis animi
uiribus supplicandum, ut, quo plus in mundo quique
ualent, eo amplius eius, qui super omnia est, Iudicis
mandatis auscultarc contendant, atque ad haec obseruanda
secum eos quoque, qui sibi commissi sunt, exemplis
simul et auctoritate instituant? ‘Tres sunt ergo regulae sacris inditae litteris, quibus
paschae celebrandi tempus nobis praefinitum, nulla prorsus
humana licet auctoritate mutari; e quibus duae in lege
Mosi diuinitus statutae, tertia in euangelio per effectum
dominicae passionis et resurrectionis adiuncta est. Praecepit
enim lex, ut pascha primo mense anni et tertia
eiusdem mensis septimana, id est a XVa die usque ad
XXIam, fieri deberet; additum est per institutionem apostolicam
ex euangelio, ut in ipsa tertia septimana diem
dominicam expectare, atque in ea temporis paschalis
initium tenere debeamus. Quam uidelicet regulam triformem
quisquis rite custodierit, numquam in adnotatione
festi paschalis errabit. Uerum si de his singulis enucleatius
ac latius audire desideras, scriptum est in Exodo, ubi
liberandus de Aegypto populus Israel primum pascha
facere iubetur, quia: “dixerit Dominus ad Mosen et
Aaron: Mensis iste uobis principium mensium primus
erit in mensibus anni. Loquimini ad uniuersum coetum
filiorum Israel et dicite eis: Xa die mensis huius tollat
unusquisque agnum per familias et domus suas.” Et
paulo post: “Et seruabitis eum usque ad XIIIIam diem
mensis huius; immolabitque eum uniuersa multitudo
filiorum Israel ad uesperam.” Quibus uerbis manifestissime
constat, quod ita in obseruatione paschali mentio
fit diei XIIIIae, ut non tamen in ipsa die XIIIIa pascha
fieri praecipiatur; sed adueniente tandem uespera diei
XIIIIae, id est XVa luna, quae initium tertiae septimanae
faciat, in caeli faciem prodeunte, agnus immolari iubeatur;
et quod ipsa sit nox XVie lunae, in qua percussis Aegyptiis
Israel est a longa seruitute redemtus. “VII,” inquit,
“diebus azyma comedetis.” Quibus item uerbis tota tertia
septimana eiusdem primi mensis decernitur sollemnis esse
debere. Sed ne putaremus easdem VII dies a XIIIIa
usque ad XXam esse computandas, continuo subiecit: “In
die primo non erit fermentum in domibus uestris. Quicumque
comederit fermentum, peribit anima illa de Israel,
a die primo usque ad diem septimum,” et cetera, usquedum
ait: “In eadem enim ipsa die educam exercitum uestrum
de terra Aegypti.” ‘Primum ergo diem azymorum appellat eum, in quo
exercitum eorum esset educturus de Aegypto. Constat
autem, quia non XIIIIa die, in cuius uespera agnus
est immolatus, et quae proprie pascha siue phase dicitur;
sed XVa sunt educti ex Aegypto, sicut in libro Numerorum
apertissime scribitur: “Profecti igitur de Ramesse
XVa die mensis primi, altera die phase, filii Israel in
manu excelsa.” VII ergo dies azymorum, in quarum
prima eductus est populus Domini ex Aegypto, ab initio,
ut diximus, tertiae septimanae, hoc est a XVa die mensis
primi usque ad XXIam eiusdem mensis diem conpletam
computari oportet. Porro dies XIIIIa extra hunc numerum
separatim sub paschae titulo praenotatur, sicut
Exodi sequentia patenter edocent; ubi cum dictum esset:
“In eadem enim ipsa die educam exercitum uestrum
de terra Aegypti;” protinus adiunctum est: “Et custodietis
diem istum in generationes uestras ritu perpetuo.
Primo mense, XIIIIa die mensis comedetis azyma usque
ad diem XXIam eiusdem mensis ad uesperam. VII
diebus fermentatum non inuenietur in domibus uestris.”
Quis enim non uideat, a XIIIIa usque ad XXIam non
VII solummodo, sed octo potius esse dies, si et ipsa XIIIIa
adnumeretur? Sin autem, ut diligentius explorata scripturae
ueritas docet, a uespera diei XIIIIae usque ad
uesperam XXIae computauerimus, uidebimus profecto,
quod ita dies XIIIIa uesperam suam in festi paschalis
initium prorogat, ut non amplius tota sacra sollemnitas,
quam VII tantummodo noctes cum totidem diebus conprehendat;
unde uera esse probatur nostra definitio, qua
tempus paschale primo mense anni et tertia eius ebdomada
celebrandum esse diximus. Ueraciter enim tertia agitur
ebdomada, quod a uespera XIIIIae diei incipit, et in
uespera XXIae conpletur. ‘Postquam uero pascha nostrum immolatus est Christus,
diemque nobis dominicam, quae apud antiquos una uel
prima sabbati siue sabbatorum uocatur, gaudio suae resurrectionis
fecit esse sollemnem; ita hanc apostolica traditio
festis paschalibus inseruit, ut nil omnimodis de tempore
paschae legalis praeoccupandum, nihil minuendum esse
decerneret. Quin potius statuit, ut expectaretur iuxta
praeceptum legis idem primus anni mensis, expectaretur
XIIIIa dies illius, expectaretur uespera eiusdem. Et
cum haec dies in sabbatum forte inciderit, tolleret unusquisque
agnum per familias et domus suas, et immolaret
eum ad uesperam, id est praepararent omnes ecclesiae
per orbem, quae unam catholicam faciunt, panem et uinum
in mysterium carnis et sanguinis agni inmaculati, qui
abstulit peccata mundi; et praecedente congrua lectionum
orationum, caerimoniarum paschalium sollemnitate, offerrent
haec Domino in spem futurae suae redemtionis.
Ipsa est enim eadem nox, in qua de Aegypto per sanguinem
agni Israelitica plebs erepta est; ipsa, in qua per resurrectionem
Christi liberatus est a morte aeterna populus
omnis Dei. Mane autem inlucescente die dominica,
primam paschalis festi diem celebrarent. Ipsa est enim
dies, in qua resurrectionis suae gloriam Dominus multifario
piae reuelationis gaudio discipulis patefecit. Ipsa prima
dies azymorum, de qua multum distincte in Leuitico
scriptum est: “Mense primo, XIIIIa die mensis ad uesperam
phase Domini est, et XVa die mensis huius sollemnitas
azymorum Domini est. VII diebus azyma comedetis.
Dies primus erit celeberrimus, sanctusque.”
‘Si ergo fieri posset, ut semper in diem XVum primi
mensis, id est in lunam XVam dominica dies incurreret,
uno semper eodemque tempore cum antiquo Dei populo,
quanquam sacramentorum genere discreto, sicut una eademque
fide, pascha celebrare possemus. Quia uero dies septimanae
non aequali cum luna tramite procurrit, decreuit
apostolica traditio, quac per beatum Petrum Romae praedicata,
per Marcum euangelistam et interpretem ipsius
Alexandriae confirmata est, ut adueniente primo mense,
adueniente in eo uespera diei XIIIIae, expectetur etiam
dies dominica, a XVa usque ad XXIam diem eiusdem
mensis. In quacumque enim harum inuenta fuerit, merito
in ea pascha celebrabitur; quia nimirum haec ad numerum
pertinet illarum VII dierum, quibus azyma celebrari
iubetur. Itaque fit, ut numquam pascha nostrum a septimana
mensis primi tertia in utramuis partem declinet;
sed uel totam eam, id est omnes VII legalium azymorum
dies, uel certe aliquos de illis teneat. Nam etsi saltim
unum ex eis, hoc est ipsum septimum adprehenderit, quem
tam excellenter scriptura commendat: “Dies autem,” inquiens,
“septimus erit celebrior et sanctior, nullumque
seruile opus fiet in eo”; nullus arguere nos poterit, quod
non recte dominicum paschae diem, quem de euangelio
suscepimus, in ipsa, quam lex statuit, tertia primi mensis
ebdomada celebremus.’ ‘Cuius obseruantiae catholica ratione patefacta, patet
e contrario error inrationabilis eorum, qui praefixos in
lege terminos, nulla cogente necessitate, uel anticipare uel
transcendere praesumunt. Namque sine ratione necessitatis
alicuius anticipant illi tempus in lege praescriptum,
qui dominicum paschae diem a XIIIIa mensis primi
usque ad XXam putant lunam esse seruandum. Cum
enim a uespera diei XIIIae uigilias sanctae noctis celebrare
incipiunt, claret, quod illam in exordio sui paschae diem
statuunt, cuius nullam omnino mentionem in decreto legis
inueniunt. Et cum XXIa die mensis pascha dominicum
celebrare refugiunt, patet profecto, quod illam per omnia
diem a sua sollemnitate secernunt, quam lex maiore prae
ceteris festiuitate memorabilem saepenumero commendat;
sicque diem paschae ordine peruerso, et aliquando in secunda
ebdomada totam conpleant, et numquam in ebdomadae
tertiae die septima ponant; rursumque, qui a
XVIa die mensis saepedicti usque ad XXIIam pascha
celebrandum magis autumant, non minore utique errore,
tametsi altero latere a recto ueritatis tramite diuertunt,
et ueluti naufragia Scyllae fugientes, in Charybdi uoraginem
submergendi decidunt. Nam cum a luna XVIa
primi mensis oriente, id est a uespera diei XVae pascha
incipiendum doceant; nimirum constat, quia XIIIIam
diem mensis eiusdem, quam lex primitus et praecipue
commendat, a sua prorsus sollemnitate secludunt; ita
ut XVae, in qua populus Dei ab Aegyptia seruitute
redemtus est, et in qua Dominus suo mundum sanguine a
peccatorum tenebris liberauit, in qua etiam sepultus spem
nobis post mortem beatae quietis tribuit, uix uesperam
tangant. ‘Idemque poenam erroris sui in semet ipsos recipientcs,
cum in XXIIa die mensis paschae diem statuunt dominicum,
legitimos utique terminos paschae aperta transgressione
uiolant, utpote qui ab illius diei uespera pascha
incipiunt, in qua hoc lex consummari et perfici debere
decreuit, illam in pascha diem adsignent primam, cuius in
lege mentio nulla usquam repperitur, id est quartae primam
septimanae. Qui utrique non solum in definitione et computo
lunaris aetatis, sed et in mensis primi nonnumquam
inuentione falluntur. Quae disputatio maior est, quam
epistula hac uel ualeat conprehendi, uel debeat. Tantum
hoc dicam, quod per aequinoctium uernale semper inerrabiliter
possit inueniri, qui mensis iuxta computum lunae
primus anni, qui esse debeat ultimus. Aequinoctium
autem iuxta sententiam omnium Orientalium et maxime
Aegyptiorum, qui prae ceteris doctoribus calculandi palmam
tenent, XII Kalendarum Aprilium die prouenire
consueuit, ut etiam ipsi horologica inspectione probamus.
Quaecumque ergo luna ante aequinoctium plena est,
XIIIIa uidelicet uel XVa existens, haec ad praecedentis
anni nouissimum pertinet mensem, ideoque paschae celebrando
habilis non est. Quae uero post aequinoctium, uel
in ipso aequinoctio suum plenilunium habet, in hac absque
ulla dubietate, quia primi mensis est, et antiquos pascha
celebrare solitos, et nos, ubi dominica dies aduenerit, celebrare
debere noscendum est. Quod ita fieri oportere illa
nimirum ratio cogit, quia in Genesi scriptum est, quod
“fecit Deus duo magna luminaria; luminare maius, ut
praeesset diei; et luminare minus, ut praeesset nocti”;
uel, sicut alia dicit editio, “luminare maius in inchoationem
diei, et luminare minus in inchoationem noctis.”
Sicut ergo prius sol a medio procedens orientis, aequinoctium
uernale suo praefixit exortu; deinde luna, sole ad
uesperam occidente, et ipsa plena a medio secuta est
orientis; ita omnibus annis idem primus lunae mensis
eodem necesse est ordine seruari, ut non ante aequinoctium,
sed uel ipso aequinoctii die, sicut in principio factum est,
uel eo transcenso plenilunium habere debeat. At si uno
saltim die plenilunium tempus aequinoctii praecesserit, non
hanc primo mensi anni incipientis, sed ultimo potius praeteriti
lunam esse adscribendam; et ideo festis paschalibus
inhabilem memorata ratio probat. ‘Quod si mysticam quoque uos in his rationem audire
delectat, primo mense anni, qui ctiam mensis nouorum
dictus est, pascha faccre iubemur; quia renouato ad
amorem caelestium spiritu mentis nostrae, sacramenta
dominicae resurrectionis et ereptionis nostrae celebrare
debemus, tertia eiusdem mensis septimana facere praecipimur;
quia ante legem et sub lege promissus, tertio tempore
saeculi cum gratia uenit ipse, qui pascha nostrum immolaretur
Christus; quia tertia post immolationem suae
passionis die resurgens a mortuis, hanc dominicam uocari,
et in ea nos annuatim paschalia eiusdem resurrectionis
uoluit festa celebrare; quia nos quoque ita solum ueraciter
eius sollemnia celebramus, si per fidem, spem et caritatem
pascha, id est transitum, de hoc mundo ad Patrem, cum
illo facere curamus. Post aequinoctium ueris plenilunium
mensis praecipimur obseruare paschalis; ut uidelicet primo
sol longiorem nocte faciat diem, deinde luna plenum suae
lucis orbem mundo praesentet; quia primo quidem sol
iustitiae, in cuius pennis est sanitas, id est Dominus Iesus,
per resurrectionis suae triumphum cunctas mortis tenebras
superauit; ac sic ascendens in caelos, misso desuper Spiritu,
ecclesiam suam, quae saepe lunae uocabulo designatur,
internae gratiae luce repleuit. Quem uidelicet ordinem
nostrae salutis propheta contemplatus aiebat: “Eleuatus
est sol, et luna stetit in ordine suo.” ‘Qui ergo plenitudinem lunae paschalis ante aequinoctium
prouenire posse contenderit, talis in mysteriorum
celebratione maximorum a sanctarum quidem scripturarum
doctrina discordat; concordat autem eis, qui sine praeueniente
gratia Christi se saluari posse confidunt; qui
etsi uera lux tenebras mundi moriendo ac resurgendo
numquam uicisset, perfectam se habere posse iustitiam
dogmatizare praesumunt. Itaque post aequinoctialem solis
exortum, post plenilunium primi mensis hunc ex ordine
subsequens, id est post conpletam diem eiusdem mensis
XIIIIam, quae cuncta ex lege obseruanda accepimus,
expectamus adhuc monente euangelio in ipsa ebdomada
tertia tempus diei dominicae, et sic demum uotiua paschae
nostri festa celebramus, ut indicemus nos non cum antiquis
excussum Aegyptiae seruitutis iugum uenerari, sed redemtionem
totius mundi, quae in antiqui Dei populi liberatione
praefigurata, in Christi autem resurrectione conpleta est,
deuota fide ac dilectione colere, utque resurrectionis etiam
nostrae, quam eadem die dominica futuram credimus, spe
nos certissima gaudere signemus. ‘Hic autem, quem uobis sequendum monstramus, computus
paschae decennouenali circulo continetur; qui dudum
quidem, hoc est ipsis apostolorum temporibus, iam seruari
in ecclesia coepit, maxime Romae et Aegypti, ut supra iam
diximus. Sed per industriam Eusebii, qui a beato martyre
Pamphylo cognomen habet, distinctius in ordinem conpositus
est; ut quod eatenus per Alexandriae pontificem
singulis annis per omnes ecclesias mandari consuerat, iam
deinde congesta in ordinem serie lunae XIIIIae facillime
posset ab omnibus sciri Cuius computum paschalis Theophilus
Alexandriae praesul in centum annorum tempus
Theodosio imperatori conposuit. Item successor eius Cy
rillus seriem XC et V annorum in quinque decennouenalibus
circulis conprehendit; post quem Dionysius Exiguus totidem
alios ex ordine pari schemate subnexuit, qui ad nostra
usque tempora pertingebant. Quibus termino adpropinquantibus,
tanta hodie calculatorum exuberat copia, ut
etiam in nostris per Brittaniam ecclesiis plures sint, qui
mandatis memoriae ueteribus illis Aegyptiorum argumentis,
facillime possint in quotlibet spatia temporum
paschales protendere circulos, etiamsi ad quingentos usque
et XXX duos uoluerint annos; quibus expletis, omnia,
quae ad solis et lunae, mensis et septimanae consequentiam
spectant, eodem, quo prius, ordine recurrunt. Ideo autem
circulos eosdem temporum instantium uobis mittere supersedimus,
quia de ratione tantum temporis paschalis instrui
quaerentes, ipsos uobis circulos paschae catholicos abundare
probastis. ‘Uerum his de pascha succincte, ut petisti, strictimque
commemoratis, tonsuram quoque, de qua pariter uobis
litteras fieri uoluisti, hortor, ut ecclesiasticam et Christianae
fidei congruam habere curetis. Et quidem scimus,
quia neque apostoli omnes uno eodemque sunt modo adtonsi,
neque nunc ecclesia catholica, sicut una fide, spe, et
caritate in Deum consentit, ita etiam una atque indissimili
totum per orbem tonsurae sibi forma congruit. Denique,
ut superiora, id est patriarcharum, tempora respiciamus,
Iob, exemplar patientiae, dum ingruente tribulationum
articulo caput totondit, probauit utique, quia tempore
felicitatis capillos nutrire consuerat. At Ioseph et ipse
castitatis, humilitatis, pietatis, ceterarumque uirtutum exsecutor
ac doctor eximius, cum seruitio absoluendus adtonsus
esse legitur, patet profecto, quia tempore seruitutis intonsis
in carcere crinibus manere solebat. Ecce uterque uir
Dei diuersum ab altero uultus habitum foris praemonstrabat,
quorum tamen intus conscientia in parili uirtutum
sibi gratia concordabat. ‘Uerum, etsi profiteri nobis liberum est, quia tonsurae
discrimen non noceat, quibus pura in Deum fides, et
caritas in proximum sincera est; maxime cum numquam
patribus catholicis sicut de paschae uel fidei diuersitate
conflictus, ita etiam de tonsurae differentia legatur aliqua
fuisse controuersia; inter omnes tamen, quas uel in ecclesia,
uel in uniuerso hominum genere repperimus tonsuras,
nullam magis sequendam nobis amplectendamque iure
dixerim ea, quam in capite suo gestabat ille, cui se
confitenti Dominus ait: “Tu es Petrus, et super hanc
petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferni non
praeualebunt aduersus eam; et tibi dabo claues regni
caelorum”; nullam magis abominandam detestandamque
merito cunctis fidelibus crediderim ea, quam habebat ille,
cui gratiam Spiritus Sancti conparare uolenti dicit idem
Petrus: “Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam
donum Dei existimasti per pecuniam possideri; non est
tibi pars neque sors in sermone hoc.” Neque uero ob id
tantum in coronam adtondemur, quia Petrus ita adtonsus
est; sed quia Petrus in memoriam dominicae passionis ita
adtonsus est, idcirco et nos, qui per eandem passionem
saluari desideramus, ipsius passionis signum cum illo
in uertice, summa uidelicet corporis nostri parte gestamus.
Sicut enim omnis ecclesia, quia per mortem sui uiuificatoris
ecclesia facta est, signum sanctae crucis eius in fronte
portare consueuit ut crebro uexilli huius munimine
a malignorum spirituum defendatur incursibus; crebra
huius admonitione doceatur se quoque carnem suam cum
uitiis et concupiscentiis crucifigere debere; ita etiam
oportet eos, qui uel monachi uotum, uel gradum clericatus
habentes, artioribus se necesse habent pro Domino continentiae
frenis astringere, formam quoque coronae, quam
ipse in passione spineam portauit in capite, ut spinas
ac tribulos peccatorum nostrorum portaret, id est exportaret
et auferret a nobis, suo quemque in capite per
tonsuram praeferre; ut se etiam inrisiones et obprobria
pro illo libenter ac promte omnia sufferre ipso etiam
frontispicio doceant; ut coronam uitae aeternae, quam
repromisit Deus diligentibus se, se semper expectare,
proque huius perceptione et aduersa se mundi et prospera
contemnere designent. Ceterum tonsuram eam,
quam magum ferunt habuisse Simonem, quis, rogo, fidelium
non statim cum ipsa magia primo detestetur et
merito exsufflet aspectu? Quae in frontis quidem superficie
coronae uidetur speciem praeferre; sed ubi ad ceruicem
considerando perueneris, decurtatam eam, quam te uidere
putabas, inuenies coronam; ut merito talem simoniacis
et non Christianis habitum conuenire cognoscas; qui in
praesenti quidem uita a deceptis hominibus putabantur
digni perpetuae gloria coronae; sed in ea, quae hanc
sequitur uitam, non solum omni spe coronae priuati, sed
aeterna insuper sunt poena damnati. ‘Neque uero me haec ita prosecutum aestimes, quasi eos,
qui hanc tonsuram habent, condemnandos iudicem, si
fide et operibus unitati catholicae fauerint; immo confidenter
profiteor plurimos ex eis sanctos ac Deo dignos
extitisse, ex quibus est Adamnan, abbas et sacerdos
Columbiensium egregius, qui cum legatus suae gentis ad
Aldfridum regem missus, nostrum quoque monasterium
uidere uoluisset, miramque in moribus ac uerbis prudentiam,
humilitatem, religionem ostenderet, dixi illi inter
alia conloquens: “Obsecro, sancte frater, qui ad coronam
te uitae, quae terminum nesciat, tendere credis, quid
contrario tuae fidei habitu terminatam in capite coronae
imaginem portas? et si beati Petri consortium quaeris, cur
eius, quem ille anathematizauit, tonsurae imaginem imitaris?
et non potius eius, cum quo in aeternum beatus
uiuere cupis, etiam nunc habitum te, quantum potes,
diligere monstras?” Respondit ille: “Scias pro certo,
frater mi dilecte, quia etsi Simonis tonsuram ex consuetudine
patria habeam, simoniacam tamen perfidiam tota
mente detestor ac respuo; beatissimi autem apostolorum
principis, quantum mea paruitas sufficit, uestigia sequi
desidero.” At ego: “Credo,” inquam, “uere, quod ita sit;
sed tamen indicio fit, quod ea, quae apostoli Petri sunt, in
abdito cordis amplectimini, si quae eius esse nostis, etiam
in facie tenetis. Namque prudentiam tuam facillime
diiudicare reor, quod aptius multo sit, eius, quem corde
toto abominaris, cuiusque horrendam faciem uidere refugis,
habitum uultus a tuo uultu Deo iam dicato separare;
et econtra eius, quem apud Deum habere patronum quaeris,
sicut facta uel monita cupis sequi, sic etiam morem habitus
te imitari condeceat.” ‘Haec tunc Adamnano dixi, qui quidem quantum
conspectis ecclesiarum nostrarum statutis profecisset, probauit,
cum reuersus ad Scottiam, multas postea gentis
eiusdem turbas ad catholicam temporis paschalis obseruantiam
sua praedicatione correxit; tametsi eos, qui in
Hii insula morabantur, monachos, quibusque speciali rectoris
iure praeerat, necdum ad uiam statuti melioris
reducere ualebat. Tonsuram quoque, si tantum sibi auctoritatis
subesset, emendare meminisset. ‘Sed et tuam nunc prudentiam, rex, admoneo, ut ea,
quae unitati catholicae et apostolicae ecclesiae concinnant,
una cum gente, cui te Rex regum et Dominus dominorum
praefecit, in omnibus seruare contendas. Sic enim fit, ut
post acceptam temporalis regni potentiam ipse beatissimus
apostolorum princeps caelestis quoque regni tibi tuisque
cum ceteris electis libens pandat introitum. Gratia te
Regis aeterni longiori tempore regnantem ad nostram omnium
pacem custodiat incolumem, dilectissime in Christo
fili.’ Haec epistula cum praesente rege Naitono multisque
uiris doctioribus esset lecta, ac diligenter ab his,
qui intellegere poterant, in linguam eius propriam
interpretata, multum de eius exhortatione gauisus esse
perhibetur; ita ut exsurgens de medio optimatum
suorum consessu, genua flecteret in terram, Deo gratias
agens, quod tale munusculum de terra Anglorum
mereretur accipere. ‘Et quidem et antea noui,’ inquit,
‘quia haec erat uera paschae celebratio, sed in
tantum modo rationem huius temporis obseruandi
cognosco, ut parum mihi omnimodis uidear de his
antea intellexisse. Unde palam profiteor uobisque,
qui adsidetis, praesentibus protestor, quia hoc obseruare
tempus paschae cum uniuersa mea gente perpetuo
uolo; hanc accipere debere tonsuram, quam plenam
esse rationis audimus, omnes, qui in meo regno
sunt, clericos decerno.’ Nec mora, quae dixerat, regia
auctoritate perfecit. Statim namque iussu puplico
mittebantur ad transcribendum, discendum, obseruandum,
per uniuersas Pictorum prouincias circuli paschae
decennouenales, oblitteratis per omnia erroneis LXXX
et IIII annorum circulis. Adtondebantur omnes in
coronam ministri altaris ac monachi; et quasi nouo
se discipulatui beatissimi apostolorum principis Petri
subditam, eiusque tutandam patrocinio gens correcta
gaudebat.[22]
NEC multo post illi quoque, qui insulam Hii incolebant,
monachi Scotticae nationis cum his, quae sibi
erant subdita, monasteriis ad ritum paschae ac tonsurae
canonicum Domino procurante perducti sunt.
Siquidem anno ab incarnatione Domini DCCXVI, quo
Osredo occiso Coenred gubernacula regni Nordanhymbrorum
suscepit, cum uenisset ad eos de Hibernia
Deo amabilis, et cum omni honorificentia nominandus
pater ac sacerdos, Ecgberct, cuius superius memoriam
saepius fecimus, honorifice ab eis et multo cum gaudio
susceptus est. Qui quoniam et doctor suauissimus,
et eorum, quae agenda docebat, erat exsecutor deuotissimus,
libenter auditus ab uniuersis, inmutauit piis
ac sedulis exhortationibus inueteratam illam traditionem
parentum eorum, de quibus apostolicum illum
licet proferre sermonem, quod aemulationem Dei habebant,
sed non secundum scientiam; catholicoque illos
atque apostolico more celebrationem, ut diximus, praecipuae
sollemnitatis sub figura coronae perpetis agere
perdocuit. Quod mira diuinae constat factum dispensatione
pietatis, ut quoniam gens illa, quam nouerat
scientiam diuinae cognitionis libenter ac sine inuidia
populis Anglorum communicare curauit; ipsa quoque
postmodum per gentem Anglorum in eis, quae minus
habuerat, ad perfectam uiuendi normam perueniret.
Sicut econtra Brettones, qui nolebant Anglis eam,
quam habebant, fidei Christianae notitiam pandere,
credentibus iam populis Anglorum, et in regula fidei
catholicae per omnia instructis, ipsi adhuc inueterati
et claudicantes a semitis suis, et capita sine corona
praetendunt, et sollemnia Christi sine ecclesiae Christi
societate uenerantur. Susceperunt autem Hiienses monachi docente Ecgbercto
ritus uiuendi catholicos sub abbate Duunchado,
post annos circiter LXXX, ex quo ad praedicationem
gentis Anglorum Aidanum miserant
antistitem. Mansit autem uir Domini Ecgberct annos
XIII in praefata insula, quam ipse uelut noua quadam
relucente gratia ecclesiasticae societatis et pacis
Christo consecrauerat; annoque dominicae incarnationis
DCCXXVIIII, quo pascha dominicum octauo
Kalendarum Maiarum die celebrabatur, cum missarum
sollemnia in memoriam eiusdem dominicae resurrectionis
celebrasset, eodem die et ipse migrauit ad
Dominum, ac gaudium summae festiuitatis, quod cum
fratribus, quos ad unitatis gratiam conuerterat, inchoauit,
cum Domino et apostolis, ceterisque caeli ciuibus
conpleuit, immo id ipsum celebrare sine fine non
desinit. Mira autem diuinae dispensatio prouisionis
erat, quod uenerabilis uir non solum in pascha transiuit
de hoc mundo ad Patrem; uerum etiam cum eo
die pascha celebraretur, quo numquam prius in eis
locis celebrari solebat. Gaudebant ergo fratres de
agnitione certa et catholica temporis paschalis; laetabantur
de patrocinio pergentis ad Dominum patris,
per quem fuerant correcti; gratulabatur ille, quod
eatenus in carne seruatus est, donec illum in pascha
diem suos auditores, quem semper antea uitabant,
suscipere ac secum agere uideret. Sicque certus de
illorum correctione reuerentissimus pater exsultauit,
ut uideret diem Domini; uidit et gauisus est.[23]
ANNO dominicae incarnationis DCCXXV, qui erat
annus septimus Osrici regis Nordanhymbrorum, qui
Coenredo successerat, Uictred filius Ecgberecti, rex
Cantuariorum, defunctus est nono die Kalendarum
Maiarum; et regni, quod per XXXIIII semis annos
tenebat, filios tres, Aedilberctum, Eadberctum, et
Alricum, reliquit heredes. Anno post quem proximo
Tobias Hrofensis ecclesiae praesul defunctus est, uir,
ut supra meminimus, doctissimus. Erat enim discipulus
beatae memoriae magistrorum Theodori archiepiscopi,
et abbatis Hadriani; unde, ut dictum est,
cum eruditione litterarum uel ecclesiasticarum uel
generalium, ita Grecam quoque cum Latina didicit
linguam, ut tam notas ac familiares sibi eas quam
natiuitatis suae loquellam haberet. Sepultus uero est
in porticu sancti Pauli apostoli, quam intro ecclesiam
sancti Andreae sibi ipse in locum sepulchri fecerat.
Post quem episcopatus officium Alduulf, Berctualdo
archiepiscopo consecrante, suscepit. Anno dominicae incarnationis DCCXXVIIII apparuerunt
cometae duae circa solem, multum intuentibus
terrorem incutientes. Una quippe solem praecedebat,
mane orientem; altera uespere sequebatur occidentem,
quasi orienti simul et occidenti dirae cladis praesagae;
uel certe una diei, altera noctis praecurrebat exortum,
ut utroque tempore mala mortalibus inminere signarent.
Portabant autem facem ignis contra Aquilonem,
quasi ad accendendum adclinem; apparebantque
mense Ianuario, et duabus ferme septimanis permanebant.
Quo tempore grauissima Sarracenorum lues
Gallias misera caede uastabat, et ipsi non multo post
in eadem prouincia dignas suae perfidiae poenas luebant.
Quo anno sanctus uir Domini Ecgberct, ut supra
commemorauimus, ipso die paschae migrauit ad Dominum;
et mox, peracto pascha, hoc est VIIa Iduum
Maiarum die, Osric rex Nordanhymbrorum uita
decessit, cum ipse regni, quod XI annis gubernabat,
successorem fore Ceoluulfum decreuisset, fratrem illius,
qui ante se regnauerat, Coenredi regis, cuius regni et
principia et processus tot ac tantis redundauere rerum
aduersantium motibus, ut, quid de his scribi debeat,
quemue habitura sint finem singula, necdum sciri
ualeat. Anno dominicae incarnationis DCCXXXI, Berctuald
archiepiscopus longa consumtus aetate defunctus
est die Iduum Ianuariarum; qui sedit annos XXXVII,
menses VI, dies XIIII; pro quo anno eodem factus
est archiepiscopus, uocabulo Tatuini, de prouincia
Merciorum, cum fuisset presbyter in monasterio, quod
uocatur Briudun. Consecratus est autem in Doruuerni
ciuitate a uiris uenerabilibus Danihele Uentano,
et Ingualdo Lundoniensi, et Alduino Lyccitfeldensi,
et Alduulfo Hrofensi antistitibus, die decima Iunii
mensis, dominica; uir religione et prudentia insignis,
sacris quoque litteris nobiliter instructus.
Itaque in praesenti ecclesiis Cantuariorum Tatuini
et Alduulf episcopi praesunt. Porro prouinciae Orientalium
Saxonum Inguald episcopus; prouinciae Orientalium
Anglorum Aldberct et Hadulac episcopi; prouinciae
Occidentalium Saxonum Danihel et Fortheri
episcopi; prouinciae Merciorum Alduini episcopus;
et eis populis, qui ultra amnem Sabrinam ad occidentem
habitant, Ualchstod episcopus; prouinciae
Huicciorum Uilfrid episcopus; prouinciae Lindisfarorum
Cyniberct episcopus praeest. Episcopatus Uectae
insulae ad Danihelem pertinet episcopum Uentae
ciuitatis. Prouincia Australium Saxonum iam aliquot
annis absque episcopo manens ministerium sibi episcopale
ab Occidentalium Saxonum antistite quaerit.
Et hae omnes prouinciae ceteraeque australes ad
confinium usque Hymbrae fluminis cum suis quaeque
regibus Merciorum regi Aedilbaldo subiectae
sunt. At uero prouinciae Nordanhymbrorum, cui rex
Ceoluulf praeest, IIII nunc episcopi praesulatum
tenent; Uilfrid in Eburacensi ecclesia, Ediluald
in Lindisfaronensi, Acca in Hagustaldensi, Pecthelm
in ea, quae Candida Casa uocatur, quae nuper,
multiplicatis fidelium plebibus, in sedem pontificatus
addita ipsum primum habet antistitem. Pictorum quoque natio tempore hoc et foedus pacis
cum gente habet Anglorum, et catholicae pacis ac
ueritatis cum uniuersali ecclesia particeps existere
gaudet. Scotti, qui Brittaniam incolunt, suis contenti
finibus nil contra gentem Anglorum insidiarum moliuntur
aut fraudium. Brettones, quamuis et maxima
ex parte domestico sibi odio gentem Anglorum, et
totius catholicae ecclesiae statum pascha minus recto,
moribusque inprobis inpugnent; tamen et diuina sibi
et humana prorsus resistente uirtute, in neutro cupitum
possunt obtinere propositum; quippe qui quamuis ex
parte sui sint iuris, nonnulla tamen ex parte Anglorum
sunt seruitio mancipati. Qua adridente pace ac serenitate temporum, plures
in gente Nordanhymbrorum, tam nobiles, quam priuati,
se suosque liberos, depositis armis, satagunt magis, accepta
tonsura, monasterialibus adscribere uotis, quam
bellicis exercere studiis. Quae res quem sit habitura
finem, posterior aetas uidebit. Hic est inpraesentiarum uniuersae status Brittaniae,
anno aduentus Anglorum in Brittaniam circiter ducentesimo
octogesimo quinto, dominicae autem incarnationis
anno DCCXXXI; in cuius regno perpetuo
exsultet terra, et congratulante in fide eius Brittania,
laetentur insulae multae, et confiteantur memoriae
sanctitatis eius.
[24]
UERUM ea, quae temporum distinctione latius digesta
sunt, ob memoriam conseruandam breuiter recapitulari
placuit. Anno igitur ante incarnationem dominicam sexagesimo
Gaius Iulius Caesar primus Romanorum Brittanias
bello pulsauit, et uicit, nec tamen ibi regnum
potuit obtinere. Anno ab incarnatione Domini XLVI, Claudius secundus
Romanorum Brittanias adiens, plurimam insulae
partem in deditionem recepit, et Orcadas quoque
insulas Romano adiecit imperio. Anno incarnationis dominicae CLXVII, Eleuther
Romae praesul factus XV annos ecclesiam gloriosissime
rexit, cui litteras rex Brittaniae Lucius mittens,
ut Christianus efficeretur, petiit et inpetrauit. Anno ab incarnatione Domini CLXXXVIIII, Seuerus
imperator factus XVII annis regnauit, qui Brittaniam
uallo a mari usque ad mare praecinxit. Anno CCCLXXXI, Maximus in Brittania creatus
imperator, in Galliam transiit, et Gratianum interfecit. Anno CCCCVIIII, Roma a Gothis fracta, ex quo
tempore Romani in Brittania regnare cessarunt. Anno CCCCXXX, Palladius ad Scottos in Christum
credentes a Caelestino papa primus mittitur episcopus. Anno CCCCXLVIIII, Marcianus cum Ualentiniano
imperium suscipiens, VII annis tenuit, quorum tempore
Angli a Brettonibus accersiti Brittaniam adierunt.
Anno DXXXVIII, eclypsis solis facta est XIIII.
Kalendas Martias, ab hora prima usque ad tertiam. Anno DXL, eclypsis solis facta XII. Kalendas
Iulias, et apparuerunt stellae pene hora dimidia ab
hora diei tertia. Anno DXLVII, Ida regnare coepit, a quo regalis
Nordanhymbrorum prosapia originem tenet, et XII
annis in regno permansit.
Anno DLXV, Columba presbyter de Scottia uenit
Brittaniam, ad docendos Pictos, et in insula Hii monasterium
fecit.
Anno DXCVI, Gregorius papa misit Brittaniam
Augustinum cum monachis, qui uerbum Dei genti
Anglorum euangelizarent.
Anno DXCVII, uenere Brittaniam praefati doctores,
qui fuit annus plus minus CL aduentus Anglorum in
Brittaniam.
Anno DCI, misit papa Gregorius pallium Brittaniam
Augustino iam facto episcopo, et plures uerbi ministros,
in quibus et Paulinum.
Anno DCIII, pugnatum ad Degsastanæ.
Anno DCIIII, Orientales Saxones fidem Christi percipiunt
sub rege Sabercto antistite Mellito.
Anno DCV, Gregorius obiit.
Anno DCXVI, Aedilberct rex Cantuariorum defunctus
est.
Anno DCXXV, Paulinus a Iusto archiepiscopo ordinatur
genti Nordanhymbrorum antistes.
Anno DCXXVI, Eanfled, filia Aeduini regis, baptizata
cum XII in sabbato pentecostes.
Anno DCXXVII, Eduini rex baptizatus cum sua
gente in pascha.
Anno DCXXXIII, Eduine rege peremto, Paulinus
Cantiam rediit. Anno DCXL, Eadbald rex Cantuariorum obiit. Anno DCXLII, Osuald rex occisus. Anno DCXLIIII, Paulinus, quondam Eboraci,
sed tunc Hrofensis antistes ciuitatis, migrauit ad
Dominum. Anno DCLI, Osuini rex occisus, et Aidan episcopus
defunctus est. Anno DCLIII, Middilangli sub principe Peada
fidei mysteriis sunt inbuti.
Anno DCLV, Penda periit, et Mercii sunt facti
Christiani. Anno DCLXIIII, eclypsis facta; Earconberct rex
Cantuariorum defunctus, et Colman cum Scottis ad
suos reuersus est; et pestilentia uenit; et Ceadda ac
Uilfrid Nordanhymbrorum ordinantur episcopi. Anno DCLXVIII, Theodorus ordinatur episcopus. Anno DCLXX, Osuiu rex Nordanhymbrorum
obiit. Anno DCLXXIII, Ecgberct rex Cantuariorum obiit;
et synodus facta est ad Herutforda, praesente Ecgfrido
rege, praesidente archiepiscopo Theodoro, utillima,
X capitulorum. Anno DCLXXV, Uulfheri rex Merciorum, postquam
XVII annos regnauerat, defunctus, Aedilredo
fratri reliquit imperium.
Anno DCLXXVI, Aedilred uastauit Cantiam.
Anno DCLXXVIII, cometa apparuit; Uilfrid episcopus
a sede sua pulsus est ab Ecgfrido rege; et pro eo
Bosa, Eata, et Eadhaeth consecrati antistites.
Anno DCLXXVIIII, Ælfuini occisus.
Anno DCLXXX, synodus facta in campo Haethfeltha
de fide catholica, praesidente archiepiscopo
Theodoro; in quo adfuit Iohannes abba Romanus.
Quo anno Hild abbatissa in Streanæshalæ obiit.
Anno DCLXXXV, Ecgfrid rex Nordanhymbrorum
occisus est. Anno eodem Hlotheri rex Cantuariorum
obiit.
Anno DCLXXXVIII, Caeduald rex Occidentalium
Saxonum Romam de Brittania pergit.
Anno DCXC, Theodorus archiepiscopus obiit. Anno DCXCVII, Osthryd regina a suis, id est Merciorum,
primatibus interemta. Anno DCXCVIII, Berctred dux regius Nordanhymbrorum
a Pictis interfectus.
Anno DCCIIII, Aedilred, postquam XXXI annos
Merciorum genti praefuit, monachus factus Coenredo
regnum dedit. Anno DCCV, Aldfrid rex Nordanhymbrorum defunctus
est. Anno DCCVIIII, Coenred rex Merciorum, postquam
V annos regnauit, Romam pergit. Anno DCCXI, Berctfrid praefectus cum Pictis
pugnauit. Anno DCCXVI, Osred rex Nordanhymbrorum
interfectus, et rex Merciorum Ceolred defunctus; et
uir Domini Ecgberct Hienses monachos ad catholicum
pascha et ecclesiasticam correxit tonsuram. Anno DCCXXV, Uictred rex Cantuariorum obiit. Anno DCCXXVIIII, cometae apparuerunt, sanctus
Ecgberct transiit, Osric mortuus est. Anno DCCXXXI, Berctuald archiepiscopus obiit.
Anno eodem Tatuini consecratus archiepiscopus nonus
Doruuernensis ecclesiae, Aedilbaldo rege Merciorum
XV. agente annum inperii. Haec de historia ecclesiastica Brittaniarum, et maxime
gentis Anglorum, prout uel ex litteris antiquorum, uel
ex traditione maiorum, uel ex mea ipse cognitione
scire potui, Domino adiuuante digessi Baeda famulus
Christi, et presbyter monasterii beatorum apostolorum
Petri et Pauli, quod est ad Uiuraemuda, et Ingyruum. Qui natus in territorio eiusdem monasterii, cum
essem annorum septem, cura propinquorum datus sum
educandus reuerentissimo abbati Benedicto, ac deinde
Ceolfrido; cunctumque ex eo tempus uitae in eiusdem
monasterii habitatione peragens, omnem meditandis
scripturis operam dedi; atque inter obseruantiam disciplinae
regularis, et cotidianam cantandi in ecclesia
curam, semper aut discere, aut docere, aut scribere
dulce habui. Nono decimo autem uitae meae anno diaconatum,
tricesimo gradum presbyteratus, utrumque per ministerium
reuerentissimi episcopi Iohannis, iubente Ceolfrido
abbate, suscepi. Ex quo tempore accepti presbyteratus usque ad
annum aetatis meae LVIIII, haec in scripturam
sanctam meae meorumque necessitati ex opusculis
uenerabilium patrum breuiter adnotare, siue etiam
ad formam sensus et interpretationis eorum superadicere
curaui:
‘In principium Genesis, usque ad natiuitatem Isaac
et eiectionem Ismahelis, libros IIII.
De tabernaculo et uasis eius, ac uestibus sacerdotum,
libros III.
In primam partem Samuelis, id est usque ad mortem
Saulis, libros III.
De aedificatione templi, allegoricae expositionis,
sicut et cetera, libros II. Item, in Regum librum XXX quaestionum. In Prouerbia Salomonis libros III. In Cantica canticorum libros VII. In Isaiam, Danihelem, XII prophetas, et partem
Hieremiae, distinctiones capitulorum ex tractatu beati
Hieronimi excerptas. In Ezram et Neemiam libros III. In Canticum Habacum librum I. In librum beati patris Tobiae explanationis
allegoricae
de Christo et ecclesia librum I. Item, Capitula lectionum in Pentateucum Mosi,
Iosue, Iudicum; In libros Regum et Uerba dierum; In librum beati patris Iob; In Parabolas, Ecclesiasten, et Cantica canticorum; In Isaiam prophetam, Ezram quoque et Neemiam. In euangelium Marci libros IIII. In euangelium Lucae libros VI. Omeliarum euangelii libros II. In apostolum quaecumque in opusculis sancti Augustini
exposita inueni, cuncta per ordinem transscribere
curaui. In Actus apostolorum libros II. In Epistulas VII catholicas libros singulos. In Apocalypsin sancti Iohannis libros III. Item, Capitula lectionum in totum nouum testamentum,
excepto euangelio. Item librum epistularum ad diuersos: quarum de
sex aetatibus saeculi una est; de mansionibus filiorum
Israel una; una de eo, quod ait Isaias: ‘Et claudentur
ibi in carcerem, et post dies multos uisitabantur;’ de
ratione bissexti una; de aequinoctio iuxta Anatolium
una. Item de historiis sanctorum: librum uitae et passionis
sancti Felicis confessoris de metrico Paulini
opere in prosam transtuli; librum uitae et passionis
sancti Anastasii, male de Greco translatum, et peius
a quodam inperito emendatum, prout potui, ad sensum
correxi; uitam sancti patris monachi simul et antistitis
Cudbercti, et prius heroico metro et postmodum plano
sermone, descripsi.
Historiam abbatum monasterii huius, in quo supernae
pietati deseruire gaudeo, Benedicti, Ceolfridi, et Huaetbercti
in libellis duobus.
Historiam ecclesiasticam nostrae insulae ac gentis in
libris V.
Martyrologium de nataliciis sanctorum martyrum
diebus; in quo omnes, quos inuenire potui, non solum
qua die, uerum etiam quo genere certaminis, uel sub
quo iudice mundum uicerint, diligenter adnotare
studui.
Librum hymnorum diuerso metro siue rhythmo. Librum epigrammatum heroico metro, siue elegiaco.
De natura rerum, et de temporibus libros singulos;
item de temporibus librum I maiorem.
Librum de orthographia, alfabeti ordine distinctum.
Item librum de metrica arte, et huic adiectum alium
de schematibus siue tropis libellum, hoc est de figuris
modisque locutionum, quibus scriptura sancta contexta
est.’
Teque deprecor, bone Iesu, ut cui propitius donasti
uerba tuae scientiae dulciter haurire, dones etiam
benignus aliquando ad te fontem omnis sapientiae
peruenire, et parere semper ante faciem tuam.