HISTORIAM ECCLESIASTICAM GENTIS ANGLORUM: LIBER TERTIUS.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30
[1]
AT interfecto in pugna Æduino, suscepit pro
illo regnum Deirorum, de qua prouincia ille generis
prosapiam et primordia regni habuerat, filius patrui
eius Aelfrici, uocabulo Osric, qui ad praedicationem
Paulini fidei erat sacramentis inbutus. Porro regnum
Berniciorum, nam in has duas prouincias gens Nordanhymbrorum
antiquitus diuisa erat, suscepit filius
Aedilfridi, qui de illa prouincia generis et regni originem
duxerat, nomine Eanfrid. Siquidem tempore
toto, quo regnauit Æduini, filii praefati regis Aedilfridi,
qui ante illum regnauerat, cum magna nobilium
iuuentute apud Scottos siue Pictos exulabant, ibique
ad doctrinam Scottorum cathecizati, et baptismatis
sunt gratia recreati. Qui ut, mortuo rege inimico,
patriam sunt redire permissi, accepit primus eorum,
quem diximus, Eanfrid regnum Berniciorum. Qui
uterque rex, ut terreni regni infulas sortitus est, sacramenta
regni caelestis, quibus initiatus erat, anathematizando
prodidit, ac se priscis idolatriae sordibus
polluendum perdendumque restituit. Nec mora, utrumque rex Brettonum Ceadualla
impia manu, sed iusta ultione peremit. Et primo
quidem proxima aestate Osricum, dum se in oppido
municipio temerarie obsedisset, erumpens subito cum
suis omnibus inparatum cum toto exercitu deleuit.
Dein cum anno integro prouincias Nordanhymbrorum,
non ut rex uictor possideret, sed quasi tyrannus saeuiens
disperderet, ac tragica caede dilaceraret, tandem Eanfridum
inconsulte ad se cum XII lectis militibus
postulandae pacis gratia uenientem, simili sorte damnauit.
Infaustus ille annus, et omnibus bonis exosus
usque hodie permanet, tam propter apostasiam regum
Anglorum, qua se fidei sacramentis exuerant, quam
propter uesanam Brettonici regis tyrannidem. Unde
cunctis placuit regum tempora computantibus, ut,
ablata de medio regum perfidorum memoria, idem
annus sequentis regis, id est Osualdi, uiri Deo dilecti,
regno adsignaretur; quo, post occisionem fratris Eanfridi,
superueniente cum paruo exercitu, sed fide
Christi munito, infandus Brettonum dux cum inmensis
illis copiis, quibus nihil resistere posse iactabat, interemtus
est in loco, qui lingua Anglorum Denisesburna,
id est riuus Denisi, uocatur.[2]
OSTENDITUR autem usque hodie, et in magna ueneratione
habetur locus ille, ubi uenturus ad hanc pugnam
Osuald signum sanctae crucis erexit, ac flexis genibus
Deum deprecatus est, ut in tanta rerum necessitate
suis cultoribus caelesti succurreret auxilio. Denique
fertur, quia facta citato opere cruce, ac fouea praeparata,
in qua statui deberet, ipse fide feruens hanc arripuerit,
ac foueae inposuerit, atque utraque manu erectam
tenuerit, donec adgesto a militibus puluere terrae
figeretur; et hoc facto, elata in altum uoce cuncto
exercitui proclamauerit: ‘Flectamus omnes genua, et
Deum omnipotentem, uiuum, ac uerum in commune
deprecemur, ut nos ab hoste superbo ac feroce sua
miseratione defendat; scit enim ipse, quia iusta pro
salute gentis nostrae bella suscepimus.’ Fecerunt
omnes, ut iusserat, et sic incipiente diluculo in hostem
progressi, iuxta meritum suae fidei uictoria potiti sunt.
In cuius loco orationis innumerae uirtutes sanitatum
noscuntur esse patratae, ad indicium uidelicet ac
memoriam fidei regis. Nam et usque hodie multi
de ipso ligno sacrosanctae crucis astulas excidere solent,
quas cum in aquas miserint, eisque languentes homines
aut pecudes potauerint, siue asperserint, mox
sanitati restituuntur. Uocatur locus ille lingua Anglorum Hefenfelth,
quod dici potest latine caelestis campus, quod certo
utique praesagio futurorum antiquitus nomen accepit;
significans nimirum, quod ibidem caeleste erigendum
tropaeum, caelestis inchoanda uictoria, caelestia usque
hodie forent miracula celebranda. Est autem locus
iuxta murum illum ad aquilonem, quo Romani quondam
ob arcendos barbarorum impetus totam a mari
ad mare praecinxere Brittaniam, ut supra docuimus.
In quo uidelicet loco consuetudinem multo iam tempore
fecerant fratres Hagustaldensis ecclesiae, quae non
longe abest, aduenientes omni anno pridie quam postea
idem rex Osuald occisus est, uigilias pro salute animae
eius facere, plurimaque psalmorum laude celebrata,
uictimam pro eo mane sacrae oblationis offerre. Qui
etiam crescente bona consuetudine, nuper ibidem
ecclesia constructa, sacratiorem et cunctis honorabiliorem
omnibus locum fecere. Nec inmerito, quia
nullum, ut conperimus, fidei Christianae signum, nulla
ecclesia, nullum altare in tota Berniciorum gente
erectum est, priusquam hoc sacrae crucis uexillum
nouus militiae ductor, dictante fidei deuotione, contra
hostem inmanissimum pugnaturus statueret.
Nec ab re est unum e pluribus, quae ad hanc crucem
patrata sunt, uirtutis miraculum enarrare. Quidam
de fratribus eiusdem Hagustaldensis ecclesiae, nomine
Bothelm qui nunc usque superest, ante paucos annos,
dum incautius forte noctu in glacie incederet, repente
conruens, brachium contriuit, ac grauissima fracturae
ipsius coepit molestia fatigari; ita ut ne ad os quidem
adducere ipsum brachium ullatenus dolore arcente
ualeret. Qui cum die quadam mane audiret unum de
fratribus ad locum eiusdem sanctae crucis ascendere
disposuisse, rogauit, ut aliquam sibi partem de illo
ligno uenerabili rediens adferret, credere se dicens,
quia per hoc, donante Domino, salutem posset consequi.
Fecit ille, ut rogatus est, et reuersus ad uesperam,
sedentibus iam ad mensam fratribus, obtulit ei aliquid
de ueteri musco, quo superficies ligni erat obsita. Qui
cum sedens ad mensam non haberet ad manum, ubi
oblatum sibi munus reponeret, misit hoc in sinum
sibi. Et dum iret cubitum, oblitus hoc alicubi deponere,
permisit suo in sinu permanere. At medio noctis
tempore, cum euigilaret, sensit nescio quid frigidi suo
lateri adiacere, admotaque manu requirere quid esset,
ita sanum brachium manumque repperit, ac si nihil
umquam tanti langoris habuisset.[3]
IDEM ergo Osuald, mox ubi regnum suscepit, desiderans
totam, cui praeesse coepit, gentem fidei Christianae
gratia inbui, cuius experimenta permaxima in
expugnandis barbaris iam ceperat, misit ad maiores
natu Scottorum, inter quos exulans ipse baptismatis
sacramenta cum his, qui secum erant, militibus consecutus
erat; petens, ut sibi mitteretur antistes, cuius
doctrina ac ministerio gens, quam regebat, Anglorum,
dominicae fidei et dona disceret, et susciperet sacramenta.
Neque aliquanto tardius, quod petiit, inpetrauit;
accepit namque pontificem Aedanum summae
mansuetudinis, et pietatis, ac moderaminis uirum,
habentemque zelum Dei, quamuis non plene secundum
scientiam. Namque diem paschae dominicum more
suae gentis, cuius saepius mentionem fecimus, a
XIIIIa luna usque ad XXam obseruare solebat. Hoc
etenim ordine septentrionalis Scottorum prouincia,
et omnis natio Pictorum illo adhuc tempore pascha
dominicum celebrabat, aestimans se in hac obseruantia
sancti ac laude digni patris Anatolii scripta secutam.
Quod an uerum sit, peritus quisque facillime cognoscit.
Porro gentes Scottorum, quae in australibus Hiberniae
insulae partibus morabantur, iamdudum ad admonitionem
apostolicae sedis antistitis, pascha canonico ritu
obseruare didicerunt.
Uenienti igitur ad se episcopo, rex locum sedis episcopalis
in insula Lindisfarnensi, ubi ipse petebat,
tribuit. Qui uidelicet locus accedente ac recedente
reumate, bis cotidie instar insulae maris circumluitur
undis, bis renudato littore contiguus terrae redditur;
atque eius admonitionibus humiliter ac libenter in
omnibus auscultans, ecclesiam Christi in regno suo
multum diligenter aedificare ac dilatare curauit. Ubi
pulcherrimo saepe spectaculo contigit, ut euangelizante
antistite, qui Anglorum linguam perfecte non nouerat,
ipse rex suis ducibus ac ministris interpres uerbi
existeret caelestis; quia nimirum tam longo exilii sui
tempore linguam Scottorum iam plene didicerat. Exin
coepere plures per dies de Scottorum regione uenire
Brittaniam atque illis Anglorum prouinciis, quibus
regnauit Osuald, magna deuotione uerbum fidei praedicare
et credentibus gratiam baptismi, quicumque
sacerdotali erant gradu praediti, ministrare. Construebantur
ergo ecclesiae per loca, confluebant ad audiendum
uerbum populi gaudentes, donabantur munere
regio possessiones et territoria ad instituenda monasteria,
inbuebantur praeceptoribus Scottis paruuli Anglorum
una cum maioribus studiis et obseruatione
disciplinae regularis.
Nam monachi erant maxime, qui ad praedicandum
uenerant. Monachus ipse episcopus Aedan, utpote de
insula, quae uocatur Hii, destinatus, cuius monasterium
in cunctis pene septentrionalium Scottorum, et omnium
Pictorum monasteriis non paruo tempore arcem tenebat,
regendisque eorum populis praeerat; quae uidelicet
insula ad ius quidem Brittaniae pertinet, non
magno ab ea freto discreta, sed donatione Pictorum,
qui illas Brittaniae plagas incolunt, iamdudum monachis
Scottorum tradita, eo quod illis praedicantibus
fidem Christi perceperint.[4]
SIQUIDEM anno incarnationis dominicae DoLXoVo,
quo tempore gubernaculum Romani imperii post
Iustinianum Iustinus minor accepit, uenit de Hibernia
presbyter et abbas habitu et uita monachi insignis,
nomine Columba Brittaniam, praedicaturus uerbum
Dei prouinciis septentrionalium Pictorum, hoc est eis
quae arduis atque horrentibus montium iugis ab australibus
eorum sunt regionibus sequestratae. Namque
ipsi australes Picti, qui intra eosdem montes habent
sedes, multo ante tempore, ut perhibent, relicto errore
idolatriae, fidem ueritatis acceperant, praedicante eis
uerbum Nynia episcopo reuerentissimo et sanctissimo
uiro de natione Brettonum, qui erat Romae regulariter
fidem et mysteria ueritatis edoctus; cuius sedem episcopatus,
sancti Martini episcopi nomine et ecclesia
insignem, ubi ipse etiam corpore una cum pluribus
sanctis requiescit, iam nunc Anglorum gens obtinet.
Qui locus, ad prouinciam Berniciorum pertinens,
uulgo uocatur Ad Candidam Casam, eo quod ibi ecclesiam
de lapide, insolito Brettonibus more fecerit. Uenit autem Brittaniam Columba, regnante Pictis
Bridio filio Meilochon, rege potentissimo, nono anno
regni eius, gentemque illam uerbo et exemplo ad fidem
Christi conuertit; unde et praefatam insulam ab eis
in possessionem monasterii faciendi accepit. Neque
enim magna est, sed quasi familiarum quinque, iuxta
aestimationem Anglorum; quam successores eius
usque hodie tenent, ubi et ipse sepultus est, cum
esset annorum LXXVII, post annos circiter XXX et
duos, ex quo ipse Brittaniam praedicaturus adiit.
Fecerat autem, priusquam Brittaniam ueniret, monasterium
nobile in Hibernia, quod a copia roborum
Dearmach lingua Scottorum, hoc est campus roborum,
cognominatur. Ex quo utroque monasterio plurima
exinde monasteria per discipulos eius et in Brittania
et in Hibernia propagata sunt, in quibus omnibus
idem monasterium insulanum, in quo ipse requiescit
corpore, principatum teneret.
Habere autem solet ipsa insula rectorem semper
abbatem presbyterum, cuius iuri et omnis prouincia,
et ipsi etiam episcopi ordine inusitato debeant esse
subiecti, iuxta exemplum primi doctoris illius, qui
non episcopus, sed presbyter extitit et monachus;
de cuius uita et uerbis nonnulla a discipulis eius feruntur
scripta haberi. Uerum qualiscumque fuerit ipse,
nos hoc de illo certum tenemus, quia reliquit successores
magna continentia ac diuino amore regularique
institutione insignes; in tempore quidem summae
festiuitatis dubios circulos sequentes, utpote quibus
longe ultra orbem positis nemo synodalia paschalis
obseruantiae decreta porrexerat; tantum ea, quae in
propheticis, euangelicis, et apostolicis litteris discere
poterant, pietatis et castitatis opera diligenter obseruantes.
Permansit autem huiusmodi obseruantia
paschalis apud eos tempore non pauco, hoc est
usque ad annum dominicae incarnationis DCCXV
per annos CL.
At tunc ueniente ad eos reuerentissimo et sanctissimo
patre et sacerdote Ecgbercto, de natione Anglorum,
qui in Hibernia diutius exulauerat pro Christo,
eratque et doctissimus in scripturis, et longaeua uitae
perfectione eximius, correcti sunt per eum, et ad uerum
canonicumque paschae diem translati; quem tamen
et antea non semper in luna XIIIIa cum Iudaeis, ut
quidam rebantur, sed in die quidem dominica, alia
tamen, quam decebat, ebdomada celebrabant. Sciebant
enim, ut Christiani, resurrectionem dominicam, quae
prima sabbati facta est, prima sabbati semper esse
celebrandam; sed ut barbari et rustici, quando eadem
prima sabbati, quae nunc dominica dies cognominatur,
ueniret, minime didicerant. Uerum quia gratia caritatis
feruere non omiserunt, et huius quoque rei
notitiam ad perfectum percipere meruerunt, iuxta
promissum apostoli dicentis: ‘Et siquid aliter sapitis,
et hoc quoque uobis Deus reuelabit.’ De quo plenius
in sequentibus suo loco dicendum est.[5]
AB hac ergo insula, ab horum collegio monachorum,
ad prouinciam Anglorum instituendam in Christo,
missus est Aedan, accepto gradu episcopatus. Quo
tempore eidem monasterio Segeni abbas et presbyter
praefuit. Unde inter alia uiuendi documenta saluberrimum
abstinentiae uel continentiae clericis exemplum
reliquit; cuius doctrinam id maxime commendabat
omnibus, quod non aliter, quam uiuebat cum suis,
ipse docebat. Nil enim huius mundi quaerere, nil
amare curabat. Cuncta, quae sibi a regibus uel diuitibus
saeculi donabantur, mox pauperibus, qui occurrerent,
erogare gaudebat. Discurrere per cuncta et
urbana et rustica loca, non equorum dorso, sed pedum
incessu uectus, nisi si maior forte necessitas conpulisset,
solebat; quatinus ubicumque aliquos uel diuites uel
pauperes incedens aspexisset, confestim ad hos diuertens,
uel ad fidei suscipiendae sacramentum, si infideles
essent, inuitaret; uel si fideles, in ipsa eos fide
confortaret, atque ad elimosynas operumque bonorum
exsecutionem, et uerbis excitaret et factis. In tantum autem uita illius a nostri temporis segnitia
distabat, ut omnes, qui cum eo incedebant, siue
adtonsi, seu laici, meditari deberent, id est, aut legendis
scripturis, aut psalmis discendis operam dare. Hoc
erat cotidianum opus illius et omnium, qui cum eo
erant, ubicumque locorum deuenissent. Et si forte
euenisset, quod tamen raro euenit, ut ad regis conuiuium
uocaretur, intrabat cum uno clerico aut duobus;
et, ubi paululum reficiebatur, adcelerauit ocius ad
legendum cum suis, siue ad orandum egredi. Cuius
exemplis informati tempore illo religiosi quique uiri
ac feminae consuetudinem fecerunt per totum annum,
excepta remissione quinquagesimae paschalis, IIIIa
et VIa sabbati ieiunium ad nonam usque horam protelare.
Numquam diuitibus honoris siue timoris gratia,
siqua delinquissent, reticebat; sed aspera illos inuectione
corrigebat. Nullam potentibus saeculi pecuniam,
excepta solum esca, siquos hospitio suscepisset, umquam
dare solebat, sed ea potius, quae sibi a diuitibus
donaria pecuniarum largiebantur, uel in usus pauperum,
ut diximus, dispergebat, uel ad redemtionem eorum,
qui iniuste fuerant uenditi, dispensabat. Denique
multos, quos pretio dato redemerat, redemtos postmodum
suos discipulos fecit, atque ad sacerdotalem
usque gradum erudiendo atque instituendo prouexit.
Ferunt autem, quia, cum de prouincia Scottorum
rex Osuald postulasset antistitem, qui sibi suaeque
genti uerbum fidei ministraret, missus fuerit primo
alius austerioris animi uir, qui, cum aliquandiu genti
Anglorum praedicans nihil proficeret, nec libenter a
populo audiretur, redierit patriam, atque in conuentu
seniorum rettulerit, quia nil prodesse docendo genti,
ad quam missus erat, potuisset, eo quod essent homines
indomabiles, et durae ac barbarae mentis. At illi,
ut perhibent, tractatum magnum in concilio, quid
esset agendum, habere coeperunt; desiderantes quidem
genti, quam petebantur, saluti esse, sed de non recepto,
quem miserant, praedicatore dolentes. Tum
ait Aedan, nam et ipse concilio intererat, ad eum, de
quo agebatur, sacerdotem: ‘Uidetur mihi, frater, quia
durior iusto indoctis auditoribus fuisti, et non eis iuxta
apostolicam disciplinam primo lac doctrinae mollioris
porrexisti, donec paulatim enutriti uerbo Dei, ad
capienda perfectiora, et ad facienda sublimiora Dei
praecepta sufficerent.’ Quo audito omnium, qui considebant,
ad ipsum ora et oculi conuersi, diligenter,
quid diceret, discutiebant, et ipsum esse dignum episcopatu,
ipsum ad erudiendos incredulos et indoctos
mitti debere decernunt, qui gratia discretionis, quae
uirtutum mater est, ante omnia probabatur inbutus;
sicque illum ordinantes ad praedicandum miserunt.
Qui ubi tempus accepit, sicut prius moderamine discretionis,
ita postmodum et ceteris uirtutibus ornatus
apparuit.[6]
HUIUS igitur antistitis doctrina rex Osuald cum ea,
cui praeerat, gente Anglorum institutus, non solum
incognita progenitoribus suis regna caelorum sperare
didicit; sed et regna terrarum plus quam ulli maiorum
suorum, ab eodem uno Deo, qui fecit caelum et terram,
consecutus est. Denique omnes nationes et prouincias
Brittaniae, quae in IIII linguas, id est Brettonum,
Pictorum, Scottorum, et Anglorum, diuisae sunt, in
dicione accepit.
Quo regni culmine sublimatus, nihilominus, quod
mirum dictu est, pauperibus et peregrinis semper
humilis, benignus, et largus fuit. Denique fertur,
quia tempore quodam, cum die sancto paschae cum
praefato episcopo consedisset ad prandium, positusque
esset in mensa coram eo discus argenteus regalibus
epulis refertus, et iamiamque essent manus ad panem
benedicendum missuri, intrasse subito ministrum
ipsius, cui suscipiendorum inopum erat cura delegata,
et indicasse regi, quia multitudo pauperum undecumque
adueniens maxima per plateas sederet, postulans
aliquid elimosynae a rege. Qui mox dapes sibimet
adpositas deferri pauperibus, sed et discum confringi,
atque eisdem minutatim diuidi praecepit. Quo uiso
pontifex, qui adsidebat, delectatus tali facto pietatis,
adprehendit dexteram eius, et ait: ‘Numquam inueterescat
haec manus.’ Quod et ita iuxta uotum
benedictionis eius prouenit. Nam cum interfecto illo
in pugna, manus cum brachio a cetero essent corpore
resectae, contigit, ut hactenus incorruptae perdurent.
Denique in urbe regia, quae a regina quondam uocabulo
Bebba cognominatur, loculo inclusae argenteo in ecclesia
sancti Petri seruantur, ac digno a cunctis honore
uenerantur.
Huius industria regis Derorum et Berniciorum
prouinciae, quae eatenus ab inuicem discordabant, in
unam sunt pacem, et uelut unum conpaginatae in
populum. Erat autem nepos Aeduini regis ex sorore
Acha, dignumque fuit, ut tantus praecessor talem
haberet de sua consanguinitate et religionis heredem
et regni.[7]
EO tempore gens Occidentalium Saxonum, qui antiquitus
Geuissae uocabantur, regnante Cynigilso fidem
Christi suscepit, praedicante illis uerbum Birino episcopo,
quicum consilio papae Honorii uenerat Brittaniam,
promittens quidem se illo praesente in intimis ultra
Anglorum partibus, quo nullus doctor praecessisset,
sanctae fidei semina esse sparsurum. Unde et iussu
eiusdem pontificis per Asterium Genuensem episcopum
in episcopatus consecratus est gradum. Sed Brittaniam
perueniens, ac primum Geuissorum gentem ingrediens,
cum omnes ibidem paganissimos inueniret, utilius esse
ratus est ibi potius uerbum praedicare, quam ultra
progrediens eos, quibus praedicare deberet, inquirere. Itaque euangelizante illo in praefata prouincia, cum
rex ipse cathecizatus, fonte baptismi cum sua gente
ablueretur, contigit tunc temporis sanctissimum ac
uictoriosissimum regem Nordanhymbrorum Osualdum
adfuisse, eumque de lauacro exeuntem suscepisse, ac
pulcherrimo prorsus et Deo digno consortio, cuius erat
filiam accepturus in coniugem, ipsum prius secunda
generatione Deo dedicatum sibi accepit in filium. Donauerunt
autem ambo reges eidem episcopo ciuitatem,
quae uocatur Dorcic, ad faciendum inibi sedem episcopalem;
ubi factis dedicatisque ecclesiis, multisque ad
Dominum pio eius labore populis aduocatis, migrauit
ad Dominum, sepultusque est in eadem ciuitate,
et post annos multos, Haedde episcopatum agente,
translatus inde in Uentam ciuitatem, atque in
ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli positus
est.
Defuncto autem et rege, successit in regnum filius
eius Coinualch, qui et fidem ac sacramenta regni
caelestis suscipere rennuit, et non multo post etiam
regni terrestris potentiam perdidit. Repudiata enim
sorore Pendan regis Merciorum, quam duxerat, aliam
accepit uxorem; ideoque bello petitus, ac regno priuatus
ab illo, secessit ad regem Orientalium Anglorum, cui
nomen erat Anna; apud quem triennio exulans fidem
cognouit ac suscepit ueritatis. Nam et ipse, apud quem
exulabat, rex erat uir bonus, et bona ac sancta sobole
felix, ut in sequentibus docebimus.
Cum uero restitutus esset in regnum Coinualch,
uenit in prouinciam de Hibernia pontifex quidam
nomine Agilberctus, natione quidem Gallus, sed tunc
legendarum gratia scripturarum in Hibernia non paruo
tempore demoratus, coniunxitque se regi, sponte ministerium
praedicandi assumens. Cuius eruditionem
atque industriam uidens rex, rogauit eum, accepta ibi
sede episcopali, suae gentis manere pontificem; qui
precibus eius adnuens, multis annis eidem genti sacerdotali
iure praefuit. Tandem rex, qui Saxonum tantum
linguam nouerat, pertaesus barbarae loquellae,
subintroduxit in prouinciam alium suae linguae episcopum,
uocabulo Uini, et ipsum in Gallia ordinatum;
diuidensque in duas parrochias prouinciam, huic in
ciuitate Uenta, quae a gente Saxonum Uintancæstir
appellatur, sedem episcopatus tribuit; unde offensus
grauiter Agilberctus, quod haec ipso inconsulto ageret
rex, rediit Galliam, et accepto episcopatu Parisiacae
ciuitatis, ibidem senex ac plenus dierum obiit. Non
multis autem annis post abscessum eius a Brittania
transactis, pulsus est et Uini ab eodem rege de episcopatu;
qui secedens ad regem Merciorum uocabulo
Uulfheri, emit pretio ab eo sedem Lundoniae ciuitatis,
eiusque episcopus usque ad uitae suae terminum
mansit. Sicque prouincia Occidentalium Saxonum
tempore non pauco absque praesule fuit. Quo etiam tempore rex praefatus ipsius gentis, grauissimis
regni sui damnis saepissime ab hostibus
adflictus, tandem ad memoriam reduxit, quod eum
pridem perfidia regno pulerit, fides agnita Christi
in regnum reuocauerit; intellexitque, quod etiam tunc
destituta pontifice prouincia recte pariter diuino fuerit
destituta praesidio. Misit ergo legatarios in Galliam
ad Agilberctum, summissa illum satisfactione deprecans
ad episcopatum suae gentis redire. At ille se
excusans, et uenire non posse contestans, quia episcopatu
propriae ciuitatis ac parrochiae teneretur
adstrictus, ne tamen obnixe petenti nil ferret auxilii,
misit pro se illo presbyterum Leutherium nepotem
suum, qui ei, si uellet, ordinaretur episcopus; dicens,
quod ipse eum dignum esse episcopatu iudicaret. Quo
honorifice a populo et a rege suscepto, rogauerunt
Theodorum, tunc archiepiscopum Doruuernensis ecclesiae,
ipsum sibi antistitem consecrari; qui consecratus
in ipsa ciuitate, multis annis episcopatum
Geuissorum ex synodica sanctione solus sedulo moderamine
gessit.
[8]
ANNO dominicae incarnationis DCXL, Eadbald rex
Cantuariorum transiens ex hac uita, Earconbercto filio
regni gubernacula reliquit; quae ille suscepta XXIIII
annis et aliquot mensibus nobilissime tenuit. Hic
primus regum Anglorum in toto regno suo idola relinqui
ac destrui, simul et ieiunium XL dierum obseruari
principali auctoritate praecepit. Quae ne facile
a quopiam posset contemni, in transgressores dignas
et conpetentes punitiones proposuit. Cuius filia Earcongotæ,
ut condigna parenti suboles, magnarum fuit
uirgo uirtutum, seruiens Domino in monasterio, quod
in regione Francorum constructum est ab abbatissa
nobilissima uocabulo Fara, in loco, qui dicitur in Brige.
Nam eo tempore necdum multis in regione Anglorum
monasteriis constructis, multi de Brittania monachicae
conuersationis gratia Francorum uel Galliarum monasteria
adire solebant; sed et filias suas eisdem erudiendas,
ac sponso caelesti copulandas mittebant; maxime
in Brige, et in Cale, et in Andilegum monasterio; inter
quas erat Saethryd, filia uxoris Annae regis Orientalium
Anglorum, cuius supra meminimus, et filia
naturalis eiusdem regis Aedilberg; quae utraque cum
esset peregrina, prae merito uirtutum eiusdem monasterii
Brigensis est abbatissa constituta. Cuius regis
filia maior Sexburg, uxor Earconbercti regis Cantuariorum,
habuit filiam Earcongotam, de qua sumus
dicturi.
Huius autem uirginis Deo dicatae multa quidem
ab incolis loci illius solent opera uirtutum et signa
miraculorum usque hodie narrari. Uerum nos de
transitu tantum illius, quo caelestia regna petiit,
aliquid breuiter dicere sufficiat. Inminente ergo die suae uocationis, coepit circuire
in monasterio casulas infirmarum Christi famularum,
earumque uel maxime, quae uel aetate prouectae, uel
probitate erant morum insigniores. Quarum se omnium
precibus humiliter commendans, obitum proxime
suum, quem reuelatione didicerat, non celauit esse
futurum. Quam uidelicet reuelationem huiusmodi
esse perhibebat: uidisse se albatorum cateruam hominum
idem monasterium intrare; hosque a se interrogatos,
quid quaererent, aut quid ibi uellent,
respondisse, quod ob hoc illo fuerint destinati, ut
aureum illud nomisma, quod eo de Cantia uenerat,
secum adsumerent. Ipsa autem nocte, in cuius ultima
parte, id est incipiente aurora, praesentis mundi tenebras
transiens supernam migrauit ad lucem, multi de
fratribus eiusdem monasterii, qui aliis erant in aedibus,
iam manifeste se concentus angelorum psallentium
audisse referebant, sed et sonitum quasi plurimae
multitudinis monasterium ingredientis; unde mox
egressi dignoscere quid esset, uiderunt lucem caelitus
emissam fuisse permaximam, quae sanctam illam animam
carnis uinculis absolutam ad aeterna patriae
caelestis gaudia ducebat. Addunt et alia, quae ipsa
nocte in monasterio eodem diuinitus fuerint ostensa
miracula; sed haec nos ad alia tendentes, suis narrare
permittimus. Sepultum est autem corpus uenerabile
uirginis et sponsae Christi in ecclesia beati protomartyris
Stephani; placuitque post diem tertium, ut lapis, quo
monumentum tegebatur, amoueretur, et altius ipso in
loco reponeretur; quod dum fieret, tantae flagrantia
suauitatis ab imis ebulliuit, ut cunctis, qui adstabant,
fratribus ac sororibus, quasi opobalsami cellaria esse
uiderentur aperta.
Sed et matertera eius, de qua diximus, Aedilberg,
et ipsa Deo dilectam perpetuae uirginitatis gloriam in
magna corporis continentia seruauit; quae cuius esset
uirtutis, magis post mortem claruit. Cum enim esset
abbatissa, coepit facere in monasterio suo ecclesiam
in honorem omnium apostolorum, in qua suum corpus
sepelliri cupiebat. Sed cum opus idem ad medium
ferme esset perductum, illa ne hoc perficeret, morte
praerepta est, et in ipso ecclesiae loco, ubi desiderabat,
condita. Post cuius mortem, fratribus alia magis
curantibus, intermissum est hoc aedificium annis VII,
quibus conpletis statuerunt ob nimietatem laboris,
huius structuram ecclesiae funditus relinquere, ossa
uero abbatissae illo de loco eleuata, in aliam ecclesiam,
quae esset perfecta ac dedicata, transferre. Et aperientes
sepulchrum eius, ita intemeratum corpus inuenere, ut
a corruptione concupiscentiae carnalis erat inmune;
et ita denuo lotum, atque aliis uestibus indutum
transtulerunt illud in ecclesiam beati Stephani martyris.
Cuius uidelicet natalis ibi solet in magna gloria
celebrari die Nonarum Iuliarum.[9]
REGNAUIT autem Osuald christianissimus rex Nordanhymbrorum
VIIII annos, adnumerato etiam illo,
quem et feralis impietas regis Brettonum, et apostasia
demens regum Anglorum detestabilem fecerat. Siquidem,
ut supra docuimus, unanimo omnium consensu
firmatum est, ut nomen et memoria apostatarum de
catalogo regum Christianorum prorsus aboleri deberet,
neque aliquis regno eorum annus adnotari. Quo conpleto
annorum curriculo occisus est, commisso graui
proelio, ab eadem pagana gente paganoque rege Merciorum,
a quo et prodecessor eius Aeduini peremtus
fuerat, in loco, qui lingua Anglorum nuncupatur
Maserfelth, anno aetatis suae XXXVIII., die quinto
mensis Augusti. Cuius quanta fides in Deum, quae deuotio mentis
fuerit, etiam post mortem uirtutum miraculis claruit.
Namque in loco, ubi pro patria dimicans a paganis
interfectus est, usque hodie sanitates infirmorum et
hominum et pecorum celebrari non desinunt. Unde
contigit, ut puluerem ipsum, ubi corpus eius in terram
conruit, multi auferentes et in aquam mittentes suis
per haec infirmis multum commodi adferrent. Qui
uidelicet mos adeo increbruit, ut paulatim ablata exinde
terra fossam ad mensuram staturae uirilis altam reddiderit.
Nec mirandum in loco mortis illius infirmos
sanari, qui semper, dum uiueret, infirmis et pauperibus
consulere, elimosynas dare, opem ferre non cessabat.
Et multa quidem in loco illo uel de puluere loci illius
facta uirtutum miracula narrantur; sed nos duo tantum,
quae a maioribus audiuimus, referre satis duximus. Non multo post interfectionem eius exacto tempore,
contigit, ut quidam equo sedens iter iuxta locum
ageret illum; cuius equus subito lassescere, consistere,
caput in terram declinare, spumas ex ore demittere,
et, augescente dolore nimio, in terram coepit ruere.
Desiluit eques, et stramime subtracto coepit expectare
horam, qua aut melioratum reciperet iumentum, aut
relinqueret mortuum. At ipsum diu graui dolore
uexatum, cum diuersas in partes se torqueret, repente
uolutando deuenit in illud loci, ubi rex memorabilis
occubuit. Nec mora, quiescente dolore cessabat ab
insanis membrorum motibus, et consueto equorum
more, quasi post lassitudinem in diuersum latus uicissim
sese uoluere, statimque exsurgens quasi sanum
per omnia, uirecta herbarum auidius carpere coepit. Quo ille uiso, ut uir sagacis ingenii, intellexit aliquid
mirae sanctitatis huic loco, quo equus est curatus,
inesse; et posito ibi signo, non multo post ascendit
equum, atque ad hospitium, quo proposuerat, accessit;
quo dum adueniret, inuenit puellam ibi neptem patris
familias longo paralysis morbo grauatam; et cum
familiares domus illius de acerba puellae infirmitate
ipso praesente quererentur, coepit dicere ille de loco,
ubi caballus suus esset curatus. Quid multa? inponentes
eam carro, duxerunt ad locum, ibidemque
deposuerunt. At illa posita in loco obdormiuit parumper;
et ubi euigilauit, sanatam se ab illa corporis
dissolutione sentiens, postulata aqua, ipsa lauit faciem,
crines conposuit, caput linteo cooperuit, et cum his,
qui se adduxerant, sana pedibus incedendo reuersa est.[10]
EODEM tempore uenit alius quidam de natione Brettonum,
ut ferunt, iter faciens iuxta ipsum locum, in
quo praefata erat pugna conpleta; et uidit unius
loci spatium cetero campo uiridius ac uenustius;
coepitque sagaci animo conicere, quod nulla esset alia
causa insolitae illo in loco uiriditatis, nisi quia ibidem
sanctior cetero exercitu uir aliquis fuisset interfectus.
Tulit itaque de puluere terrae illius secum inligans in
linteo, cogitans, quod futurum erat, quia ad medellam
infirmantium idem puluis proficeret; et pergens itinere
suo peruenit ad uicum quendam uespere, intrauitque
in domum, in qua uicani caenantes epulabantur; et
susceptus a dominis domus, resedit et ipse cum eis ad
conuiuium, adpendens linteolum cum puluere, quem
adtulerat, in una posta parietis. Cumque diutius epulis
atque ebrietati uacarent, accenso grandi igne in medio,
contigit uolantibus in altum scintillis culmen domus,
quod erat uirgis contextum, ac foeno tectum, subitaneis
flammis impleri. Quod cum repente conuiuae terrore
confusi conspicerent, fugerunt foras nil ardenti domui
et iamiamque periturae prodesse ualentes. Consumpta
ergo domu flammis, posta solummodo, in qua
puluis ille inclusus pendebat, tuta ab ignibus et intacta
remansit. Qua uisa uirtute mirati sunt ualde; et perquirentes
subtilius, inuenerunt, quia de illo loco adsumptus
erat puluis, ubi regis Osualdi sanguis fuerat
effusus. Quibus patefactis ac diffamatis longe lateque
miraculis, multi per dies locum frequentare illum, et
sanitatum ibi gratiam capere sibi suisque coeperunt.[11]
INTER quae nequaquam silentio praetereundum reor,
quid uirtutis ac miraculi caelestis fuerit ostensum, cum
ossa eius inuenta, atque ad ecclesiam, in qua nunc
seruantur, translata sunt. Factum est autem hoc per
industriam reginae Merciorum Osthrydae, quae erat
filia fratris eius, id est Osuiu, qui post illum regni
apicem tenebat, ut in sequentibus dicemus.
Est monasterium nobile in prouincia Lindissi,
nomine Beardaneu, quod eadem regina cum uiro suo
Aedilredo multum diligebat, uenerabatur, excolebat,
in quo desiderabat honoranda patrui sui ossa recondere.
Cumque uenisset carrum, in quo eadem ossa ducebantur,
incumbente uespera, in monasterium praefatum,
noluerunt ea, qui erant in monasterio, libenter
excipere; quia etsi sanctum eum nouerant, tamen,
quia de alia prouincia ortus fuerat, et super eos regnum
acceperat, ueteranis eum odiis etiam mortuum insequebantur.
Unde factum est, ut ipsa nocte reliquiae
adlatae foris permanerent, tentorio tantum maiore
supra carrum, in quo inerant, extenso. Sed miraculi
caelestis ostensio, quam reuerenter eae suscipiendae
a cunctis fidelibus essent, patefecit. Nam tota ea nocte
columna lucis a carro illo ad caelum usque porrecta,
omnibus pene eiusdem Lindissæ prouinciae locis conspicua
stabat. Unde mane facto fratres monasterii
illius, qui pridie abnuerant, diligenter ipsi petere
coeperunt, ut apud se eaedem sanctae ac Deo dilectae
reliquiae conderentur. Lota igitur ossa intulerunt in
thecam, quam in hoc praeparauerant, atque in ecclesia
iuxta honorem congruum posuerunt; et ut regia uiri
sancti persona memoriam haberet aeternam, uexillum
eius super tumbam auro et purpura conpositum adposuerunt,
ipsamque aquam, in qua lauerant ossa, in
angulo sacrarii fuderunt. Ex quo tempore factum est,
ut ipsa terra, quae lauacrum uenerabile suscepit, ad
abigendos ex obsessis corporibus daemones gratiae
salutaris haberet effectum. Denique tempore sequente, cum praefata regina in
eodem monasterio moraretur, uenit ad salutandam
eam abbatissa quaedam uenerabilis, quae usque hodie
superest, uocabulo Aedilhild, soror uirorum sanctorum
Aediluini et Alduini, quorum prior episcopus in
Lindissi prouincia, secundus erat abbas in monasterio,
quod uocatur Peartaneu, a quo non longe et illa
monasterium habebat. Cum ergo ueniens illo loqueretur
cum regina, atque inter alia, sermone de
Osualdo exorto, diceret, quod et ipsa lucem nocte illa
supra reliquias eius ad caelum usque altam uidisset,
adiecit regina, quia de puluere pauimenti, in quo aqua
lauacri illius effusa est, multi iam sanati essent infirmi.
At illa petiit sibi portionem pulueris salutiferi
dari; et accipiens inligatum panno condidit in capsella,
et rediit. Transacto autem tempore aliquanto, cum
esset in suo monasterio, uenit illic quidam hospes, qui
solebat nocturnis saepius horis repente ab inmundo
spiritu grauissime uexari. Qui cum benigne susceptus
post caenam in lecto membra posuisset, subito a diabolo
arreptus, clamare, dentibus frendere, spumare, et
diuersis motibus coepit membra torquere. Cumque a
nullo uel teneri uel ligari potuisset, cucurrit minister,
et pulsans ad ostium nuntiauit abbatissae. At illa
aperiens ianuam monasterii, exiuit ipsa cum una
sanctimonialium feminarum ad locum uirorum, et
euocans presbyterum, rogauit secum uenire ad patientem.
Ubi cum uenientes uiderent multos adfuisse,
qui uexatum tenere, et motus eius insanos conprimere
conati nequaquam ualebant, dicebat presbyter exorcismos,
et quaeque poterat, pro sedando miseri furore
agebat. Sed nec ipse, quamuis multum laborans,
proficere aliquid ualebat. Cumque nil salutis furenti
superesse uideretur, repente uenit in mentem abbatissae
puluis ille praefatus; statimque iussit ire
ministram, et capsellam, in qua erat, adducere. Et
cum illa adferens, quae iussa est, intraret atrium
domus, in cuius interioribus daemoniosus torquebatur,
conticuit ille subito, et quasi in somnum laxatus
deposuit caput, membra in quietem omnia conposuit. ‘Conticuere omnes, intentique ora
tenebant,’ quem res exitum haberet, solliciti exspectantes. Et
post aliquantum horae spatium resedit qui uexabatur,
et grauiter suspirans: ‘Modo,’ inquit, ‘sanum sapio,
recepi enim sensum animi mei.’ At illi sedulo
sciscitabantur, quomodo hoc contigisset. Qui ait:
‘Mox ut uirgo haec cum capsella, quam portabat,
adpropinquauit atrio domus huius, discessere omnes,
qui me premebant, spiritus maligni, et me relicto
nusquam conparuerunt.’ Tunc dedit ei abbatissa
portiunculam de puluere illo, et sic data oratione a
presbytero, noctein illam quietissimam duxit; neque
aliquid ex eo tempore nocturni timoris aut uexationis
ab antiquo hoste pertulit.[12]
SEQUENTE dehinc tempore fuit in eodem monasterio
puerulus quidam, longo febrium incommodo grauiter
uexatus. Qui cum die quadam sollicitus horam
accessionis exspectaret, ingressus ad eum quidam de
fratribus: ‘Uis,’ inquit, ‘mi nate, doceam te, quomodo
cureris ab huius molestia langoris? Surge, ingredere
ecclesiam, et accedens ad sepulchrum Osualdi,
ibi reside, et quietus manens adhere tumbae. Uide,
ne exeas inde, nec de loco mouearis, donec hora
recessionis febrium transierit. Tunc ipse intrabo, et
educam te inde.’ Fecit, ut ille suaserat; sedentemque
ad tumbam sancti infirmitas tangere nequaquam
praesumsit; quin in tantum timens aufugit, ut nec
secunda die, nec tertia, neque umquam exinde eum
auderet contingere. Quod ita esse gestum, qui referebat
mihi, frater inde adueniens adiecit, quod eo adhuc
tempore, quo mecum loquebatur, superesset in eodem
monasterio iam iuuenis ille, in quo tunc puero factum
erat hoc miraculum sanitatis. Nec mirandum preces
regis illius iam cum Domino regnantis multum ualere
apud eum, qui temporalis regni quondam gubernacula
tenens, magis pro aeterno regno semper
laborare ac deprecari solebat. Denique ferunt, quia a tempore matutinae laudis
saepius ad diem usque in orationibus persteterit, atque
ob crebrum morem orandi, siue gratias agendi Domino
semper ubicumque sedens, supinas super genua sua
manus habere solitus sit. Uulgatum est autem, et in
consuetudinem prouerbii uersum, quod etiam inter
uerba orationis uitam finierit. Nam cum armis et
hostibus circumseptus iamiamque uideret se esse perimendum,
orauit pro animabus exercitus sui. Unde
dicunt in prouerbio: ‘Deus miserere animabus, dixit
Osuald cadens in terram.’ Ossa igitur illius translata et condita sunt in monasterio,
quo diximus. Porro caput et manus cum brachiis
a corpore praecisas iussit rex, qui occiderat, in stipitibus
suspendi. Quo post annum deueniens cum exercitu
successor regni eius Osuiu abstulit ea, et caput quidem
in cymiterio Lindisfarnensis ecclesiae, in regia uero
ciuitate manus cum brachiis condidit.[13]
NEC solum inclyti fama uiri Brittaniae fines lustrauit
uniuersos, sed etiam trans oceanum longe radios salutiferae
lucis spargens, Germaniae simul et Hiberniae
partes attigit. Denique reuerentissimus antistes Acca
solet referre, quia, cum Romam uadens, apud sanctissimum
Fresonum gentis archiepiscopum Uilbrordum
cum suo antistite Uilfrido moraretur, crebro eum
audierit de mirandis, quae ad reliquias eiusdem reuerentissimi
regis in illa prouincia gesta fuerint, narrare.
Sed et in Hibernia cum presbyter adhuc peregrinam
pro aeterna patria duceret uitam, rumorem sanctitatis
illius in ea quoque insula longe lateque iam percrebruisse
ferebat; e quibus unum, quod inter alia rettulit,
miraculum praesenti nostrae historiae inserendum
credidimus.
‘Tempore,’ inquit, ‘mortalitatis, quae Brittaniam
Hiberniamque lata strage uastauit, percussus est eiusdem
clade pestis inter alios scolasticus quidam de
genere Scottorum, doctus quidem uir studio litterarum,
sed erga curam perpetuae suae saluationis nihil omnino
studii et industriae gerens. Qui cum se morti proximum
uideret, timere coepit et pauere, ne mox mortuus
ob merita scelerum ad inferni claustra raperetur,
clamauitque me, cum essem in uicinia positus, et inter
egra tremens suspiria, flebili uoce talia mecum querebatur:
“Uides,” inquit, “quia iamiamque crescente
corporis molestia ad articulum subeundae mortis conpellor;
nec dubito me post mortem corporis statim
ad perpetuam animae mortem rapiendum, ac infernalibus
subdendum esse tormentis; quia tempore non
pauco inter studia diuinae lectionis, uitiorum potius
inplicamentis, quam diuinis solebam seruire mandatis.
Inest autem animo, si mihi pietas superna aliqua
uiuendi spatia donauerit, uitiosos mores corrigere, atque
ad imperium diuinae uoluntatis totam ex integro
mentem uitamque transferre. Uerum noui non hoc
esse meriti mei, ut indutias uiuendi uel accipiam, uel
me accepturum esse confidam, nisi forte misero mihi
et indigno uenia, per auxilium eorum, qui illi fideliter
seruierunt, propitiari dignatus fuerit. Audiuimus
autem, et fama est creberrima, quia fuerit in gente
uestra rex mirandae sanctitatis, uocabulo Osuald, cuius
excellentia fidei et uirtutis, etiam post mortem, uirtutum
frequentium operatione claruerit; precorque, si
aliquid reliquiarum illius penes te habes, adferas mihi,
si forte mihi Dominus per eius meritum misereri
uoluerit.” At ego respondi: “Habeo quidem de ligno,
in quo caput eius occisi a paganis infixum est; et, si
firmo corde credideris, potest diuina pietas per tanti
meritum uiri et huius uitae spatia longiora concedere,
et ingressu te uitae perennis dignum reddere.”
Nec moratus ille integram se in hoc habere fidem
respondebat. ‘Tum benedixi aquam, et astulam roboris praefati
inmittens obtuli egro potandum. Nec mora, melius
habere coepit, et conualescens ab infirmitate, multo
deinceps tempore uixit; totoque ad Deum corde et
opere conuersus, omnibus, ubicumque perueniebat,
clementiam pii Conditoris et fidelis eius famuli gloriam
praedicabat.’[14]
TRANSLATO ergo ad caelestia regna Osualdo, suscepit
regni terrestris sedem pro eo frater eius Osuiu, iuuenis
XXX circiter annorum, et per annos XXVIII laboriosissime
tenuit, inpugnatus uidelicet et ab ea, quae fratrem
eius occiderat, pagana gente Merciorum, et a filio quoque
suo Alchfrido, nec non et a fratruo, id est fratris sui,
qui ante eum regnauit, filio Oidilualdo.
Cuius anno secundo, hoc est ab incarnatione dominica
anno DCXLIIII, reuerentissimus pater Paulinus,
quondam quidem Eburacensis, sed tunc Hrofensis
episcopus ciuitatis, transiuit ad Dominum sexto Iduum
Octobrium die; qui X et VIIII annos, menses duos,
dies XXI episcopatum tenuit; sepultusque est in secretario
beati apostoli Andreae, quod rex Aedilberct
a fundamentis in eadem Hrofi ciuitate construxit. In
cuius locum Honorius archiepiscopus ordinauit Ithamar,
oriundum quidem de gente Cantuariorum, sed
uita et eruditione antecessoribus suis aequandum.
Habuit autem Osuiu primis regni sui temporibus
consortem regiae dignitatis, uocabulo Osuini, de stirpe
regis Aeduini, hoc est filium Osrici, de quo supra
rettulimus, uirum eximiae pietatis et religionis; qui
prouinciae Derorum septem annis in maxima omnium
rerum affluentia, et ipse amabilis omnibus praefuit.
Sed nec cum eo ille, qui ceteram Transhumbranae
gentis partem ab Aquilone, id est Berniciorum prouinciam,
regebat, habere pacem potuit; quin potius,
ingrauescentibus causis dissensionum, miserrima hunc
caede peremit. Siquidem congregato contra inuicem
exercitu, cum uideret se Osuini cum illo, qui plures
habebat auxiliarios, non posse bello confligere, ratus est
utilius tunc demissa intentione bellandi, seruare se
ad tempora meliora. Remisit ergo exercitum, quem
congregauerat, ac singulos domum redire praecepit
a loco, qui uocatur Uilfaræsdun, id est mons Uilfari,
et est a uico Cataractone X ferme milibus passuum
contra solstitialem occasum secretus; diuertitque ipse
cum uno tantum milite sibi fidissimo, nomine Tondheri,
celandus in domum comitis Hunualdi, quem
etiam ipsum sibi amicissimum autumabat. Sed heu,
pro dolor! longe aliter erat; nam ab eodem comite
proditum eum Osuiu cum praefato ipsius milite per
praefectum suum Ediluinum detestanda omnibus
morte interfecit. Quod factum est die XIIIa Kalendarum
Septembrium, anno regni eius nono, in loco,
qui dicitur Ingetlingum; ubi postmodum, castigandi
huius facinoris gratia, monasterium constructum est;
in quo pro utriusque regis, et occisi uidelicet, et eius,
qui occidere iussit, animae redemtione cotidie Domino
preces offerri deberent. Erat autem rex Osuini et aspectu uenustus, et
statura sublimis, et affatu iucundus, et moribus ciuilis,
et manu omnibus, id est nobilibus simul atque ignobilibus,
largus; unde contigit, ut ob regiam eius et
animi, et uultus, et meritorum dignitatem ab omnibus
diligeretur, et undique ad eius ministerium de
cunctis prope prouinciis uiri etiam nobilissimi concurrerent.
Cuius inter ceteras uirtutis et modestiae, et,
ut ita dicam, specialis benedictionis glorias etiam
maxima fuisse fertur humilitas, ut uno probare sat erit
exemplo.
Donauerat equum optimum antistiti Aidano, in
quo ille, quamuis ambulare solitus, uel amnium fluenta
transire, uel si alia quaelibet necessitas insisteret,
uiam peragere posset. Cui cum paruo interiecto tempore
pauper quidam occurreret elimosynam petens,
desiliens ille praecepit equum, ita ut erat stratus regaliter,
pauperi dari; erat enim multum misericors, et
cultor pauperum, ac uelut pater miserorum. Hoc cum
regi esset relatum, dicebat episcopo, cum forte ingressuri
essent ad prandium: ‘Quid uoluisti, domine antistes,
equum regium, quem te conueniebat proprium habere,
pauperi dare? Numquid non habuimus equos uiliores
plurimos, uel alias species, quae ad pauperum dona
sufficerent, quamuis illum eis equum non dares, quem
tibi specialiter possidendum elegi?’ Cui statim episcopus:
‘Quid loqueris,’ inquit, ‘rex? Numquid
tibi carior est ille filius equae, quam ille filius Dei?’
Quibus dictis intrabant ad prandendum. Et episcopus
quidem residebat in suo loco. Porro rex, uenerat
enim de uenatu, coepit consistens ad focum calefieri
cum ministris; et repente inter calefaciendum recordans
uerbum, quod dixerat illi antistes, discinxit se
gladio suo, et dedit illum ministro, festinusque accedens
ante pedes episcopi conruit, postulans, ut sibi placatus
esset, ‘quia numquam,’ inquit, ‘deinceps aliquid loquar
de hoc aut iudicabo, quid uel quantum de pecunia
nostra filiis Dei tribuas.’ Quod uidens episcopus,
multum pertimuit, ac statim exsurgens leuauit eum,
promittens se multum illi esse placatum, dum modo
ille residens ad epulas tristitiam deponeret. Dumque
rex, iubente ac postulante episeopo, laetitiam reciperet,
coepit e contra episcopus tristis usque ad lacrimarum
profusionem effici. Quem dum presbyter suus lingua
patria, quam rex et domestici eius non nouerant, quare
lacrimaretur, interrogasset: ‘Scio,’ inquit, ‘quia non
multo tempore uicturus est rex; numquam enim ante
haec uidi humilem regem. Unde animaduerto illum
citius ex hac uita rapiendum; non enim digna est
haec gens talem habere rectorem.’ Nec multo post
dira antistitis praesagia tristi regis funere, de quo
supra diximus, impleta sunt. Sed et ipse antistes Aidan non plus quam XIIo post
occisionem regis, quem amabat, die, id est pridie
Kalendas Septembres, de saeculo ablatus, perpetua
laborum suorum a Domino praemia recepit.[15]
QUI cuius meriti fuerit, etiam miraculorum signis
internus arbiter edocuit, e quibus tria memoriae causa
ponere satis sit. Presbyter quidam, nomine Utta,
multae grauitatis ac ueritatis uir, et ob id omnibus,
etiam ipsis principibus saeculi honorabilis, cum mitteretur
Cantiam ob adducendam inde coniugem regi
Osuio, filiam uidelicet Æduini regis Eanfledam,
quae occiso patre illuc fuerat adducta; qui terrestri
quidem itinere illo uenire, sed nauigio cum uirgine
redire disponebat, accessit ad episcopum Aidanum,
obsecrans eum pro se suisque, qui tantum iter erant
adgressuri, Domino supplicare. Qui benedicens illos
ac Domino commendans, dedit etiam oleum sanctificatum:
‘Scio,’ inquiens, ‘quia, ubi nauem ascenderitis,
tempestas uobis, et uentus contrarius superueniet; sed
tu memento, ut hoc oleum, quod tibi do, mittas in
mare; et statim quiescentibus uentis, serenitas maris
uos laeta prosequetur, ac cupito itinere domum remittet.’
Quae cuncta, ut praedixerat antistes, ex
ordine conpleta sunt; et quidem inprimis furentibus
undis pelagi, temtabant nautae anchoris in mare missis
nauem retinere, neque hoc agentes aliquid proficiebant.
Cumque uerrentibus undique et inplere incipientibus
nauem fluctibus, mortem sibi omnes inminere, et
iamiamque adesse uiderent, tandem presbyter reminiscens
uerba antistitis, adsumta ampulla misit de
oleo in pontum, et statim, ut praedictum erat, suo
quieuit a feruore. Sicque factum est, ut uir Dei et per
prophetiae spiritum tempestatem praedixerit futuram,
et per uirtutem eiusdem spiritus hanc exortam, quamuis
corporaliter absens, sopiuerit. Cuius ordinem miraculi
non quilibet dubius relator, sed fidelissimus mihi
nostrae ecclesiae presbyter, Cynimund uocabulo, narrauit,
qui se hoc ab ipso Utta presbytero, in quo et
per quem conpletum est, audisse perhibebat.[16]
ALIUD eiusdem patris memorabile miraculum ferunt
multi, qui nosse potuerunt. Nam tempore episcopatus
eius, hostilis Merciorum exercitus Penda duce Nordanhymbrorum
regiones impia clade longe lateque
deuastans peruenit ad urbem usque regiam, quae ex
Bebbae quondam reginae uocabulo cognominatur,
eamque, quia neque armis neque obsidione capere
poterat, flammis absumere conatus est; discissisque
uiculis, quos in uicinia urbis inuenit, aduexit illo
plurimam congeriem trabium, tignorum, parietum,
uirgeorum, et tecti fenei, et his urbem in magna altitudine
circumdedit a parte, quae terrae est contigua,
et dum uentum oportunum cerneret, inlato igne
conburere urbem nisus est. Quo tempore reuerentissimus
antistes Aidan in insula Farne, quae duobus
ferme milibus passuum ab urbe procul abest, morabatur.
Illo enim saepius secretae orationis et silentii
causa secedere consuerat; denique usque hodie locum
sedis illius solitariae in eadem insula solent ostendere.
Qui cum uentis ferentibus globos ignis ac fumum
supra muros urbis exaltari conspiceret, fertur eleuatis
ad caelum oculis manibusque cum lacrimis dixisse:
‘Uide, Domine, quanta mala facit Penda.’ Quo dicto
statim mutati ab urbe uenti in eos, qui accenderant,
flammarum incendia retorserunt, ita ut aliquot laesi,
omnes territi, inpugnare ultra urbem cessarent, quam
diuinitus iuuari cognouerant.[17]
HUNC cum dies mortis egredi e corpore cogeret,
conpletis annis episcopatus sui XVII erat in uilla
regia non longe ab urbe, de qua praefati sumus. In
hac enim habens ecclesiam et cubiculum, saepius
ibidem diuerti ac manere, atque inde ad praedicandum
circumquaque exire consueuerat; quod ipsum et in
aliis uillis regiis facere solebat, utpote nil propriae
possessionis, excepta ecclesia sua et adiacentibus agellis
habens. Tetenderunt ergo ei egrotanti tentorium ad
occidentalem ecclesiae partem, ita ut ipsum tentorium
parieti hereret ecclesiae. Unde factum est, ut adclinis
destinae, quae extrinsecus ecclesiae pro munimine erat
adposita, spiritum uitae exhalaret ultimum. Obiit
autem septimo decimo episcopatus sui anno, pridie
Kalendarum Septembrium. Cuius corpus mox inde
translatum ad insulam Lindisfarnensium, atque in
cymiterio fratrum sepultum est. At interiecto tempore
aliquanto, cum fabricata esset ibi basilica maior, atque
in honorem beatissimi apostolorum principis dedicata,
illo ossa eius translata, atque ad dexteram altaris iuxta
uenerationem tanto pontifice dignam condita sunt.
Successit uero ei in episcopatum Finan, et ipse illo
ab Hii Scottorum insula ac monasterio destinatus, ac
tempore non pauco in episcopatu permansit. Contigit
autem post aliquot annos, ut Penda Merciorum rex
cum hostili exercitu haec in loca perueniens, cum
cuncta, quae poterat, ferro flammaque perderet, uicus
quoque ille, in quo antistes obiit, una cum ecclesia
memorata flammis absumeretur. Sed mirum in
modum sola illa destina, cui incumbens obiit, ab
ignibus circum cuncta uorantibus absumi non potuit.
Quo clarescente miraculo, mox ibidem ecclesia restaurata,
et haec eadem destina in munimentum est parietis,
ut ante fuerat, forinsecus adposita. Rursumque peracto
tempore aliquanto, euenit per culpam incuriae uicum
eundem et ipsam pariter ecclesiam ignibus consumi.
Sed ne tunc quidem eandem tangere flamma destinam
ualebat; et cum magno utique miraculo ipsa eius foramina
ingrediens, quibus aedificio erat adfixa, perederet,
ipsam tamen ledere nullatenus sinebatur. Unde tertio
aedificata ibi ecclesia, destinam illam non, ut antea,
deforis in fulcimentum domus adposuerunt, sed intro
ipsam ecclesiam in memoriam miraculi posuerunt, ubi
intrantes genu flectere, ac misericordiae caelesti supplicare
deberent. Constatque multos ex eo tempore
gratiam sanitatis in eodem loco consecutos; quin etiam
astulis ex ipsa destina excisis, et in aquam missis,
plures sibi suisque langorum remedia conquisiere. Scripsi autem haec de persona et operibus uiri praefati;
nequaquam in eo laudans aut eligens hoc, quod
de obseruatione paschae minus perfecte sapiebat; immo
hoc multum detestans, sicut in libro, quem de temporibus
conposui, manifestissime probaui; sed quasi
uerax historicus, simpliciter ea, quae de illo siue per
illum sunt gesta, describens, et quae laude sunt digna
in eius actibus laudans, atque ad utilitatem legentium
memoriae commendans; studium uidelicet pacis et
caritatis, continentiae et humilitatis; animum irae et
auaritiae uictorem, superbiae simul et uanae gloriae
contemtorem; industriam faciendi simul et docendi
mandata caelestia, solertiam lectionis et uigiliarum,
auctoritatem sacerdote dignam, redarguendi superbos
ac potentes, pariter et infirmos consolandi, ac pauperes
recreandi uel defendendi clementiam. Qui, ut breuiter
multa conprehendam, quantum ab eis, qui illum
nouere, didicimus, nil ex omnibus, quae in euangelicis
uel apostolicis siue propheticis litteris facienda cognouerat,
praetermittere, sed cuncta pro suis uiribus
operibus explere curabat. Haec in praefato antistite
multum conplector et amo, quia nimirum haec Deo
placuisse non ambigo. Quod autem pascha non suo
tempore obseruabat, uel canonicum eius tempus
ignorans, uel suae gentis auctoritate ne agnitum
sequeretur deuictus, non adprobo nec laudo. In quo
tamen hoc adprobo, quia in celebratione sui paschae
non aliud corde tenebat, uenerabatur, et praedicabat,
quam quod nos; id est, redemtionem generis humani
per passionem, resurrectionem, ascensionem in caelos
mediatoris Dei et hominum hominis Iesu Christi.
Unde et hanc non, ut quidam falso opinantur, XIIIIa
luna in qualibet feria cum Iudaeis, sed die dominica
semper agebat, a luna XIIIIa usque ad XXam; propter
fidem uidelicet dominicae resurrectionis, quam una
sabbati factam, propterque spem nostrae resurrectionis,
quam eadem una sabbati, quae nunc dominica dies
dicitur, ueraciter futuram cum sancta ecclesia credebat.[18]
His temporibus regno Orientalium Anglorum, post
Erpualdum Redualdi successorem, Sigberct frater
eius praefuit, homo bonus ac religiosus; qui dudum
in Gallia, dum inimicitias Redualdi fugiens exularet,
lauacrum baptismi percepit, et patriam reuersus, ubi
regno potitus est, mox ea, quae in Galliis bene disposita
uidit, imitari cupiens, instituit scolam, in qua
pueri litteris erudirentur; iuuante se episcopo Felice,
quem de Cantia acceperat, eisque pedagogos ac magistros
iuxta morem Cantuariorum praebente.
Tantumque rex ille caelestis regni amator factus est,
ut ad ultimum, relictis regni negotiis, et cognato suo
Ecgrice commendatis, qui et antea partem eiusdem
regni tenebat, intraret monasterium, quod sibi fecerat,
atque accepta tonsura pro aeterno magis regno militare
curaret. Quod dum multo tempore faceret, contigit
gentem Merciorum duce rege Penda aduersus Orientales
Anglos in bellum procedere, qui, dum se inferiores in
bello hostibus conspicerent, rogauerunt Sigberctum
ad confirmandum militem secum uenire in proelium.
Illo nolente ac contradicente, inuitum monasterio
eruentes duxerunt in certamen, sperantes minus
animos militum trepidare, minus praesente duce
quondam strenuissimo et eximio posse fugam meditari.
Sed ipse professionis suae non inmemor, dum opimo
esset uallatus exercitu, nonnisi uirgam tantum habere
in manu uoluit: occisusque est una cum rege Ecgrice,
et cunctus eorum, insistentibus paganis, caesus siue
dispersus exercitus. Successor autem regni eorum factus est Anna
filius Eni de regio genere, uir optimus, atque optimae
genitor sobolis, de quibus in sequentibus suo tempore
dicendum est; qui et ipse postea ab eodem pagano
Merciorum duce, a quo et prodecessores eius, occisus
est.[19]
UERUM dum adhuc Sigberct regni infulas teneret,
superuenit de Hibernia uir sanctus nomine Furseus,
uerbo et actibus clarus, sed et egregiis insignis uirtutibus,
cupiens pro Domino, ubicumque sibi oportunum
inueniret, peregrinam ducere uitam. Qui cum ad
prouinciam Orientalium peruenisset Anglorum, susceptus
est honorifice a rege praefato, et solitum sibi opus
euangelizandi exsequens, multos et exemplo uirtutis,
et incitamento sermonis, uel incredulos ad Christum
conuertit, uel iam credentes amplius in fide atque
amore Christi confirmauit. Ubi quadam infirmitate corporis arreptus, angelica
meruit uisione perfrui, in qua admonitus est coepto uerbi
ministerio sedulus insistere, uigiliisque consuetis et
orationibus indefessus incumbere; eo quod certus sibi
exitus, sed incerta eiusdem exitus esset hora futura,
dicente Domino: ‘Uigilate itaque, quia nescitis diem
neque horam.’ Qua uisione confirmatus, curauit locum
monasterii, quem a praefato rege Sigbercto acceperat,
uelocissime construere, ac regularibus instituere disciplinis.
Erat autum monasterium siluarum et maris
uicinitate amoenum, constructum in castro quodam,
quod lingua Anglorum Cnobheresburg, id est urbs
Cnobheri, uocatur; quod deinde rex prouinciae illius
Anna ac nobiles quique augustioribus aedificiis ac donariis
adornarunt. Erat autem uir iste de nobilissimo genere Scottorum,
sed longe animo quam carne nobilior. Ab ipso tempore
pueritiae suae curam non modicam lectionibus sacris
simul et monasticis exhibebat disciplinis, et, quod
maxime sanctos decet, cuncta, quae agenda didicerat,
sollicitus agere curabat.
Quid multa? Procedente tempore et ipse sibi monasterium,
in quo liberius caelestibus studiis uacaret, construxit;
ubi correptus infirmitate, sicut libellus de uita
eius conscriptus sufficienter edocet, raptus est e corpore;
et a uespera usque ad galli cantum corpore exutus, angelicorum
agminum et aspectus intueri, et laudes beatas
meruit audire. Referre autem erat solitus, quod
aperte eos inter alia resonare audiret: ‘Ibunt sancti
de uirtute in uirtutem’; et iterum: ‘Uidebitur Deus
deorum in Sion.’ Qui reductus in corpore, et die tertia
rursum eductus, uidit non solum maiora beatorum
gaudia, sed et maxima malignorum spirituum certamina,
qui crebris accusationibus inprobi iter illi
caeleste intercludere contendebant; nec tamen, protegentibus
eum angelis, quicquam proficiebant. De
quibus omnibus siqui plenius scire uult (id est, quanta
fraudis solertia daemones et actus eius, et uerba superflua,
et ipsas etiam cogitationes quasi in libro descriptas
replicauerint; quae ab angelis sanctis, quae a uiris
iustis sibi inter angelos apparentibus laeta uel tristia
cognouerit), legat ipsum, de quo dixi, libellum uitae
eius, et multum ex illo, ut reor, profectus spiritalis
accipiet. In quibus tamen unum est, quod et nos in hac
historia ponere multis commodum duximus. Cum
ergo in altum esset elatus, iussus est ab angelis, qui
eum ducebant, respicere, in mundum. At ille oculos in
inferiora deflectens, uidit quasi uallem tenebrosam subtus
se in imo positam. Uidit et quattuor ignes in aere non
multo ab inuicem spatio distantes. Et interrogans
angelos, qui essent hi ignes, audiuit hos esse ignes, qui
mundum succendentes essent consumturi. Unum mendacii,
cum hoc, quod in baptismo abrenuntiare nos Satanae
et omnibus operibus eius promisimus, minime inplemus;
alterum cupiditatis, cum mundi diuitias amori caelestium
praeponimus; tertium dissensionis, cum animos proximorum
etiam in superuacuis rebus offendere non formidamus;
quartum impietatis, cum infirmiores spoliare et eis fraudem
facere pro nihilo ducimus. Crescentes uero paulatim ignes
usque ad inuicem sese extenderunt, atque in inmensam
adunati sunt flammam. Cumque adpropinquassent,
pertimescens ille dicit angelo: ‘Domine, ecce
ignis mihi adpropinquat.’ At ille: ‘Quod non incendisti,’
inquit, ‘non ardebit in te; nam etsi terribilis iste ac
grandis esse rogus uidetur, tamen iuxta merita operum
singulos examinat; quia uniuscuiusque cupiditas in hoc
igni ardebit. Sicut enim quis ardet in corpore per
inlicitam
uoluptatem, ita solutus corpore ardebit per
debitam poenam.’ Tunc uidit unum de tribus angelis,
qui sibi in tota utraque uisione ductores adfuerunt,
praecedentem ignes flammae diuidere, et duos ab utroque
latere circumuolantes ab ignium se periculo
defendere.
Uidit autem et daemones per ignem uolantes incendia
bellorum contra iustos struere. Sequuntur aduersus
ipsum accusationes malignorum, defensiones spirituum
bonorum, copiosior caelestium agminum uisio; sed et
uirorum de sua natione sanctorum, quos olim sacerdotii
gradu non ignobiliter potitos, fama iam uulgante,
conpererat; a quibus non pauca, quae uel ipsi, uel
omnibus, qui audire uellent, multum salubria essent,
audiuit. Qui cum uerba finissent, et cum angelicis
spiritibus ipsi quoque ad caelos redirent, remanserunt
cum beato Furseo tres angeli, de quibus diximus, qui
eum ad corpus referrent. Cumque praefato igni maximo
adpropiarent, diuisit quidem angelus, sicut prius,
ignem flammae. Sed uir Dei ubi ad patefactam usque
inter flammas ianuam peruenit, arripientes inmundi
spiritus unum de eis, quos in ignibus torrebant, iactauerunt
in eum, et contingentes humerum maxillamque
eius incenderunt; cognouitque hominem, et, quia uestimentum
eius morientis acceperit, ad memoriam reduxit.
Quem angelus sanctus statim adprehendens in ignem
reiecit. Dicebatque hostis malignus: ‘Nolite repellere,
quem ante suscepistis; nam sicut bona eius peccatoris
suscepistis, ita et de poenis eius participes esse
debetis.’
Contradicens angelus: ‘Non,’inquit,
‘propter auaritiam,
sed propter saluandam eius animam suscepit’; cessauitque
ignis. Et conuersus ad eum angelus: ‘Quod
incendisti,’
inquit, ‘hoc arsit in te. Si enim huius uiri in peccatis
suis mortui pecuniam non accepisses, nec poena eius
in
te arderet.’ Et plura locutus, quid erga salutem eorum,
qui ad mortem poeniterent, esset agendum, salubri
sermone docuit. Qui postmodum in corpore restitutus,
omni uitae suae tempore signum incendii, quod in
anima pertulit, uisibile cunctis in humero maxillaque
portauit; mirumque in modum, quid anima in occulto
passa sit, caro palam praemonstrabat. Curabat autem
semper, sicut et antea facere consuerat, omnibus opus
uirtutum et exemplis ostendere, et praedicare sermonibus.
Ordinem autem uisionum suarum illis solummodo,
qui propter desiderium conpunctionis interrogabant,
exponere uolebat. Superest adhuc frater
quidam senior monasterii nostri, qui narrare solet
dixisse sibi quendam multum ueracem ac religiosum
hominem, quod ipsum Furseum uiderit in prouincia
Orientalium Anglorum, illasque uisiones ex ipsius ore
audierit; adiciens, quia tempus hiemis fuerit acerrimum
et glacie constrictum, cum sedens in tenui ueste
uir ita inter dicendum, propter magnitudinem memorati
timoris uel suauitatis, quasi in mediae aestatis
caumate sudauerit.
Cum ergo, ut ad superiora redeamus, multis annis
in Scottia uerbum Dei omnibus adnuntians, tumultus
inruentium turbarum non facile ferret, relictis
omnibus,
quae habere uidebatur, ab ipsa quoque insula patria discessit;
et paucis cum fratribus per Brettones in prouinciam
Anglorum deuenit, ibique praedicans uerbum, ut
diximus, monasterium nobile construxit. Quibus rite
gestis, cupiens se ab omnibus saeculi huius. et ipsius
quoque monasterii negotiis alienare, reliquit monasterii
et animarum curam fratri suo Fullano,
et presbyteris
Gobbano et Dicullo, et ipse ab omnibus mundi rebus
liber in anchoretica conuersatione uitam finire disposuit.
Habuit alterum fratrem uocabulo Ultanum, qui
de monasterii probatione diuturna ad heremiticam peruenerat
uitam. Hunc ergo solus petens, annum totum
cum eo in continentia et orationibus, in cotidianis
manuum uixit laboribus.
Dein turbatam incursione gentilium prouinciam uidens,
et monasteriis quoque periculum inminere praeuidens,
dimissis ordinate omnibus nauigauit Galliam, ibique
a rege Francorum Hloduio uel patricio Ercunualdo
honorifice susceptus, monasterium construxit in loco
Latineaco nominato, ac non multo post infirmitate
correptus diem clausit ultimum. Cuius corpus idem
Ercunualdus patricius accipiens, seruauit in porticu
quodam ecclesiae, quam in uilla sua, cui nomen est
Perrona, faciebat, donec ipsa ecclesia dedicaretur. Quod
dum post dies XXVII esset factum, et corpus ipsum de
porticu ablatum prope altare esset recondendum,
inuentum
est ita inlesum, ac si eadem hora de hac luce fuisset
egressus. Sed et post annos IIII, constructa domuncula
cultiore receptui corporis eiusdem, ad orientem
altaris,
adhuc sine macula corruptionis inuentum, ibidem
digno cum honore translatum est; ubi merita illius
multis saepe constat Deo operante claruisse uirtutibus.
Haec et de corporis eius incorruptione breuiter
attigimus, ut, quanta esset uiri sublimitas, legentibus
notius existeret. Quae cuncta in libello eius
sufficientius,
sed et de aliis conmilitonibus ipsius, quisque
legerit, inueniet.
[20]
INTEREA, defuncto Felice Orientalium Anglorum episcopo
post X et VII annos accepti episcopatus, Honorius
loco eius ordinauit Thomam diaconum eius de
prouincia Gyruiorum; et hoc post quinque annos sui
episcopatus de hac uita subtracto, Berctgilsum, cognomine
Bonifatium, de prouincia Cantuariorum, loco
eius substituit. Et ipse quoque Honorius, postquam
metas sui cursus inpleuit, ex hac luce migrauit anno
ab incarnatione Domini DCLIII, pridie Kalendarum
Octobrium; et cessante episcopatu per annum et sex
menses, electus est archiepiscopus cathedrae Doruuernensis
sextus Deusdedit de gente Occidentalium
Saxonum; quem ordinaturus uenit illuc Ithamar,
antistes ecclesiae Hrofensis. Ordinatus est autem die
VIImo Kalendarum Aprilium, et rexit ecclesiam annos
VIIII, menses IIII et duos dies; et ipse, defuncto
Ithamar, consecrauit pro eo Damianum, qui de genere
Australium Saxonum erat oriundus.[21]
HIS temporibus Middilangli, id est Mediterranei
Angli, sub principe Peada filio Pendan regis fidem et
sacramenta ueritatis perceperunt, Qui cum esset
iuuenis optimus, ac regis nomine ac persona dignissimus,
praelatus est a patre regno gentis illius; uenitque
ad regem Nordanhymbrorum Osuiu, postulans filiam
eius Alchfledam sibi coniugem dari. Neque aliter,
quod petebat, inpetrare potuit, nisi fidem Christi ac
baptisma cum gente, cui praeerat, acciperet. At ille
audita praedicatione ueritatis, et promissione regni
caelestis, speque resurrectionis ac futurae inmortalitatis,
libenter se Christianum fieri uelle confessus est,
etiamsi uirginem non acciperet; persuasus maxime ad
percipiendam fidem a filio regis Osuiu, nomine Alchfrido,
qui erat cognatus et amicus eius, habens sororem
ipsius coniugem, uocabulo Cyniburgam, filiam Pendan
regis.
Baptizatus est ergo a Finano episcopo cum omnibus,
qui secum uenerant, comitibus ac militibus, eorumque
famulis uniuersis in uico regis inlustri, qui uocatur Ad
Murum. Et acceptis IIII presbyteris, qui ad docendam
baptizandamque gentem illius et eruditione et uita
uidebantur idonei, multo cum gaudio reuersus est.
Erant autem presbyteri, Cedd, et Adda, et Betti, et
Diuma, quorum ultimus natione Scottus, ceteri fuere
de Anglis. Adda autem erat frater Uttan presbyteri
inlustris, et abbatis monasterii, quod uocatur Ad
Caprae Caput, cuius supra meminimus. Uenientes
ergo in prouinciam memorati sacerdotes cum principe,
praedicabant uerbum, et libenter auditi sunt, multique
cotidie, et nobilium, et infirmorum, abrenuntiata
sorde idolatriae, fidei sunt fonte abluti. Nec prohibuit Penda rex, quin etiam in sua, hoc
est Merciorum, natione uerbum, siqui uellent audire,
praedicaretur. Quin potius odio habebat, et dispiciebat
eos, quos fide Christi inbutos opera fidei non habere
deprehendit, dicens contemnendos esse eos et miseros,
qui Deo suo, in quem crederent, oboedire contemnerent.
Coepta sunt haec biennio ante mortem Pendan regis.
Ipso autem occiso, cum Osuiu rex Christianus regnum
eius acciperet, ut in sequentibus dicemus, factus est
Diuma unus ex praefatis IIII sacerdotibus episcopus
Mediterraneorum Anglorum simul et Merciorum,
ordinatus a Finano episcopo. Paucitas enim sacerdotum
cogebat unum antistitem duobus populis praefici.
Qui cum pauco sub tempore non paucam Domino
plebem adquisisset, defunctus est apud Mediterraneos
Anglos in regione, quae uocatur Infeppingum. Suscepitque
pro illo episcopatum Ceollach, et ipse de
natione Scottorum, qui non multo post, relicto episcopatu,
reuersus est ad insulam Hii, ubi plurimorum
caput et arcem Scotti habuere coenobiorum; succedente
illi in episcopatum Trumheri, uiro religioso et monachica
uita instituto, natione quidem Anglorum, sed
a Scottis ordinato episcopo. Quod temporibus Uulfheri
regis, de quo in sequentibus dicemus, factum est.[22]
EO tempore etiam Orientales Saxones fidem, quam
olim, expulso Mellito antistite, abiecerant, instantia
regis Osuiu receperunt. Erat enim rex eiusdem
gentis Sigberct, qui post Sigberctum cognomento
Paruum regnauit, amicus eiusdem Osuiu regis, qui,
cum frequenter ad eum in prouinciam Nordanhymbrorum
ueniret, solebat eum hortari ad intellegendum
deos esse non posse, qui hominum manibus facti
essent; dei creandi materiam lignum uel lapidem esse
non posse, quorum recisurae uel igni absumerentur,
uel in uasa quaelibet humani usus formarentur, uel
certe dispectui habita foras proicerentur, et pedibus
conculcata in terram uerterentur. Deum potius intellegendum
maiestate inconprehensibilem, humanis oculis
inuisibilem, omnipotentem, aeternum, qui caelum et
terram et humanum genus creasset, regeret, et iudicaturus
esset orbem in aequitate; cuius sedes aeterna
non in uili et caduco metallo, sed in caelis esset credenda;
meritoque intellegendum, quia omnes, qui
uoluntatem eius, a quo creati sunt, discerent et
facerent, aeterna ab illo praemia essent percepturi.
Haec et huiusmodi multa cum rex Osuiu regi Sigbercto
amicali et quasi fraterno consilio saepe inculcaret,
tandem iuuante amicorum consensu credidit, et,
facto cum suis consilio, cum exhortatione, fauentibus
cunctis et adnuentibus fidei, baptizatus est cum eis
a Finano episcopo in uilla regia, cuius supra meminimus,
quae cognominatur Ad Murum. Est enim
iuxta murum, quo olim Romani Brittaniam insulam
praecinxere, XII milibus passuum a mari orientali
secreta. Igitur rex Sigberct aeterni regni iam ciuis effectus,
temporalis sui regni sedem repetiit, postulans ab
Osuiu rege, ut aliquos sibi doctores daret, qui gentem
suam ad fidem Christi conuerterent, ac fonte salutari
abluerent. At ille mittens ad prouinciam Mediterraneorum
Anglorum clamauit ad se uirum Dei Cedd, et
dato illi socio altero quodam presbytero, misit praedicare
uerbum genti Orientalium Saxonum. Ubi cum
omnia perambulantes multam Domino ecclesiam congregassent,
contigit tempore quodam eundem Cedd
redire domum, ac peruenire ad ecclesiam Lindisfaronensem
propter conloquium Finani episcopi. Qui ubi
prosperatum ei opus euangelii conperit, fecit eum
episcopum in gentem Orientalium Saxonum, uocatis
ad se in ministerium ordinationis aliis duobus episcopis.
Qui accepto gradu episcopatus rediit ad prouinciam,
et maiore auctoritate coeptum opus explens,
fecit per loca ecclesias, presbyteros et diaconos ordinauit,
qui se in uerbo fidei et ministerio baptizandi
adiuuarent, maxime in ciuitate, quae lingua Saxonum
Ythancaestir appellatur, sed et in illa, quae Tilaburg
cognominatur; quorum prior locus est in ripa Pentæ
amnis, secundus in ripa Tamensis. In quibus, collecto
examine famulorum Christi, disciplinam uitae regularis,
in quantum rudes adhuc capere poterant, custodiri
docuit. Cumque tempore non pauco in praefata prouincia,
gaudente rege, congaudente uniuerso populo, uitae
caelestis institutio cotidianum sumeret augmentum,
contigit ipsum regem instigante omnium bonorum
inimico, propinquorum suorum manu interfici. Erant
autem duo germani fratres, qui hoc facinus patrarunt;
qui cum interrogarentur, quare hoc facerent, nil aliud
respondere potuerunt, nisi ob hoc se iratos fuisse et
inimicos regi, quod ille nimium suis parcere soleret
inimicis, et factas ab eis iniurias mox obsecrantibus
placida mente dimitteret. Talis erat culpa regis, pro
qua occideretur, quod euangelica praecepta deuoto
corde seruaret. In qua tamen eius morte innoxia,
iuxta praedictum uiri Dei, uera est eius culpa punita.
Habuerat enim unus ex his, qui eum occiderunt,
comitibus inlicitum coniugium; quod cum episcopus
prohibere et corrigere non posset, excommunicauit
eum atque omnibus, qui se audire uellent, praecepit,
ne domum eius intrarent, neque de cibis illius acciperent.
Contemsit autem rex praeceptum, et rogatus
a comite, intrauit epulaturus domum eius. Qui cum
abisset, obuiauit ei antistes. At rex intuens eum, mox
tremefactus desiluit equo, ceciditque ante pedes eius,
ueniam reatus postulans. Nam et episcopus pariter
desiluit; sederat enim et ipse in equo. Iratus autem
tetigit regem iacentem uirga, quam tenebat manu, et
pontificali auctoritate protestatus: ‘Dico tibi,’ inquit,
‘quia noluisti te continere a domu perditi et damnati
illius, tu in ipsa domu mori habes.’ Sed credendum
est, quia talis mors uiri religiosi non solum talem
culpam diluerit, sed etiam meritum eius auxerit; quia
nimirum ob causam pietatis, quia propter obseruantiam
mandatorum Christi contigit. Successit autem Sigbercto in regnum Suidhelm,
filius Sexbaldi, qui baptizatus est ab ipso Cedde in
prouincia Orientalium Anglorum, in uico regio, qui
dicitur Rendlæsham, id est mansio Rendili; suscepitque
eum ascendentem de fonto sancto Aediluald rex
ipsius gentis Orientalium Anglorum, frater Anna
regis eorundem.[23]
SOLEBAT autem idem uir Domini, cum apud Orientales
Saxones episcopatus officio fungeretur, saepius
etiam suam, id est Nordanhymbrorum, prouinciam
exhortandi gratia reuisere: quem cum Oidiluald, filius
Osualdi regis, qui in Derorum partibus regnum habebat,
uirum sanctum et sapientem, probumque moribus
uideret, postulauit eum possessionem terrae aliquam
a se ad construendum monasterium accipere, in quo
ipse rex et frequentius ad deprecandum Dominum
uerbumque audiendum aduenire, et defunctus sepeliri
deberet. Nam et se ipsum fideliter credidit multum
iuuari eorum orationibus cotidianis, qui illo in loco
Domino seruirent. Habuerat autem idem rex secum
fratrem germanum eiusdem episcopi, uocabulo Caelin,
uirum aeque Deo deuotum, qui ipsi ac familiae ipsius
uerbum et sacramenta fidei, erat enim presbyter, ministrare
solebat, per cuius notitiam maxime ad diligendum
noscendumque episcopum peruenit. Fauens ergo
uotis regis antistes elegit sibi locum monasterii
construendi in montibus arduis ac remotis, in quibus
latronum magis latibula, ac lustra ferarum, quam
habitacula fuisse uidebantur hominum; ut, iuxta
prophetiam Isaiae, ‘in cubilibus, in quibus prius
dracones habitabant, oriretur uiror calami et iunci,’ id
est fructus bonorum operum ibi nascerentur, ubi prius
uel bestiae commorari, uel homines bestialiter uiuere
consuerant. Studens autem uir Domini acceptum monasterii
locum primo precibus ac ieiuniis a pristina flagitiorum
sorde purgare, et sic in eo monasterii fundamenta
iacere, postulauit a rege, ut sibi totum XLmae tempus,
quod instabat, facultatem ac licentiam ibidem orationis
causa demorandi concederet. Quibus diebus cunctis,
excepta dominica, ieiunium ad uesperam usque iuxta
morem protelans, ne tunc quidem nisi panis permodicum,
et unum ouum gallinaceum cum paruo lacte
aqua mixto percipiebat. Dicebat enim hanc esse
consuetudinem eorum, a quibus normam disciplinae
regularis didicerat, ut accepta nuper loca ad faciendum
monasterium uel ecclesiam, prius orationibus ac
ieiuniis Domino consecrent. Cumque X dies XLmae
restarent, uenit qui clamaret eum ad regem. At ille,
ne opus religiosum negotiorum regalium causa intermitteretur,
petiit presbyterum suum Cynibillum, qui
etiam frater germanus erat ipsius, pia coepta conplere.
Cui cum ille libenter adquiesceret, expleto studio
ieiuniorum et orationis, fecit ibi monasterium, quod
nunc Laestingaeu uocatur, et religiosis moribus iuxta
ritus Lindisfarnensium, ubi educatus erat, instituit. Qui cum annis multis et in praefata prouincia episcopatum
administraret, et huius quoque monasterii
statutis propositis curam gereret, casu contigit, ut ad
ipsum monasterium tempore mortalitatis adueniens,
tactus ibidem infirmitate corporis obiret. Qui primo
quidem foris sepultus est; tempore autem procedente,
in eodem monasterio ecclesia est in honorem beatae
Dei genetricis de lapide facta, et in illa corpus ipsius
ad dexteram altaris reconditum.
Dedit autem episcopus regendum post se monasterium
fratri suo Ceadda, qui postea episcopus factus
est, ut in sequentibus dicemus. IIII siquidem hi, quos
diximus, germani fratres, Cedd, et Cynibill, et Caelin,
et Ceadda, quod raro inuenitur, omnes sacerdotes
Domini fuere praeclari, et duo ex eis etiam summi
sacerdotii gradu functi sunt. Cum ergo episcopum
defunctum ac sepultum in prouincia Nordanhymbrorum
audirent fratres, qui in monasterio eius erant
in prouincia Orientalium Saxonum, uenerunt illo de
suo monasterio homines circiter XXX, cupientes ad
corpus sui patris, aut uiuere, si sic Deo placeret, aut
morientes ibi sepeliri. Qui libenter a suis fratribus
et conmilitonibus suscepti, omnes ibidem superueniente
praefatae pestilentiae clade defuncti sunt, excepto uno
puerulo, quem orationibus patris sui a morte constat
esse seruatum. Nam cum multo post haec tempore
uiueret, et scripturis legendis operam daret, tandem
didicit se aqua baptismatis non esse regeneratum, et
mox fonte lauacri salutaris ablutus, etiam postmodum
ad ordinem presbyterii promotus est, multisque in
ecclesia utilis fuit; de quo dubitandum non crediderim,
quin intercessionibus, ut dixi, sui patris, ad cuius
corpus dilectionis ipsius gratia uenerat, sit ab articulo
mortis retentus, ut et ipse sic mortem euaderet aeternam,
et aliis quoque fratribus ministerium uitae ac
salutis docendo exhiberet.[24]
HIS temporibus rex Osuiu, cum acerbas atque
intolerabiles pateretur inruptiones saepe dicti regis
Merciorum, qui fratrem eius occiderat, ad ultimum
necessitate cogente promisit se ei innumera et maiora,
quam credi potest, ornamenta regia uel donaria in
pretium pacis largiturum, dummodo ille domum rediret,
et prouincias regni eius usque ad internicionem
uastare desineret. Cumque rex perfidus nullatenus
precibus illius assensum praeberet, qui totam eius
gentem a paruo usque ad magnum delere atque exterminare
decreuerat, respexit ille ad diuinae auxilium
pietatis, quo ab impietate barbarica posset eripi;
uotoque se obligans: ‘Si paganus,’ inquit, ‘nescit
accipere nostra donaria, offeramus ei, qui nouit, Domino
Deo nostro.’ Uouit ergo, quia, si uictor existeret,
filiam suam Domino sacra uirginitate dicandam
offerret, simul et XII possessiones praediorum ad
construenda monasteria donaret; et sic cum paucissimo
exercitu se certamini dedit. Denique fertur,
quia tricies maiorem pagani habuerint exercitum;
siquidem ipsi XXX legiones ducibus nobilissimis
instructas in bello habuere, quibus Osuiu rex cum
Alchfrido filio, perparuum, ut dixi, habens exercitum,
sed Christo duce confisus, occurrit. Nam alius filius
eius Ecgfrid eo tempore in prouincia Merciorum apud
reginam Cynuise obses tenebatur; filius autem Osualdi
regis Oidiluald, qui eis auxilio esse debuerat, in parte
erat aduersariorum, eisdemque contra patriam et
patruum suum pugnaturis ductor exstiterat, quamuis
ipso tempore pugnandi sese pugnae subtraxerat,
euentumque discriminis tuto in loco exspectabat. Inito
ergo certamine fugati sunt et caesi pagani, duces regii
XXX, qui ad auxilium uenerant, pene omnes interfecti;
in quibus Aedilheri, frater Anna regis Orientalium
Anglorum, qui post eum regnauit, auctor ipse
belli, perditis militibus siue auxiliis interemtus est.
Et quia prope fluuium Uinuaed pugnatum est, qui
tunc prae inundantia pluuiarum late alueum suum
immo omnes ripas suas transierat, contigit, ut multo
plures aqua fugientes, quam bellantes perderet ensis.
Tum rex Osuiu, iuxta quod Domino uouerat, pro
conlata sibi uictoria gratias Deo referens dedit filiam
suam Aelffledam, quae uixdum unius anni aetatem
inpleuerat, perpetua ei uirginitate consecrandam; donatis
insuper XII possessiunculis terrarum, in quibus
ablato studio militiae terrestris, ad exercendam militiam
caelestem, supplicandumque pro pace gentis eius
aeterna, deuotioni sedulae monachorum locus facultasque
suppeteret. E quibus uidelicet possessiunculis
sex in prouincia Derorum, sex in Berniciorum dedit.
Singulae uero possessiones X erant familiarum, id est
simul omnes CXX. Intrauit autem praefata regis
Osuiu filia Deo dedicanda monasterium, quod nuncupatur
Heruteu, id est insula cerui, cui tunc Hild
abbatissa praefuit. Quae post biennium conparata
possessione X familiarum in loco, qui dicitur Streanæshalch,
ibi monasterium construxit; in quo memorata
regis filia primo discipula uitae regularis, deinde
etiam magistra extitit, donec conpleto undeLX annorum
numero, ad conplexum et nuptias sponsi caelestis uirgo
beata intraret. In quo monasterio et ipsa, et pater
eius Osuiu, et mater eius Aeanfled, et pater matris
eius Aeduini, et multi alii nobiles in ecclesia sancti
apostoli Petri sepulti sunt. Hoc autem bellum rex
Osuiu in regione Loidis tertio decimo regni sui anno,
XVIIa die Kalendarum Decembrium cum magna
utriusque populi utilitate confecit. Nam et suam
gentem ab hostili paganorum depopulatione liberauit,
et ipsam gentem Merciorum finitimarumque prouinciarum,
desecto capite perfido, ad fidei Christianae
gratiam conuertit. Primus autem in prouincia Merciorum, simul et
Lindisfarorum ac Mediterraneorum Anglorum, factus
est episcopus Diuma, ut supra diximus, qui apud
Mediterraneos Anglos defunctus ac sepultus est; secundus
Cellach, qui relicto episcopatus officio uiuens
ad Scottiam rediit, uterque de genere Scottorum;
tertius Trumheri, de natione quidem Anglorum, sed
edoctus et ordinatus a Scottis, qui erat abbas in monasterio,
quod dicitur Ingetlingum. Ipse est locus, ubi
occisus est rex Osuini, ut supra meminimus. Nam
regina Aeanfled propinqua illius, ob castigationem
necis eius iniustae, postulauit a rege Osuio, ut donaret
ibi locum monasterio construendo praefato Dei
famulo Trumheræ, quia propinquus et ipse erat regis
occisi; in quo uidelicet monasterio orationes assiduae
pro utriusque regis, id est et occisi, et eius, qui occidere
iussit, salute aeterna fierent. Idem autem rex
Osuiu tribus annis post occisionem Pendan regis,
Merciorum genti necnon et ceteris australium prouinciarum
populis praefuit; qui etiam gentem Pictorum
maxima ex parte regno Anglorum subiecit. Quo tempore donauit praefato Peada filio regis
Pendan, eo quod esset cognatus suus, regnum Australium
Merciorum, qui sunt, ut dicunt, familiarum
quinque milium, discreti fluuio Treanta, ab Aquilonaribus
Merciis, quorum terra est familiarum VII
milium. Sed idem Peada proximo uere multum
nefarie peremtus est, proditione, ut dicunt, coniugis
suae in ipso tempore festi paschalis. Conpletis autem
tribus annis post interfectionem Pendan regis, rebellarunt
aduersus regem Osuiu duces gentis Merciorum,
Immin, et Eafa, et Eadberct, leuato in regem Uulfhere
filio eiusdem Pendan adulescente, quem occultum
seruauerant, et eiectis principibus regis non proprii,
fines suos fortiter simul et libertatem receperunt;
sicque cum suo rege liberi, Christo uero regi pro
sempiterno in caelis regno seruire gaudebant. Praefuit
autem rex idem genti Merciorum annis X et VII,
habuitque primum episcopum Trumheri, de quo supra
diximus, secundum Iaruman, tertium Ceaddan, quartum
Uynfridum. Omnes hi per ordinem sibimet
succedentes sub rege Uulfhere, gentis Merciorum
episcopatu sunt functi.
[25]
INTEREA Aidano episcopo de hac uita sublato, Finan
pro illo gradum episcopatus a Scottis ordinatus ac
missus acceperat. Qui in insula Lindisfarnensi fecit
ecclesiam episcopali sedi congruam; quam tamen more
Scottorum non de lapide, sed de robore secto totam
conposuit, atque harundine texit; quam tempore sequente
reuerentissimus archiepiscopus Theodorus in
honore beati apostoli Petri dedicauit. Sed et episcopus
loci ipsius Eadberct ablata harundine, plumbi lamminis
eam totam, hoc est et tectum, et ipsos quoque
parietes eius, cooperire curauit. His temporibus quaestio facta est frequens et magna
de obseruatione paschae, confirmantibus eis, qui de
Cantia uel de Galliis aduenerant, quod Scotti dominicum
paschae diem contra uniuersalis ecclesiae morem
celebrarent. Erat in his acerrimus ueri paschae defensor
nomine Ronan, natione quidem Scottus, sed in
Galliae uel Italiae partibus regulam ecclesiasticae
ueritatis edoctus. Qui cum Finano confligens, multos
quidem correxit, uel ad solertiorem ueritatis inquisitionem
accendit, nequaquam tamen Finanum emendare
potuit; quin potius, quod esset homo ferocis animi,
acerbiorem castigando et apertum ueritatis aduersarium
reddidit. Obseruabat autem Iacob diaconus
quondam, ut supra docuimus, uenerabilis archiepiscopi
Paulini, uerum et catholicum pascha cum omnibus,
quos ad correctiorem uiam erudire poterat. Obseruabat
et regina Eanfled cum suis, iuxta quod in Cantia
fieri uiderat, habens secum de Cantia presbyterum
catholicae obseruationis, nomine Romanum. Unde
nonnumquam contigisse fertur illis temporibus, ut bis
in anno uno pascha celebraretur, et cum rex pascha
dominicum solutis ieiuniis faceret, tum regina cum
suis persistens adhuc in ieiunio diem palmarum celebraret.
Haec autem dissonantia paschalis obseruantiae
uiuente Aidano patienter ab omnibus tolerabatur, qui
patenter intellexerant, quia, etsi pascha contra morem
eorum, qui ipsum miserant, facere non potuit, opera
tamen fidei, pietatis, et dilectionis, iuxta morem omnibus
sanctis consuetum, diligenter exsequi curauit.
Unde ab omnibus, etiam his, qui de pascha aliter
sentiebant, merito diligebatur; nec solum a mediocribus,
uerum ab ipsis quoque episcopis, Honorio
Cantuariorum, et Felice Orientalium Anglorum, uenerationi
habitus est.
Defuncto autem Finano, qui post illum fuit, cum
Colmanus in episcopatum succederet, et ipse missus
a Scottia, grauior de obseruatione paschae, necnon et
de aliis ecclesiasticae uitae disciplinis controuersia
nata est. Unde merito mouit haec quaestio sensus
et corda multorum, timentium, ne forte accepto Christianitatis
uocabulo, in uacuum currerent aut cucurrissent.
Peruenit et ad ipsas principum aures, Osuiu
uidelicet regis, et filii eius Alchfridi. Quia nimirum
Osuiu a Scottis edoctus ac baptizatus, illorum etiam
lingua optime inbutus, nil melius, quam quod illi
docuissent, autumabat; porro Alchfrid magistrum
habens eruditionis Christianae Uilfridum uirum doctissimum
(nam et Romam prius propter doctrinam ecclesiasticam
adierat, et apud Dalfinum archiepiscopum
Galliarum Lugdoni multum temporis egerat, a quo
etiam tonsurae ecclesiasticae coronam susceperat), huius
doctrinam omnibus Scottorum traditionibus iure praeferendam
sciebat; unde ei etiam donauerat monasterium
XL familiarum in loco, qui dicitur Inhrypum.
Quem uidelicet locum paulo ante eis, qui Scottos
sequebantur, in possessionem monasterii dederat. Sed
quia illi postmodum data sibi optione magis loco
cedere, quam suam mutare consuetudinem uolebant,
dedit eum illi, qui dignam loco et doctrinam haberet,
et uitam. Uenerat eo tempore Agilberctus Occidentalium
Saxonum episcopus, cuius supra meminimus,
amicus Alchfridi regis et Uilfridi abbatis, ad prouinciam
Nordanhymbrorum, et apud eos aliquandiu demorabatur;
qui etiam Uilfridum rogatu Alchfridi in praefato
suo monasterio presbyterum fecit. Habebat autem secum
ipse presbyterum nomine Agathonem. Mota
ergo ibi quaestione de pascha, uel tonsura, uel aliis
rebus ecclesiasticis, dispositum est, ut in monasterio,
quod dicitur Strenœshalc, quod interpretatur sinus Fari,
cui tunc Hild abbatissa Deo deuota femina praefuit,
synodus fieri, et haec quaestio terminari deberet.
Ueneruntque illo rcges ambo, pater scilicet et filius;
episcopi, Colman cum clericis suis de Scottia, Agilberctus
cum Agathone et Uilfrido presbyteris. Iacobus
et Romanus in horum parte erant; Hild abbatissa cum
suis in parte Scottorum, in qua erat etiam uenerabilis
episcopus Cedd, iamdudum ordinatus a Scottis, ut
supra docuimus, qui et interpres in eo concilio uigilantissimus
utriusque partis extitit. Primusque rex Osuiu praemissa praefatione, quod
oporteret eos, qui uni Deo seruirent, unam uiuendi
regulam tenere, nec discrepare in celebratione sacramentorum
caelestium, qui unum omnes in caelis
regnum expectarent; inquirendum potius, quae
esset uerior traditio, et hanc ab omnibus communiter
esse sequendam; iussit primo dicere episcopum suum
Colmanum, qui esset ritus et unde originem ducens
ille, quem ipse sequeretur. Tum Colmanus: ‘Pascha,’
inquit, ‘hoc, quod agere soleo, a maioribus meis
accepi, qui me huc episcopum miserunt, quod omnes
patres nostri, uiri Deo dilecti, eodem modo celebrasse
noscuntur. Quod ne cui contemnendum et reprobandum
esse uideatur, ipsum est, quod beatus euangelista
Iohannes, discipulus specialiter Domino dilectus,
cum omnibus, quibus praeerat, ecclesiis celebrasse legitur.’
Quo haec et his similia dicente, iussit rex et
Agilberctum proferre in medium morem suae obseruationis,
unde initium haberet, uel qua hunc auctoritate
sequeretur. Respondit Agilberctus: ‘Loquatur, obsecro,
uice mea discipulus meus Uilfrid presbyter, quia
unum ambo sapimus cum ceteris, qui hic adsident,
ecclesiasticae traditionis cultoribus; et ille melius ac
manifestius ipsa lingua Anglorum, quam ego per
interpretem, potest explanare, quae sentimus.’ Tum
Uilfrid, iubente rege, ut diceret, ita exorsus est:
‘Pasca, quod facimus,’ inquit, ‘uidimus Romae, ubi
beati apostoli Petrus et Paulus uixere, docuere, passi
sunt, et sepulti, ab omnibus celebrari; hoc in Italia,
hoc in Gallia, quas discendi uel orandi studio pertransiuimus,
ab omnibus agi conspeximus; hoc Africam,
Asiam, Aegyptum, Greciam, et omnem orbem, quacumque
Christi ecclesia diffusa est, per diuersas
nationes et linguas, uno ac non diuerso temporis
ordine geri conperimus; praeter hos tantum et obstinationis
eorum conplices, Pictos dico et Brettones,
cum quibus de duabus ultimis oceani insulis, et his
non totis, contra totum orbem stulto labore pugnant.’
Cui haec dicenti respondit Colmanus: ‘Mirum quare
stultum appellare uelitis laborem nostrum, in quo
tanti apostoli, qui super pectus Domini recumbere dignus
fuit, exempla sectamur; cum ipsum sapientissime
uixisse omnis mundus nouerit.’ At Uilfridus: ‘Absit,’
inquit, ‘ut Iohannem stultitiae reprehendamus, cum
scita legis Mosaicae iuxta litteram seruaret, iudaizante
adhuc in multis ecclesia, nec subito ualentibus apostolis
omnem legis obseruantiam, quae a Deo instituta
est, abdicare (quomodo simulacra, quae a daemonibus
inuenta sunt, repudiare omnes, qui ad fidem ueniunt,
necesse est), uidelicet ne scandalum facerent eis, qui
inter gentes erant Iudaeis. Hinc est enim, quod
Paulus Timotheum circumcidit, quod hostias in templo
immolauit, quod cum Aquila et Priscilla caput Chorinti
totondit; ad nihil uidelicet utile, nisi ad scandalum
uitandum Iudaeorum. Hinc quod eidem Paulo Iacobus
ait: “Uides, frater, quot milia sunt in Iudaeis,
qui crediderunt; et omnes hi aemulatores sunt legis.”
Nec tamen hodie clarescente per mundum euangelio
necesse est, immo nec licitum fidelibus uel circumcidi,
uel hostias Deo uictimarum offerre carnalium. Itaque
Iohannes secundum legis consuetudinem XIIIIa die
mensis primi ad uesperam incipiebat celebrationem
festi paschalis, nil curans, utrum haec sabbato, an alia
qualibet feria proueniret. At uero Petrus cum
Romae praedicaret, memor, quia Dominus prima sabbati
resurrexit a mortuis, ac mundo spem resurrectionis
contulit, ita pascha faciendum intellexit, ut secundum
consuetudinem ac praecepta legis XIIIIam lunam primi
mensis, aeque sicut Iohannes, orientem ad uesperam
semper exspectaret; et hac exorta, si dominica dies,
quae tunc prima sabbati uocabatur, erat mane uentura,
in ipsa uespera pascha dominicum celebrare incipiebat,
quomodo et nos omnes hodie facere solemus. Sin
autem dominica non proximo mane post lunam
XIIIIam, sed XVIa aut XVIIa aut alia qualibet luna
usque ad XXIam esset uentura, exspectabat eam, et
praecedente sabbato, uespere, sacrosancta paschae sollemnia
inchoabat; sicque fiebat, ut dominica paschae
dies nonnisi a XVa luna usque ad XXIam seruaretur.
Neque haec euangelica et apostolica traditio legem
soluit, sed potius adimplet, in qua obseruandum pascha
a XIIIIa luna primi mensis ad uesperam usque ad
XXIam lunam eiusdem mensis ad uesperam praeceptum
est; in quam obseruantiam imitandam omnes
beati Iohannis successores in Asia post obitum eius,
et omnis per orbem ecclesia conuersa est. Et hoc
esse uerum pascha, hoc solum fidelibus celebrandum,
Niceno concilio non statutum nouiter, sed confirmatum
est, ut ecclesiastica docet historia. Unde constat uos,
Colmane, neque Iohannis, ut autumatis, exempla
sectari, neque Petri, cuius traditioni scientes contradicitis,
neque legi, neque euangelio in obseruatione
uestri paschae congruere. Iohannes enim ad legis
Mosaicae decreta tempus paschale custodiens, nil de
prima sabbati curabat; quod uos non facitis, qui nonnisi
prima sabbati pascha celebratis. Petrus a XVa
luna usque ad XXIam diem paschae dominicum celebrabat;
quod uos non facitis, qui a XIIIIa usque ad
XXam lunam diem dominicum paschae obseruatis; ita
ut XIIIa luna ad uesperam saepius pascha incipiatis,
cuius neque lex ullam fecit mentionem, neque auctor
ac dator euangelii Dominus in ea, sed in XIIIIa uel
uetus pascha manducauit ad uesperam, uel noui testamenti
sacramenta in commemorationem suae passionis
ecclesiae celebranda tradidit. Item lunam XXIam,
quam lex maxime celebrandam commendauit, a celebratione
uestri paschae funditus eliminatis; sicque, ut
dixi, in celebratione summae festiuitatis neque Iohanni,
neque Petro, neque legi, neque euangelio concordatis.’
His contra Colmanus: ‘Numquid,’ ait, ‘Anatolius
uir sanctus, et in praefata historia ecclesiastica multum
laudatus, legi uel euangelio contraria sapuit, qui a
XIIIIa usque ad XXam pascha celebrandum scripsit?
Numquid reuerentissimum patrem nostrum Columbam
et successores eius uiros Deo dilectos, qui eodem modo
pascha fecerunt, diuinis paginis contraria sapuisse uel
egisse credendum est? cum plurimi fuerint in eis,
quorum sanctitati caelestia signa, et uirtutum quae
fecerunt miracula testimonium praebuerunt; quos ipse
sanctos esse non dubitans, semper eorum uitam, mores,
et disciplinam sequi non desisto.’ At Uilfridus: ‘Constat,’ inquit, ‘Anatolium uirum
sanctissimum, doctissimum, ac laude esse dignissimum;
sed quid uobis cum illo, cum nec eius decreta seruetis?
Ille enim in pascha suo regulam utique ueritatis
sequens, circulum X et VIIII annorum posuit, quem
uos aut ignoratis, aut agnitum et a tota Christi ecclesia
custoditum pro nihilo contemnitis. Ille sic in pascha
dominico XIIIIam lunam conputauit, ut hanc eadem
ipsa die more Aegyptiorum XVam lunam ad uesperam
esse fateretur. Sic item XXam die dominico paschae
adnotauit, ut hanc declinata eadem die esse XXIam
crederet. Cuius regulam distinctionis uos ignorasse
probat, quod aliquoties pascha manifestissime ante
plenilunium, id est in XIIIa luna, facitis. De patre
autem uestro Columba et sequacibus eius, quorum
sanctitatem uos imitari, et regulam ac praecepta caelestibus
signis confirmata sequi perhibetis, possem
respondere; quia multis in iudicio dicentibus Domino,
quod in nomine eius prophetauerint, et daemonia
eiecerint, et uirtutes multas fecerint, responsurus sit
Dominus, quia numquam eos nouerit. Sed absit, ut
hoc de patribus uestris dicam, quia iustius multo est
de incognitis bonum credere quam malum. Unde et
illos Dei famulos ac Deo dilectos esse non nego, qui
simplicitate rustica, sed intentione pia Deum dilexerunt.
Neque illis multum obesse reor talem paschae obseruantiam,
quamdiu nullus aduenerat, qui eis instituti
perfectioris decreta, quae sequerentur, ostenderet;
quos utique credo, siqui tunc ad eos catholicus calculator
adueniret, sic eius monita fuisse secuturos,
quomodo ea, quae nouerant ac didicerant, Dei mandata
probantur fuisse secuti. Tu autem et socii tui, si
audita decreta sedis apostolicae, immo uniuersalis
ecclesiae, et haec litteris sacris confirmata sequi contemnitis,
absque ulla dubietate peccatis. Etsi enim
patres tui sancti fuerunt, numquid uniuersali, quae per
orbem est, ecclesiae Christi eorum est paucitas uno de
angulo extremae insulae praeferenda? Et si sanctus
erat, ac potens uirtutibus ille Columba uester, immo
et noster, si Christi erat, num praeferri potuit beatissimo
apostolorum principi, cui Dominus ait: “Tu es Petrus,
et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae
inferi non praeualebunt aduersus eam, et tibi dabo claues
regni caelorum”?’
Haec perorante Uilfrido, dixit rex: ‘Uerene,
Colmane, haec illi Petro dicta sunt a Domino?’ Qui
ait: ‘Uere, rex.’ At ille: ‘Habetis,’ inquit, ‘uos
proferre aliquid tantae potestatis uestro Columbae
datum?’ At ille ait: ‘Nihil.’ Rursum rex: ‘Si
utrique uestrum,’ inquit, ‘in hoc sine ulla controuersia
consentiunt, quod haec principaliter Petro dicta, et ei
claues regni caelorum sint datae a Domino?’ Responderunt:
‘Etiam,’ utrique. At ille ita conclusit:
‘Et ego uobis dico, quia hic est ostiarius ille, cui ego
contradicere nolo; sed, in quantum noui uel ualeo,
huius cupio in omnibus oboedire statutis; ne forte, me
adueniente ad fores regni caelorum, non sit qui reserat,
auerso illo, qui claues tenere probatur.’ Haec dicente rege, fauerunt adsidentes quique siue
adstantes maiores una cum mediocribus, et abdicata
minus perfecta institutione, ad ea, quae meliora cognouerant,
sese transferre festinabant.[26]
FINITOQUE conflictu, ac soluta contione, Agilberctus
domum rediit. Colman uidens spretam suam doctrinam,
sectamque esse dispectam, adsumtis his, qui se sequi
uoluerunt, id est qui pascha catholicum et tonsuram
coronae (nam et de hoc quaestio non minima erat)
recipere nolebant, Scottiam regressus est, tractaturus
cum suis, quid de his facere deberet. Cedd, relictis
Scottorum uestigiis, ad suam sedem rediit, utpote
agnita obseruatione catholici paschae. Facta est autem
haec quaestio anno dominicae incarnationis DCLXIIIIo,
qui fuit annus Osuiu regis XXIIus, episcopatus autem
Scottorum, quem gesserunt in prouincia Anglorum,
annus XXXus; siquidem Aidan X et VII annis,
Finan decem, Colman tribus episcopatum tenuere. Reuerso autem patriam Colmano, suscepit pro illo
pontificatum Nordanhymbrorum famulus Christi
Tuda, qui erat apud Scottos austrinos eruditus, atque
ordinatus episcopus, habens iuxta morem prouinciae
illius coronam tonsurae ecclesiasticae, et catholicam
temporis paschalis regulam obseruans; uir quidem
bonus ac religiosus, sed permodico tempore ecclesiam
regens. Uenerat autem de Scottia, tenente adhuc
pontificatum Colmano, et diligenter ea, quae ad fidem
ac ueritatem pertinent, et uerbo cunctos docebat, et
opere. Porro fratribus, qui in Lindisfarnensi ecclesia,
Scottis abeuntibus, remanere maluerunt, praepositus
est abbatis iure uir reuerentissimus ac mansuetissimus
Eata, qui erat abbas in monasterio, quod dicitur
Mailros; quod aiunt Colmanum abiturum petisse et
inpetrasse a rege Osuiu, eo quod esset idem Eata unus
de XII pueris Aidani, quos primo episcopatus sui
tempore de natione Anglorum erudiendos in Christo
accepit. Multum namque eundem episcopum Colmanum
rex pro insita illi prudentia diligebat. Ipse
est Eata, qui non multo post eidem ecclesiae Lindisfarnensi
episcopus factus est. Abiens autem domum
Colman adsumsit secum partem ossuum reuerentissimi
patris Aidani; partem uero in ecclesia, cui praeerat,
reliquit, et in secretario eius condi praecepit.
Quantae autem parsimoniae, cuius continentiae fuerit
ipse cum prodecessoribus suis, testabatur etiam locus
ille, quem regebant, ubi abeuntihus eis, excepta ecclesia,
paucissimae domus repertae sunt, hoc est illae solummodo,
sine quibus conuersatio ciuilis esse nullatenus
poterat. Nil pecuniarum absque pecoribus habebant.
Siquid enim pecuniae a diuitibus accipiebant, mox
pauperibus dabant. Nam neque ad susceptionem
potentium saeculi, uel pecunias colligi, uel domus
praeuideri necesse fuit, qui numquam ad ecclesiam
nisi orationis tantum et audiendi uerbi Dei causa
ueniebant. Rex ipse, cum oportunitas exegisset, cum
V tantum aut VI ministris ueniebat, et expleta in
ecclesia oratione discedebat. Quod si forte eos ibi
refici contingeret, simplici tantum et cotidiano fratrum
cibo contenti, nil ultra quaerebant. Tota enim fuit
tunc sollicitudo doctoribus illis Deo seruiendi, non
saeculo; tota cura cordis excolendi, non uentris. Unde
et in magna erat ueneratione tempore illo religionis
habitus; ita ut, ubicumque clericus aliqui aut monachus
adueniret, gaudenter ab omnibus tamquam Dei
famulus exciperetur. Etiam si in itinere pergens
inueniretur, adcurrebant, et flexa ceruice uel manu
signari, uel ore illius se benedici gaudebant; uerbis
quoque horum exhortatoriis diligenter auditum praebebant.
Sed et diebus dominicis ad ecclesiam siue ad
monasteria certatim, non reficiendi corporis, sed audiendi
sermonis Dei gratia confluebant; et siquis sacerdotum
in uicum forte deueniret, mox congregati in
unum uicani uerbum uitae ab illo expetere curabant.
Nam neque alia ipsis sacerdotibus aut clericis uicos
adeundi, quam praedicandi, baptizandi, infirmos uisitandi,
et, ut breuiter dicam, animas curandi causa
fuit; qui in tantum erant ab omni auaritiae peste
castigati, ut nemo territoria ac possessiones ad construenda
monasteria, nisi a potestatibus saeculi coactus,
acciperet. Quae consuetudo per omnia aliquanto post
haec tempore in ecclesiis Nordanhymbrorum seruata
est. Sed de his satis dictum.[27]
EODEM autem anno dominicae incarnationis
DCLXIIIIo, facta erat eclipsis solis die tertio mensis
Maii, hora circiter Xa diei; quo etiam anno subita pestilentiae
lues, depopulatis prius australibus Brittaniae
plagis, Nordanhymbrorum quoque prouinciam corripiens,
atque acerba clade diutius longe lateque
desaeuiens, magnam hominum multitudinem strauit.
Qua plaga praefatus Domini sacerdos Tuda raptus est
de mundo, et in monasterio, quod uocatur Pægnalaech,
honorifice sepultus. Haec autem plaga Hiberniam
quoque insulam pari clade premebat. Erant
ibidem eo tempore multi nobilium simul et mediocrium
de gente Anglorum, qui tempore Finani et Colmani
episcoporum, relicta insula patria, uel diuinae lectionis,
uel continentioris uitae gratia illo secesserant. Et
quidam quidem mox se monasticae conuersationi fideliter
mancipauerunt, alii magis circueundo per cellas
magistrorum, lectioni operam dare gaudebant; quos
omnes Scotti libentissime suscipientes, uictum eis
cotidianum sine pretio, libros quoque ad legendum,
et magisterium gratuitum praebere curabant.
Erant inter hos duo iuuenes magnae indolis de
nobilibus Anglorum, Edilhun et Ecgberct, quorum
prior frater fuit Ediluini, uiri aeque Deo dilecti, qui
et ipse aeuo sequente Hiberniam gratia legendi adiit,
et bene instructus patriam rediit, atque episcopus in
prouincia Lindissi factus, multo ecclesiam tempore
nobilissime rexit. Hi ergo cum essent in monasterio,
quod lingua Scottorum Rathmelsigi appellatur, et
omnes socii ipsorum uel mortalitate de saeculo rapti,
uel per alia essent loca dispersi, correpti sunt ambo
morbo eiusdem mortalitatis, et grauissime adflicti;
e quibus Ecgberct, sicut mihi referebat quidam ueracissimus
et uenerandae canitiei presbyter, qui se haec
ab ipso audisse perhibebat, cum se aestimaret esse
moriturum, egressus est tempore matutino de cubiculo,
in quo infirmi quiescebant, et residens solus in loco
oportuno, coepit sedulus cogitare de actibus suis, et conpunctus
memoria peccatorum suorum faciem lacrimis
abluebat, atque intimo ex corde Deum precabatur, ne
adhuc mori deberet, priusquam uel praeteritas neglegentias,
quas in pueritia siue infantia commiserat, perfectius
ex tempore castigaret, uel in bonis se operibus
habundantius exerceret. Uouit etiam uotum, quia
adeo peregrinus uiuere uellet, ut numquam in insulam,
in qua natus est, id est Brittaniam, rediret;
quia praeter sollemnem canonici temporis psalmodiam,
si non ualetudo corporis obsisteret, cotidie psalterium
totum in memoriam diuinae laudis decantaret; quia
in omni septimana diem cum nocte ieiunus transiret.
Cumque finitis lacrimis, precibus, et uotis domum
rediret, inuenit sodalem dormientem; et ipse quoque
lectulum conscendens, coepit in quietem membra
laxare. Et cum paululum quiesceret, expergefactus
sodalis respexit eum, et ait: ‘O frater Ecgbercte,
o quid fecisti? Sperabam, quia pariter ad uitam
aeternam intraremus. Uerumtamen scito, quia, quae
postulasti, accipies.’ Didicerat enim per uisionem et
quid ille petisset, et quia petita inpetrasset. Quid
multa? Ipse Edilhun proxima nocte defunctus est;
at uero Ecgberect decussa molestia egritudinis conualuit,
ac multo postea tempore uiuens, acceptumque
sacerdotii gradum condignis ornans actibus, post
multa uirtutum bona, ut ipse desiderabat, nuper, id est
anno dominicae incarnationis DCCXXVIIIIo, cum
esset ipse annorum XC, migrauit ad regna caelestia.
Duxit autem uitam in magna humilitatis, mansuetudinis,
continentiae, simplicitatis, et iustitiae perfectione.
Unde et genti suae et illis, in quibus exulabat, nationibus
Scottorum siue Pictorum, exemplo uiuendi, et
instantia docendi, et auctoritate corripiendi, et pietate
largiendi de his, quae a diuitibus acceperat, multum
profuit. Addidit autem uotis, quae diximus, ut semper
in XLma non plus quam semel in die reficeret, non
aliud quam panem ac lac tenuissimum, et hoc cum
mensura gustaret; quod uidelicet lac pridie nouum in
fiala ponere solebat, et post noctem ablata superficie
crassiore, ipse residuum cum modico, ut diximus, pane
bibebat. Cuius modum continentiae etiam XL diebus
ante natale Domini, totidem quoque post peracta
sollemnia pentecostes, hoc est Lmae, semper obseruare
curabat.[28]
INTEREA rex Alchfrid misit Uilfridum presbyterum
ad regem Galliarum, qui eum sibi suisque consecrari
faceret episcopum. At ille misit eum ordinandum ad
Agilberectum, de quo supra diximus, qui, relicta Brittania,
Parisiacae ciuitatis factus erat episcopus; et consecratus
est magno cum honore ab ipso, conuenientibus
plurimis episcopis in uico regio, qui uocatur In Conpendio.
Quo adhuc in transmarinis partibus propter
ordinationem demorante, imitatus industriam filii rex
Osuiu misit Cantiam uirum sanctum, modestum moribus,
scripturarum lectione sufficienter instructum, et
ea, quae in scripturis agenda didicerat, operibus solerter
exsequentem, qui Eburacensis ecclesiae ordinaretur
episcopus. Erat autem presbyter uocabulo Ceadda,
frater reuerentissimi antistitis Ceddi, cuius saepius
meminimus, et abbas monasterii illius, quod uocatur
Laestingaeu. Misitque cum eo rex presbyterum
suum uocabulo Eadhaedum, qui postea regnante Ecgfrido,
Hrypensis ecclesiae praesul factus est. Uerum
illi Cantiam peruenientes, inuenerunt archiepiscopum
Deusdedit iam migrasse de saeculo, et necdum alium
pro eo constitutum fuisse pontificem. Unde deuerterunt
ad prouinciam Occidentalium Saxonum, ubi erat
Uini episcopus; et ab illo est uir praefatus consecratus
antistes, adsumtis in societatem ordinationis
duobus de Brettonum gente episcopis, qui dominicum
paschae diem, ut saepius dictum est, secus morem
canonicum a XIIIIa usque ad XXam lunam celebrant.
Non enim erat tunc ullus, excepto illo Uine, in tota
Brittania canonice ordinatus episcopus. Consecratus
ergo in episcopum Ceadda maximam mox coepit
ecclesiasticae ueritati et castitati curam inpendere;
humilitati, continentiae, lectioni operam dare; oppida,
rura, casas, uicos, castella propter euangelizandum, non
equitando, sed apostolorum more pedibus incedendo
peragrare. Erat enim de discipulis Aidani, eisdemque
actibus ac moribus iuxta exemplum eius ac fratris sui
Ceddi suos instituere curauit auditores. Ueniens
quoque Brittaniam Uilfrid iam episcopus factus et ipse
perplura catholicae obseruationis moderamina ccclesiis
Anglorum sua doctrina contulit. Unde factum est,
ut, crescente per dies institutione catholica, Scotti
omnes, qui inter Anglos morabantur, aut his manus
darent, aut suam redirent ad patriam.
[29]
HIS temporibus reges Anglorum nobilissimi, Osuiu
prouinciae Nordanhymbrorum, et Ecgberct Cantuariorum,
habito inter se consilio, quid de statu ecclesiae
Anglorum esset agendum, intellexerat enim ueraciter
Osuiu, quamuis educatus a Scottis, quia Romana esset
catholica et apostolica ecclesia, adsumserunt cum electione
et consensu sanctae ecclesiae gentis Anglorum,
uirum bonum et aptum episcopatu, presbyterum
nomine Uighardum, de clero Deusdedit episcopi,
et hunc antistitem ordinandum Romam miserunt;
quatinus accepto ipse gradu archiepiscopatus, catholicos
per omnem Brittaniam ecclesiis Anglorum ordinare
posset antistites.
Uerum Uighard Romam perueniens, priusquam
consecrari in episcopatum posset, morte praereptus est,
et huiusmodi litterae regi Osuiu Brittaniam remissae:
Domino excellenti filio Osuio regi Saxonum Uitalianus
cpiscopus, seruus seruorum Dei. Desiderabiles litteras excellentiae uestrae suscepimus;
quas relegentes cognouimus eius piissimam deuotionem,
feruentissimumque amorem, quem habet propter beatam
uitam; et quia dextera Domini protegente, ad ueram et
apostolicam fidem sit conuersus, sperans, sicut in sua
gente regnat, ita et cum Christo de futuro conregnare.
Benedicta igitur gens, quae talem sapientissimum et Dei
cultorem promeruit habere regem; quia non solum ipse
Dei cultor extitit, sed etiam omnes subiectos suos meditatur
die ac nocte ad fidem catholicam atque apostolicam
pro suae animae redemtione conuerti. Quis enim audiens
haec suauia non laetetur? Quis non exultet et gaudeat
in his piis operibus? Quia et gens uestra Christo omnipotenti
Deo credidit secundum diuinorum prophetarum
uoces, sicut scriptum est in Isaia: ‘In die illa radix
Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur.’
Et iterum: ‘Audite insulae, et adtendite
populi de longe.’ Et post paululum: ‘Parum,’ inquit,
‘est, ut mihi sis seruus ad suscitandas tribus Iacob, et
feces Israel conuertendas. Dedi te in lucem gentium, ut
sis salus mea usque ad extremum terrae.’ Et rursum:
‘Reges uidebunt, et consurgent principes, et adorabunt.’ Et
post pusillum: ‘Dedi te in foedus populi, ut suscitares
terram, et possideres hereditates dissipatas, et diceres his,
qui uincti sunt: “Exite,” et his, qui in tenebris: “Reuelamini.”’
Et rursum: ‘Ego Dominus uocaui te in
iustitia, et adprehendi manum tuam, et seruaui, et dedi te
in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos
caecorum, et educeres de conclusione uinctum, de domo
carceris sedentes in tenebris.’ Ecce, excellentissime fili,
quam luce clarius est, non solum de uobis, sed etiam de
omnibus prophetatum gentibus, quod sint crediturae in
Christo omnium conditore. Quamobrem oportet uestram
celsitudinem, utpote membrum existens Christi, in omnibus
piam regulam sequi perenniter principis apostolorum,
siue in pascha celebrandum, siue in omnibus, quae tradiderunt
sancti apostoli Petrus et Paulus, qui ut duo
luminaria caeli inluminant mundum, sic doctrina eorum
corda hominum cotidie inlustrat credentium.’ Et post nonnulla, quibus de celebrando per orbem
totum uno uero pascha loquitur: ‘Hominem denique,’ inquit, ‘docibilem et in omnibus
ornatum antistitem, secundum uestrorum scriptorum tenorem,
minime ualuimus nunc repperire pro longinquitate
itineris. Profecto enim dum huiusmodi apta reppertaque
persona fuerit, eum instructum ad uestram dirigemus
patriam, ut ipse et uiua uoce, et per diuina oracula
omnem inimici zizaniam ex omni ucstra insula cum diuino
nutu eradicet. Munuscula a uestra celsitudine beato principi
apostolorum directa pro aeterna eius memoria suscepimus,
gratiasque ei agimus, ac pro eius incolumitate
iugiter Deum deprecamur cum Christi clero. Itaque qui
haec obtulit munera, de hac subtractus est lucc, situsque
ad limina apostolorum, pro quo ualde sumus contristati,
cum hic esset defunctus. Ucrumtamen gerulis harum
nostrarum litterarum uestris missis, et beneficia sanctorum,
hoc est reliquias beatorum apostolorum Petri et Pauli, et
sanctorum martyrum Laurentii, Iohannis, et Pauli, et
Gregorii, atque Pancratii eis fecimus dari, uestrae
excellentiae profecto omnes contradendas. Nam et coniugi
uestrae, nostrae spiritali filiae, direximus per praefatos
gerulos crucem clauem auream habentem de sacratissimis
uinculis beatorum Petri et Pauli apostolorum; de cuius
pio studio cognoscentes, tantum cuncta sedes apostolica
una nobiscum laetatur, quantum eius pia opera coram
Deo flagrant et uernant. Festinet igitur, quaesumus, uestra
celsitudo, ut optamus, totam suam insulam Deo Christo
dicare. Profecto enim habet protectorem, humani generis
redemtorem Dominum nostrum Iesum Christum, qui ei
cuncta prospera inpertiet, uti nouum Christi populum
coaceruet, catholicam ibi et apostolicam constituens fidem.
Scriptum est enim: ‘Quaerite primum regnum Dei et
iustitiam eius, et haec omnia adicientur uobis.’ Nimirum
enim quaerit et inpetrabit, et ei omnes suae insulae, ut
optamus, subdentur. Paterno itaque affectu salutantes
uestram excellentiam, diuinam precamur iugiter clementiam,
quae uos uestrosque omnes in omnibus bonis operibus
auxiliari dignetur, ut cum Christo in futuro regnetis
saeculo. Incolumem excellentiam uestram gratia superna
custodiat.’ Quis sane pro Uighardo reppertus ac dedicatus sit
antistes, libro sequente oportunius dicetur.[30]
EODEM tempore prouinciae Orientalium Saxonum
post Suidhelmum, de quo supra diximus, praefuere
reges Sigheri et Sebbi, quamuis ipsi regi Merciorum
Uulfheræ subiecti. Quae uidelicet prouincia cum
praefatae mortalitatis clade premeretur, Sigheri cum
sua parte populi, relictis Christianae fidei sacramentis,
ad apostasiam conuersus est. Nam et ipse rex et
plurimi de plebe siue optimatibus, diligentes hanc
uitam, et futuram non quaerentes, siue etiam non
esse credentes, coeperunt fana, quae derelicta erant,
restaurare, et adorare simulacra, quasi per haec possent
a mortalitate defendi. Porro socius eius et coheres
regni eiusdem, Sebbi, magna fidem perceptam cum
suis omnibus deuotione seruauit, magna, ut in sequentibus
dicemus, uitam fidelem felicitate conpleuit.
Quod ubi rex Uulfheri conperit, fidem uidelicet
prouinciae ex parte profanatam, misit ad corrigendum
errorem, reuocandamque ad fidem ueritatis prouinciam
Iaruman episcopum, qui successor erat Trumheri.
Qui multa agens solertia, iuxta quod mihi presbyter,
qui comes itineris illi et cooperator uerbi extiterat,
referebat, erat enim religiosus et bonus uir,
longe lateque omnia peruagatus, et populum et regem
praefatum ad uiam iustitiae reduxit; adeo ut relictis
siue destructis fanis arisque, quas fecerant, aperirent
ecclesias, ac nomen Christi, cui contradixerant, confiteri
gauderent, magis cum fide resurrectionis in
illo mori, quam in perfidiae sordibus inter idola
uiuere cupientes. Quibus ita gestis, et ipsi sacerdotes
doctoresque eorum domum rediere laetantes.