HISTORIAM ECCLESIASTICAM GENTIS ANGLORUM: LIBER SECUNDUS.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
[1]
HIS temporibus, id est anno dominicae incarnationis
DCV, beatus papa Gregorius, postquam sedem Romanae
et apostolicae ecclesiae XIII annos, menses VI, et dies
X gloriosissime rexit, defunctus est, atque ad aeternam
regni caelestis sedem translatus. De quo nos conuenit,
quia nostram, id est Anglorum, gentem de potestate
Satanae ad fidem Christi sua industria conuertit,
latiorem in nostra historia ecclesiastica facere sermonem,
quem recte nostrum appellare possumus et
debemus apostolum. Quia, cum primum in toto orbe
gereret pontificatum, et conuersis iam dudum ad
fidem ueritatis esset praelatus ecclesiis, nostram gentem
eatenus idolis mancipatam Christi fecit ecclesiam, ita
ut apostolicum illum de eo liceat nobis proferre sermonem:
quia etsi aliis non est apostolus, sed tamen
nobis est; nam signaculum apostolatus eius nos sumus
in Domino. Erat autem natione Romanus, a patre Gordiano,
genus a proauis non solum nobile, sed et religiosum
ducens. Denique Felix eiusdem apostolicae sedis
quondam episcopus, uir magnae gloriae in Christo et
ecclesia, eius fuit atauus. Sed ipse nobilitatem
religionis non minore quam parentes et cognati uirtute
deuotionis exercuit. Nobilitatem uero illam, quam ad
saeculum uidebatur habere, totam ad nanciscendam
supernae gloriam dignitatis diuina gratia largiente
conuertit. Nam mutato repente habitu saeculari
monasterium petiit, in quo tanta perfectionis gratia
coepit conuersari, ut, sicut ipse postea flendo solebat
adtestari, animo illius labentia cuncta subteressent, ut
rebus omnibus, quae uoluuntur, emineret, ut nulla
nisi caelestia cogitare soleret, ut etiam retentus corpore
ipsa iam carnis claustra contemplatione transiret, ut
mortem quoque, quae pene cunctis poena est, uidelicet
ut ingressum uitae, et laboris sui praemium amaret.
Haec autem ipse de se, non profectum iactando uirtutum,
sed deflendo potius defectum, quem sibi per
curam pastoralem incurrisse uidebatur, referre consuerat.
Denique tempore quodam secreto, cum
diacono suo Petro conloquens, enumeratis animi sui
uirtutibus priscis, mox dolendo subiunxit: ‘At nunc
ex occasione curae pastoralis saecularium hominum
negotia patitur, et post tam pulchram quietis suae
speciem terreni actus puluere fedatur. Cumque se
pro condescensione multorum ad exteriora sparserit,
etiam cum interiora appetit, ad haec procul dubio
minor redit. Perpendo itaque, quid tolero, perpendo,
quid amisi; dumque intueor illud, quod perdidi, fit
hoc grauius, quod porto.’
Haec quidem sanctus uir ex magnae humilitatis
intentione dicebat; sed nos credere decet nihil eum
monachicae perfectionis perdidisse occasione curae
pastoralis, immo potiorem tunc sumsisse profectum de
labore conuersionis multorum, quam de propriae
quondam quiete conuersationis habuerat; maxime
quia et pontificali functus officio domum suam monasterium
facere curauit; et dum primo de monasterio
abstractus, ad ministerium altaris ordinatus, atque
Constantinopolim apocrisiarius ab apostolica sede directus
est, non tamen in terreno conuersatus palatio
propositum uitae caelestis intermisit. Nam quosdam
fratrum ex monasterio suo, qui eum gratia germanae
caritatis ad regiam urbem secuti sunt, in tutamentum
coepit obseruantiae regularis habere; uidelicet ut
eorum semper exemplo, sicut ipse scribit, ad orationis
placidum litus, quasi anchorae fune restringeretur,
cum incessabili causarum saecularium inpulsu fluctuaret,
concussamque saeculi actibus mentem inter eos
cotidie per studiosae lectionis roboraret alloquium.
Horum ergo consortio non solum a terrenis est munitus
incursibus, uerum etiam ad caelestis exercitia uitae
magis magisque succensus. Nam hortati sunt eum, ut librum beati Iob magnis
inuolutum obscuritatibus mystica interpretatione discuteret;
neque negare potuit opus, quod sibi fraternus
amor multis utile futurum inponebat. Sed eundem
librum, quomodo iuxta litteram intellegendus, qualiter
ad Christi et ecclesiae sacramenta referendus, quo
sensu unicuique fidelium sit aptandus, per XXX et V
libros expositionis miranda ratione perdocuit. Quod
uidelicet opus in regia quidem urbe apocrisiarius
inchoauit, Romae autem iam pontifex factus expleuit.
Qui cum adhuc esset regia in urbe positus, nascentem
ibi nouam heresim de statu nostrae resurrectionis, cum
ipso, quo exorta est, initio, iuuante se gratia catholicae
ueritatis, attriuit. Siquidem Eutycius eiusdem urbis
episcopus dogmatizabat corpus nostrum in illa resurrectionis
gloria inpalpabile, uentis aereque subtilius esse
futurum; quod ille audiens, et ratione ueritatis, et
exemplo dominicae resurrectionis, probauit hoc dogma
orthodoxae fidei omnimodis esse contrarium. Catholica
etenim fides habet, quod corpus nostrum illa inmortalitatis
gloria sublimatum subtile quidem sit per effectum
spiritalis potentiae, sed palpabile per ueritatem naturae;
iuxta exemplum dominici corporis, de quo a mortuis
suscitato dicit ipse discipulis: ‘Palpate et uidete, quia
spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis
habere.’ In cuius adsertione fidei uenerabilis pater
Gregorius in tantum contra nascentem heresim nouam
laborare contendit, tanta hanc instantia, iuuante etiam
piissimo imperatore Tiberio Constantino, conminuit,
ut nullus exinde sit inuentus, qui eius resuscitator
existeret.
Alium quoque librum conposuit egregium, qui
uocatur Pastoralis, in quo manifesta luce patefecit,
quales ad ecclesiae regimen adsumi, qualiter ipsi
rectores uiuere, qua discretione singulas quasque
audientium instruere personas, et quanta consideratione
propriam cotidie debeant fragilitatem pensare. Sed
et omelias euangelii numero XL conposuit, quas in
duobus codicibus aequa sorte distinxit. Libros etiam
Dialogorum IIII fecit, in quibus, rogatu Petri diaconi
sui, uirtutes sanctorum, quos in Italia clariores nosse
uel audire poterat, ad exemplum uiuendi posteris
collegit; ut, sicut in libris expositionum suarum,
quibus sit uirtutibus insudandum, edocuit, ita etiam
descriptis sanctorum miraculis, quae uirtutum earumdem
sit claritas, ostenderet. Primam quoque et ultimam
Ezechielis prophetae partem, quae uidebantur
obscuriores, per omelias XX et duas, quantum lucis
intus habeant, demonstrauit. Excepto libello responsionum,
quem ad interrogationes sancti Augustini
primi Anglorum gentis episcopi scripsit, ut et supra
docuimus, totum ipsum libellum his inserentes historiis;
libello quoque synodico, quem cum episcopis
Italiae de necessariis ecclesiae causis utillimum conposuit,
et familiaribus ad quosdam litteris. Quod eo
magis mirum est tot eum ac tanta condere uolumina
potuisse, quod omni pene iuuentutis suae tempore, ut
uerbis ipsius loquar, crebris uiscerum doloribus cruciabatur,
horis momentisque omnibus fracta stomachi
uirtute lassescebat, lentis quidem, sed tamen continuis
febribus anhelabat. Uerum inter haec, dum sollicitus
pensaret, quia scriptura teste: ‘Omnis filius, qui
recipitur, flagellatur’; quo malis praesentibus durius
deprimebatur, eo de aeterna certius praesumtione
respirabat. Haec quidem de inmortali eius sint dicta ingenio,
quod nec tanto corporis potuit dolore restingui. Nam
alii quidam pontifices construendis ornandisque auro
uel argento ecclesiis operam dabant, hic autem totus
erga animarum lucra uacabat.
Quicquid pecuniae habuerat, sedulus hoc dispergere
ac dare pauperibus curabat, ut iustitia eius maneret in
saeculum saeculi, et cornu eius exaltaretur in gloria;
ita ut illud beati Iob ueraciter dicere posset: ‘Auris
audiens beatificauit me, et oculus uidens testimonium
reddebat mihi, quod liberassem pauperem uociferantem,
et pupillum, cui non esset adiutor. Benedictio perituri
super me ueniebat, et cor uiduae consolatus sum.
Iustitia indutus sum, et uestiui me, sicut uestimento
et diademate, iudicio meo. Oculus fui caeco, et pes
claudo. Pater eram pauperum, et causam, quam
nesciebam, diligentissime inuestigabam. Conterebam
molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.’
Et paulo post: ‘Si negaui,’ inquit, ‘quod uolebant,
pauperibus, et oculos uiduae exspectare feci. Si comedi
bucellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea.
Quia ab infantia mea creuit mecum miseratio, et de
utero matris meae egressa est mecum.’
Ad cuius pietatis et iustitiae opus pertinet etiam
hoc, quod nostram gentem per praedicatores, quos huc
direxit, de dentibus antiqui hostis eripiens aeternae
libertatis fecit esse participem; cuius fidei et saluti
congaudens, quamque digna laude commendans, ipse
dicit in Expositione beati Iob: ‘Ecce lingua Brittaniae,
quae nil aliud nouerat quam barbarum frendere, iam
dudum in diuinis laudibus Hebreum coepit alleluia
resonare. Ecce quondam tumidus, iam substratus
sanctorum pedibus seruit oceanus, eiusque barbaros
motus, quos terreni principes edomare ferro nequiuerant,
hos pro diuina formidine sacerdotum ora simplicibus
uerbis ligant, et qui cateruas pugnantium
infidelis nequaquam metueret, iam nunc fidelis humilium
linguas timet. Quia enim perceptis caelestibus
uerbis, clarescentibus quoque miraculis, uirtus ei
diuinae cognitionis infunditur, eiusdem diuinitatis
terrore refrenatur, ut praue agere metuat, ac totis
desideriis ad aeternitatis gratiam uenire concupiscat.’
Quibus uerbis beatus Gregorius hoc quoque declarat,
quia sanctus Augustinus et socii eius non sola praedicatione
uerborum, sed etiam caelestium ostensione
signorum gentem Anglorum ad agnitionem ueritatis
perducebant.
Fecit inter alia beatus papa Gregorius, ut in ecclesiis
sanctorum apostolorum Petri et Pauli super
corpora eorum missae celebrarentur. Sed et in ipsa
missarum celebratione tria uerba maximae perfectionis
plena superadiecit: ‘Diesque nostros in tua pace
disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in
electorum tuorum iubeas grege numerari.’
Rexit autem ecclesiam temporibus imperatorum
Mauricii et Focatis. Secundo autem eiusdem Focatis
anno transiens ex hac uita, migrauit ad ueram, quae in
caelis est, uitam. Sepultus uero est corpore in ecclesia
beati Petri apostoli, ante secretarium, die quarto
Iduum Martiarum, quandoque in ipso cum ceteris
sanctae ecclesiae pastoribus resurrecturus in gloria,
scriptumque in tumba ipsius epitaphium huiusmodi: Suscipe, terra, tuo corpus de corpore sumtum,
Reddere quod ualeas uiuificante Deo. Spiritus astra petit, leti nil iura nocebunt,
Cui uitae alterius mors magis ipsa uia est. Pontificis summi hoc clauduntur membra sepulchro,
Qui innumeris semper uiuit ubique bonis. Esuriem dapibus superauit, frigora ueste,
Atque animas monitis texit ab hoste sacris. Implebatque actu, quicquid sermone docebat,
Esset ut exemplum, mystica uerba loquens. Ad Christum Anglos conuertit pietate magistra,
Adquirens fidei agmina gente noua. Hic labor, hoc studium, haec tibi cura, hoc pastor agebas,
Ut Domino offerres plurima lucra gregis. Hisque Dei consul factus laetare triumphis;
Nam mercedem operum iam sine fine tenes. Nec silentio praetereunda opinio, quae de beato
Gregorio traditione maiorum ad nos usque perlata est;
qua uidelicet ex causa admonitus tam sedulam erga
salutem nostrae gentis curam gesserit. Dicunt, quia
die quadam cum, aduenientibus nuper mercatoribus,
multa uenalia in forum fuissent conlata, multi ad
emendum confluxissent, et ipsum Gregorium inter
alios aduenisse, ac uidisse inter alia pueros uenales
positos candidi corporis, ac uenusti uultus, capillorum
quoque forma egregia. Quos cum aspiceret, interrogauit,
ut aiunt, de qua regione uel terra essent adlati.
Dictumque est, quia de Brittania insula, cuius incolae
talis essent aspectus. Rursus interrogauit, utrum idem
insulani Christiani, an paganis adhuc erroribus essent
inplicati. Dictum est, quod essent pagani. At ille,
intimo ex corde longa trahens suspiria: ‘Heu, pro
dolor!’ inquit, ‘quod tam lucidi uultus homines tenebrarum
auctor possidet, tantaque gratia frontispicii
mentem ab interna gratia uacuam gestat!’ Rursus
ergo interrogauit, quod esset uocabulum gentis illius.
Responsum est, quod Angli uocarentur. At ille:
‘Bene,’ inquit; ‘nam et angelicam habent faciem, et
tales angelorum in caelis decet esse coheredes. Quod
habet nomen ipsa prouincia, de qua isti sunt adlati?’
Responsum est, quod Deiri uocarentur idem prouinciales.
At ille: ‘Bene,’ inquit, ‘Deiri; de ira eruti, et
ad misericordiam Christi uocati. Rex prouinciae illius
quomodo appellatur?’ Responsum est, quod Aelli
diceretur. At ille adludens ad nomen ait: ‘Alleluia,
laudem Dei Creatoris illis in partibus oportet cantari.’ Accedensque ad pontificem Romanae et apostolicae
sedis, nondum enim erat ipse pontifex factus, rogauit,
ut genti Anglorum in Brittaniam aliquos uerbi ministros,
per quos ad Christum conuerteretur, mitteret; se
ipsum paratum esse in hoc opus Domino cooperante
perficiendum, si tamen apostolico papae, hoc ut fieret,
placeret. Quod dum perficere non posset, quia, etsi
pontifex concedere illi, quod petierat, uoluit, non tamen
ciues Romani, ut tam longe ab urbe secederet, potuere
permittere; mox ut ipse pontificatus officio functus
est, perfecit opus diu desideratum; alios quidem praedicatores
mittens, sed ipse praedicationem ut fructificaret,
suis exhortationibus ac precibus adiuuans.
Haec iuxta opinionem, quam ab antiquis accepimus,
historiae nostrae ecclesiasticae inserere oportunum
duximus.[2]
INTEREA Augustinus adiutorio usus Aedilbercti regis
conuocauit ad suum colloquium episcopos siue doctores
proximae Brettonum prouinciae in loco, qui usque
hodie lingua Anglorum Augustinaes Ác, id est robur
Augustini, in confinio Huicciorum et Occidentalium
Saxonum appellatur; coepitque eis fraterna admonitione
suadere, ut pace catholica secum habita communem
euangelizandi gentibus pro Domino laborem
susciperent. Non enim paschae diem dominicum suo
tempore, sed a XIIII usque ad XX lunam obseruabant;
quae computatio LXXXIIII annorum circulo
continetur. Sed et alia plurima unitati ecclesiasticae
contraria faciebant. Qui cum longa disputatione
habita, neque precibus, neque hortamentis, neque
increpationibus Augustini ac sociorum eius adsensum
praebere uoluissent, sed suas potius traditiones uniuersis,
quae per orbem sibi in Christo concordant,
ecclesiis praeferrent, sanctus pater Augustinus hunc
laboriosi ac longi certaminis finem fecit, ut diceret:
‘Obsecremus Deum, qui habitare facit unanimes in
domu Patris sui, ut ipse nobis insinuare caelestibus
signis dignetur, quae sequenda traditio, quibus sit uiis
ad ingressum regni illius properandum. Adducatur
aliquis eger, et per cuius preces fuerit curatus, huius
fides et operatio Deo deuota atque omnibus sequenda
credatur.’ Quod cum aduersarii, inuiti licet, concederent,
adlatus est quidam de genere Anglorum, oculorum luce
priuatus; qui cum oblatus Brettonum sacerdotibus nil
curationis uel sanationis horum ministerio perciperet,
tandem Augustinus, iusta necessitate conpulsus, flectit
genua sua ad Patrem Domini nostri Iesu Christi,
deprecans, ut uisum caeco, quem amiserat, restitueret,
et per inluminationem unius hominis corporalem, in
plurimorum corde fidelium spiritalis gratiam lucis
accenderet. Nec mora, inluminatur caecus, ac uerus
summae lucis praeco ab omnibus praedicatur Augustinus.
Tum Brettones confitentur quidem intellexisse
se ueram esse uiam iustitiae, quam praedicaret Augustinus;
sed non se posse absque suorum consensu ac
licentia priscis abdicare moribus. Unde postulabant,
ut secundo synodus pluribus aduenientibus fieret.
Quod cum esset statutum, uenerunt, ut perhibent,
VII Brettonum episcopi et plures uiri doctissimi,
maxime de nobilissimo eorum monasterio, quod uocatur
lingua Anglorum Bancornaburg, cui tempore
illo Dinoot abbas praefuisse narratur, qui ad praefatum
ituri concilium uenerunt primo ad quendam uirum
sanctum ac prudentem, qui apud eos anachoreticam
ducere uitam solebat, consulentes, an ad praedicationem
Augustini suas deserere traditiones deberent. Qui
respondebat: ‘Si homo Dei est, sequimini illum.’
Dixerunt: ‘Et unde hoc possumus probare?’ At ille:
‘Dominus,’ inquit, ‘ait: “Tollite iugum meum super
uos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde.”
Si ergo Augustinus ille mitis est et humilis corde,
credibile est, quia iugum Christi et ipse portet, et
uobis portandum offerat; sin autem inmitis ac superbus
est, constat, quia non est de Deo, neque nobis eius
sermo curandus.’ Qui rursus aiebant: ‘Et unde uel
hoc dinoscere ualemus?’ ‘Procurate,’ inquit, ‘ut ipse
prior cum suis ad locum synodi adueniat, et, si uobis
adpropinquantibus adsurrexerit, scientes, quia famulus
Christi est, obtemperanter illum audite; sin autem
uos spreuerit, nec coram uobis adsurgere uoluerit, cum
sitis numero plures, et ipse spernatur a uobis.’ Fecerunt, ut dixerat. Factumque est, ut uenientibus
illis sederet Augustinus in sella. Quod illi uidentes
mox in iram conuersi sunt, eumque notantes superbiae,
cunctis, quae dicebat, contradicere laborabant. Dicebat
autem eis quia ‘in multis quidem nostrae consuetudini,
immo uniuersalis ecclesiae contraria geritis;
et tamen si in tribus his mihi obtemperare uultis, ut
pascha suo tempore celebretis; ut ministerium baptizandi,
quo Deo renascimur, iuxta morem sanctae
Romanae et apostolicae ecclesiae conpleatis; ut genti
Anglorum una nobiscum uerbum Domini praedicetis;
cetera, quae agitis, quamuis moribus nostris contraria,
aequanimiter cuncta tolerabimus.’ At illi nil horum
se facturos, neque illum pro archiepiscopo habituros
esse respondebant; conferentes ad inuicem, quia ‘si
modo nobis adsurgere noluit, quanto magis, si ei subdi
coeperimus, iam nos pro nihilo contemnet.’ Quibus uir Domini Augustinus fertur minitans praedixisse,
quia, si pacem cum fratribus accipere nollent,
bellum ab hostibus forent accepturi; et, si nationi
Anglorum noluissent uiam uitae praedicare, per horum
manus ultionem essent mortis passuri. Quod ita per
omnia, ut praedixerat, diuino agente iudicio patratum
est. Siquidem post haec ipse, de quo diximus, rex Anglorum
fortissimus Aedilfrid collecto grandi exercitu ad
ciuitatem Legionum, quae a gente Anglorum Legacaestir,
a Brettonibus autem rectius Carlegion appellatur,
maximam gentis perfidae stragem dedit. Cumque
bellum acturus uideret sacerdotes eorum, qui ad exorandum
Deum pro milite bellum agente conuenerant,
seorsum in tutiore loco consistere, sciscitabatur,
qui essent hi, quidue acturi illo conuenissent. Erant
autem plurimi eorum de monasterio Bancor, in quo
tantus fertur fuisse numerus monachorum, ut, cum in
VII portiones esset cum praepositis sibi rectoribus
monasterium diuisum, nulla harum portio minus quam
CCCtos homines haberet, qui omnes de labore manuum
suarum uiuere solebant. Horum ergo plurimi ad
memoratam aciem, peracto ieiunio triduano, cum aliis
orandi causa conuenerant, habentes defensorem nomine
Brocmailum, qui eos intentos precibus a barbarorum
gladiis protegeret. Quorum causam aduentus cum
intellexisset rex Ædilfrid, ait: ‘Ergo si aduersum nos
ad Deum suum clamant, profecto et ipsi, quamuis
arma non ferant, contra nos pugnant, qui aduersis nos
inprecationibus persequuntur.’ Itaque in hos primum
arma uerti iubet, et sic ceteras nefandae militiae copias
non sine magno exercitus sui damno deleuit. Exstinctos
in ea pugna ferunt de his, qui ad orandum
uenerant, uiros circiter mille CCtos, et solum L fuga
esse lapsos. Brocmail ad primum hostium aduentum
cum suis terga uertens, eos, quos defendere debuerat,
inermes ac nudos ferientibus gladiis reliquit. Sicque
conpletum est praesagium sancti pontificis Augustini,
quamuis ipso iam multo ante tempore ad caelestia
regna sublato, ut etiam temporalis interitus ultione
sentirent perfidi, quod oblata sibi perpetuae salutis
consilia spreuerant.[3]
ANNO dominicae incarnationis DCIIIImo, Augustinus
Brittaniarum archiepiscopus ordinauit duos episcopos,
Mellitum uidelicet et Iustum; Mellitum quidem ad
praedicandum prouinciae Orientalium Saxonum, qui
Tamense fluuio dirimuntur a Cantia, et ipsi orientali
mari contigui, quorum metropolis Lundonia ciuitas
est, super ripam praefati fluminis posita, et ipsa multorum
emporium populorum terra marique uenientium;
in qua uidelicet gente tunc temporis Saberct
nepos Aedilbercti ex sorore Ricula regnabat, quamuis
sub potestate positus eiusdem Aedilbercti, qui omnibus,
ut supra dictum est, usque ad terminum Humbrae
fluminis Anglorum gentibus imperabat. Ubi uero et
haec prouincia uerbum ueritatis praedicante Mellito
accepit, fecit rex Aedilberct in ciuitate Lundonia
ecclesiam sancti Pauli apostoli, in qua locum sedis
episcopalis, et ipse, et successores eius haberent. Iustum
uero in ipsa Cantia Augustinus episcopum ordinauit
in ciuitate Dorubreui, quam gens Anglorum a primario
quondam illius, qui dicebatur Hrof, Hrofæscæstræ
cognominat. Distat autem a Doruuerni milibus passuum
ferme XXIIII ad occidentem, in qua rex
Aedilberct ecclesiam beati Andreae apostoli fecit, qui
etiam episcopis utriusque huius ecclesiae dona multa,
sicut et Doruuernensis, obtulit; sed et territoria ac
possessiones in usum eorum, qui erant cum episcopis,
adiecit.
Defunctus est autem Deo dilectus pater Augustinus,
et positum corpus eius foras iuxta ecclesiam beatorum
apostolorum Petri et Pauli, cuius supra meminimus,
quia necdum fuerat perfecta nec dedicata. Mox uero
ut dedicata est, intro inlatum, et in porticu illius
aquilonali decenter sepultum est; in qua etiam sequentium
archiepiscoporum omnium sunt corpora
tumulata praeter duorum tantummodo, id est Theodori
et Berctualdi, quorum corpora in ipsa ecclesia posita
sunt, eo quod praedicta porticus plura capere nequiuit.
Habet haec in medio pene sui altare in honore beati
papae Gregorii dedicatum, in quo per omne sabbatum
a presbytero loci illius agendae eorum sollemniter
celebrantur. Scriptum uero est in tumba eiusdem
Augustini epitaphium huiusmodi: ‘Hic requiescit
domnus Augustinus Doruuernensis archiepiscopus
primus, qui olim huc a beato Gregorio Romanae urbis
pontifice directus, et a Deo operatione miraculorum
suffultus, Aedilbertcum regem ac gentem illius ab
idolorum cultu ad Christi fidem perduxit, et conpletis
in pace diebus officii sui, defunctus est VII Kalendas
Iunias, eodem rege regnante.’[4]
SUCCESSIT Augustino in episcopatum Laurentius,
quem ipse idcirco adhuc uiuens ordinauerat, ne, se
defuncto, status ecclesiae tam rudis uel ad horam
pastore destitutus uacillare inciperet. In quo et exemplum
sequebatur primi pastoris ecclesiae, hoc est
beatissimi apostolorum principis Petri, qui, fundata
Romae ecclesia Christi, Clementem sibi adiutorem
euangelizandi, simul et successorem consecrasse perhibetur.
Laurentius archiepiscopi gradu potitus strenuissime
fundamenta ecclesiae, quae nobiliter iacta
uidit, augmentare, atque ad profectum debiti culminis,
et crebra uoce sanctae exhortationis, et continuis piae
operationis exemplis prouehere curauit. Denique non
solum nouae, quae de Anglis erat collecta, ecclesiae
curam gerebat, sed et ueterum Brittaniae incolarum,
nec non et Scottorum, qui Hiberniam insulam Brittaniae
proximam incolunt, populis pastoralem inpendere
sollicitudinem curabat. Siquidem ubi Scottorum in
praefata ipsorum patria, quomodo et Brettonum in
ipsa Brittania, uitam ac professionem minus ecclesiasticam
in multis esse cognouit, maxime quod paschae
sollemnitatem non suo tempore celebrarent, sed, ut
supra docuimus, a XIIIIa luna usque ad XXam dominicae
resurrectionis diem obseruandum esse putarent;
scripsit cum coepiscopis suis exhortatoriam ad eos
epistulam, obsecrans eos et contestans unitatem pacis
et catholicae obseruationis cum ea, quae toto orbe
diffusa est, ecclesia Christi tenere; cuius uidelicet
epistulae principium hoc est: Dominis carissimis fratribus episcopis uel abbatibus
per uniuersam Scottiam Laurentius, Mellitus, et Iustus
episcopi, serui seruorum Dei. Dum nos sedes apostolica more suo, sicut in uniuerso
orbe terrarum, in his occiduis partibus ad praedicandum
gentibus paganis dirigeret, atque in hanc insulam, quae
Brittania nuncupatur, contigit introisse; antequam cognosceremus,
credentes, quod iuxta morem uniuersalis ecclesiae
ingrederentur, in magna reuerentia sanctitatis tam Brettones
quam Scottos uenerati sumus; sed cognoscentes
Brettones, Scottos meliores putauimus. Scottos uero per
Daganum episcopum in hanc, quam superius memorauimus,
insulam, et Columbanum abbatem in Gallis uenientem
nihil discrepare a Brettonibus in eorum conuersatione
didicimus. Nam Daganus episcopus ad nos ueniens, non
solum cibum nobiscum, sed nec in eodem hospitio, quo
uesccbamur, sumere uoluit.
Misit idem Laurentius cum coepiscopis suis etiam
Brettonum sacerdotibus litteras suo gradui condignas,
quibus eos in unitate catholica confirmare satagit. Sed
quantum haec agendo profecerit, adhuc praesentia tempora
declarant.
His temporibus uenit Mellitus Lundoniae episcopus
Romam, de necessariis ecclesiae Anglorum cum apostolico
papa Bonifatio tractaturus. Et cum idem papa
reuerentissimus cogeret synodum episcoporum Italiae,
de uita monachorum et quiete ordinaturus, et ipse
Mellitus inter eos adsedit anno VIII imperii Focatis
principis, indictione XIIIa, tertio die Kalendarum
Martiarum; ut quaeque erant regulariter decreta, sua
quoque auctoritate subscribens confirmaret, ac Brittaniam
rediens secum Anglorum ecclesiis mandanda
atque obseruanda deferret, una cum epistulis, quas
idem pontifex Deo dilecto archiepiscopo Laurentio et
clero uniuerso, similiter et Aedilbercto regi atque
genti Anglorum direxit. Hic est Bonifatius, quartus
a beato Gregorio Romanae urbis episcopo, qui inpetrauit
a Focate principe donari ecclesiae Christi templum
Romae, quod Pantheon uocabatur ab antiquis, quasi
simulacrum esset omnium deorum; in quo ipse, eliminata
omni spurcitia, fecit ecclesiam sanctae Dei genetricis
atque omnium martyrum Christi; ut, exclusa
multitudine daemonum, multitudo ibi sanctorum memoriam
haberet.
[5]
ANNO ab incarnatione dominica DCXVI, qui est
annus XXI, ex quo Augustinus cum sociis ad praedicandum
genti Anglorum missus est, Aedilberct rex
Cantuariorum post regnum temporale, quod L et VI
annis gloriosissime tenuerat, aeterna caelestis regni
gaudia subiit; qui tertius quidem in regibus gentis
Anglorum cunctis australibus eorum prouinciis, quae
Humbrae fluuio et contiguis ei terminis sequestrantur
a borealibus, imperauit; sed primus omnium caeli
regna conscendit. Nam primus imperium huiusmodi
Aelli rex Australium Saxonum; secundus Caelin rex
Occidentalium Saxonum, qui lingua ipsorum Ceaulin
uocabatur; tertius, ut diximus, Aedilberct rex Cantuariorum;
quartus Reduald rex Orientalium Anglorum,
qui etiam uiuente Aedilbercto eidem suae genti
ducatum praebebat, obtinuit; quintus Aeduini rex
Nordanhymbrorum gentis, id est eius, quae ad Borealem
Humbrae fluminis plagam inhabitat, maiore
potentia cunctis, qui Brittaniam incolunt, Anglorum
pariter et Brettonum populis praefuit, praeter Cantuariis
tantum; nec non et Meuanias Brettonum insulas, quae
inter Hiberniam et Brittaniam sitae sunt, Anglorum
subiecit imperio; sextus Osuald et ipse Nordanhymbrorum
rex Christianissimus, hisdem finibus regnum
tenuit; septimus Osuiu frater eius, aequalibus pene
terminis regnum nonnullo tempore cohercens, Pictorum
quoque atque Scottorum gentes, quae septentrionales
Brittaniae fines tenent, maxima ex parte perdomuit, ac
tributarias fecit. Sed haec postmodum. Defunctus uero est rex Aedilberct die XXIIII
mensis Februarii post XX et unum annos acceptae
fidei, atque in porticu sancti Martini intro ecclesiam
beatorum apostolorum Petri et Pauli sepultus, ubi et
Berctæ regina condita est.
Qui inter cetera bona, quae genti suae consulendo
conferebat, etiam decreta illi iudiciorum, iuxta exempla
Romanorum, cum consilio sapientium constituit; quae
conscripta Anglorum sermone hactenus habentur, et
obseruantur ab ea. In quibus primitus posuit, qualiter
id emendare deberet, qui aliquid rerum uel ecclesiae,
uel episcopi, uel reliquorum ordinum furto auferret;
uolens scilicet tuitionem eis, quos et quorum doctrinam
susceperat, praestare.
Erat autem idem Aedilberct filius Irminrici, cuius
pater Octa, cuius pater Oeric cognomento Oisc, a quo
reges Cantuariorum solent Oiscingas cognominare.
Cuius pater Hengist, qui cum filio suo Oisc inuitatus
a Uurtigerno Brittaniam primus intrauit, ut supra
retulimus.
At uero post mortem Aedilbercti, cum filius eius
Eadbald regni gubernacula suscepisset, magno tenellis
ibi adhuc ecclesiae crementis detrimento fuit. Siquidem
non solum fidem Christi recipere noluerat, sed et
fornicatione pollutus est tali, qualem nec inter gentes
auditam apostolus testatur, ita ut uxorem patris haberet.
Quo utroque scelere occasionem dedit ad priorem
uomitum reuertendi his, qui sub imperio sui parentis,
uel fauore uel timore regio, fidei et castimoniae iura
susceperant. Nec supernae flagella districtionis perfido
regi castigando et corrigendo defuere; nam crebra
mentis uesania, et spiritus inmundi inuasione premebatur. Auxit autem procellam huiusce perturbationis etiam
mors Sabercti regis Orientalium Saxonum, qui ubi
regna perennia petens tres suos filios, qui pagani perdurauerant,
regni temporalis heredes reliquit, coeperunt
illi mox idolatriae, quam, uiuente eo, aliquantulum
intermisisse uidebantur, palam seruire, subiectisque
populis idola colendi liberam dare licentiam. Cumque
uiderent pontificem, celebratis in ecclesia missarum
sollemniis, eucharistiam populo dare, dicebant, ut
uulgo fertur, ad eum barbara inflati stultitia: ‘Quare
non et nobis porrigis panem nitidum, quem et patri
nostro Saba,’ sic namque eum appellare consuerant,
‘dabas, et populo adhuc dare in ecclesia non desistis?’
Quibus ille respondebat: ‘Si uultis ablui fonte illo
salutari, quo pater uester ablutus est, potestis etiam
panis sancti, cui ille participabat, esse participes; sin
autem lauacrum uitae contemnitis, nullatenus ualetis
panem uitae percipere.’ At illi: ‘Nolumus,’ inquiunt,
‘fontem illum intrare, quia nec opus illo nos habere
nouimus, sed tamen pane illo refici uolumus.’ Cumque
diligenter ac saepe ab illo essent admoniti nequaquam
ita fieri posse, ut absque purgatione sacrosancta quis
oblationi sacrosanctae communicaret, ad ultimum
furore commoti aiebant: ‘Si non uis adsentire nobis
in tam facili causa, quam petimus, non poteris iam in
nostra prouincia demorari.’ Et expulerunt eum, ac de
suo regno cum suis abire iusserunt. Qui expulsus inde uenit Cantiam, tractaturus cum
Laurentio et Iusto coepiscopis, quid in his esset
agendum. Decretumque est communi consilio, quia
satius esset, ut omnes patriam redeuntes, libera ibi
mente Domino deseruirent, quam inter rebelles fidei
barbaros sine fructu residerent. Discessere itaque
primo Mellitus et Iustus, atque ad partes Galliae
secessere, ibi rerum finem exspectare disponentes. Sed
non multo tempore reges, qui praeconem a se ueritatis
expulerant, daemonicis cultibus inpune seruiebant.
Nam egressi contra gentem Geuissorum in proelium,
omnes pariter cum sua militia corruerunt; nec, licet
auctoribus perditis, excitatum ad scelera uulgus potuit
recorrigi, atque ad simplicitatem fidei et caritatis, quae
est in Christo, reuocari.[6]
CUM uero et Laurentius Mellitum Iustumque secuturus
ac Brittaniam esset relicturus, iussit ipsa sibi
nocte in ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli,
de qua frequenter iam diximus, stratum parari; in
quo, cum post multas preces ac lacrimas ad Dominum
pro statu ecclesiae fusas ad quiescendum membra posuisset,
atque obdormisset, apparuit ei beatissimus
apostolorum princeps, et multo illum tempore secretae
noctis flagellis artioribus afficiens sciscitabatur apostolica
districtione, quare gregem, quem sibi ipse crediderat,
relinqueret, uel cui pastorum oues Christi in
medio luporum positas fugiens ipse dimitteret.’ ‘An
mei,’ inquit, ‘oblitus es exempli, qui pro paruulis
Christi, quos mihi in indicium suae dilectionis commendauerat,
uincula, uerbera, carceres, adflictiones,
ipsam postremo mortem, mortem autem crucis, ab infidelibus
et inimicis Christi ipse cum Christo coronandus
pertuli?’ His beati Petri flagellis simul ex exhortationibus
animatus famulus Christi Laurentius mox
mane facto uenit ad regem, et, retecto uestimento,
quantis esset uerberibus laceratus, ostendit. Qui
multum miratus et inquirens, quis tanto uiro tales
ausus esset plagas infligere; ut audiuit, quia suae
causa salutis episcopus ab apostolo Christi tanta esset
tormenta plagasque perpessus, extimuit multum; atque
anathematizato omni idolatriae cultu, abdicato conubio
non legitimo, suscepit fidem Christi, et baptizatus ecclesiae
rebus, quantum ualuit, in omnibus consulere ac
fauere curauit. Misit etiam Galliam, et reuocauit Mellitum ac Iustum,
eosque ad suas ecclesias libere instituendas redire
praecepit; qui post annum, ex quo abierunt, reuersi
sunt; et Iustus quidem ad ciuitatem Hrofi, cui praefuerat,
rediit; Mellitum uero Lundonienses episcopum
recipere noluerunt, idolatris magis pontificibus seruire
gaudentes. Non enim tanta erat ei, quanta patri ipsius
regni potestas, ut etiam nolentibus ac contradicentibus
paganis antistitem suae posset ecclesiae reddere.
Uerumtamen ipse cum sua gente, ex quo ad Dominum
conuersus est, diuinis se studuit mancipare praeceptis.
Denique et in monasterio beatissimi apostolorum
principis ecclesiam sanctae Dei genetricis fecit, quam
consecrauit archiepiscopus Mellitus.[7]
HOC enim regnante rege beatus archiepiscopus Laurentius
regnum caeleste conscendit, atque in ecclesia et
monasterio sancti apostoli Petri iuxta prodecessorem
suum Augustinum sepultus est die quarto Nonarum
Februariarum; post quem Mellitus, qui erat Lundoniae
episcopus, sedem Doruuernensis ecclesiae tertius ab
Augustino suscepit. Iustus autem adhuc superstes
Hrofensem regebat ecclesiam. Qui, cum magna ecclesiam
Anglorum cura ac labore gubernarent, susceperunt
scripta exhortatoria a pontifice Romanae et apostolicae
sedis Bonifatio, qui post Deusdedit ecclesiae praefuit,
anno incarnationis dominicae DCXVIIII. Erat autem
Mellitus corporis quidem infirmitate, id est podagra,
grauatus, sed mentis gressibus sanis alacriter terrena
quaeque transiliens, atque ad caelestia semper amanda,
petenda, et quaerenda peruolans. Erat carnis origine
nobilis, sed culmine mentis nobilior.
Denique, ut unum uirtutis eius, unde cetera intellegi
possint, testimonium referam, tempore quodam ciuitas
Doruuernensis per culpam incuriae igni correpta crebrescentibus
coepit flammis consumi; quibus cum nullo
aquarum iniectu posset aliquis obsistere, iamque ciuitatis
esset pars uastata non minima, atque ad
episcopium furens se flamma dilataret, confidens
episcopus in diuinum, ubi humanum deerat, auxilium,
iussit se obuiam saeuientibus et huc illucque uolantibus
ignium globis efferri. Erat autem eo loci, ubi
flammarum impetus maxime incumbebat, martyrium
beatorum IIII Coronatorum. Ibi ergo perlatus obsequentum
manibus episcopus coepit orando periculum
infirmus abigere, quod firma fortium manus multum
laborando nequiuerat. Nec mora, uentus, qui a meridie
flans urbi incendia sparserat, contra meridiem reflexus,
primo uim sui furoris a lesione locorum, quae contra
erant, abstraxit, ac mox funditus quiescendo, flammis
pariter sopitis atque exstinctis, conpescuit. Et quia
uir Dei igne diuinae caritatis fortiter ardebat, quia
tempestates potestatum aeriarum a sua suorumque
lesione crebris orationibus uel exhortationibus repellere
consuerat, merito uentis flammisque mundialibus praeualere,
et, ne sibi suisque nocerent, obtinere poterat. Et hic ergo postquam annis quinque rexit ecclesiam,
Aeodbaldo regnante migrauit ad caelos, sepultusque
est cum patribus suis in saepe dicto monasterio et
ecclesia beatissimi apostolorum principis, anno ab incarnatione
Domini DCXXIIII, die VIII Kalendarum
Maiarum.[8]
CUI statim successit in pontificatum Iustus, qui erat
Hrofensis ecclesiae episcopus. Illi autem ecclesiae
Romanum pro se consecrauit episcopum, data sibi
ordinandi episcopos auctoritate a pontifice Bonifatio,
quem successorem fuisse Deusdedit supra meminimus;
cuius auctoritatis ista est forma: Dilectissimo fratri Iusto Bonifatius. Quam deuote quamque etiam uigilanter pro Christi
euangelio elaborauerit uestra fraternitas, non solum epistulae
a uobis directae tenor, immo indulta desuper operi
uestro perfectio indicauit. Nec enim omnipotens Deus
aut sui nominis sacramentum, aut uestri fructum laboris
deseruit, dum ipse praedicatoribus euangelii fideliter repromisit:
‘Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque
ad consummationem mundi.’ Quod specialiter iniuncto
uobis ministerio, eius clementia demonstrauit, aperiens
corda gentium ad suscipiendum praedicationis uestrae
singulare mysterium. Magno enim praemio fastigiorum
uestrorum delectabilem cursum bonitatis suae suffragiis
inlustrauit, dum creditorum uobis talentorum fidelissimae
negotiationis officiis uberem fructum inpendens ei,
quod
signare possetis multiplicatis generationibus, praeparauit.
Hocque etiam illa uobis repensatione conlatum est, qua
iniuncto ministerio iugiter persistentes laudabili patientia
redemtionem gentis illius exspectastis, et uestris, ut proficerent,
meritis eorum est saluatio propinata, dicente
Domino: ‘Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus
erit.’ Saluati ergo estis spe patientiae et tolerantiae
uirtute,
ut infidelium corda naturali ac superstitioso morbo
purgata, sui consequerentur misericordiam Saluatoris.
Susceptis namque apicibus filii nostri Adulualdi regis,
repperimus, quanta sacri eloquii eruditione eius animum ad
uerae conuersionis et indubitatae fidei credulitatem fraternitas
uestra perduxerit. Qua ex re de longanimitate
clementiae caelestis certam adsumentes fiduciam, non solum
suppositarum ei gentium plenissimam salutem, immo quoque
uicinarum, uestrae praedicationis ministerio credimus subsequendam;
quatinus, sicut scriptum est, consummati
operis uobis merces a retributore omnium bonorum Domino
tribuatur, et uere ‘per omnem terram exisse sonum
eorum, et in fines orbis terrae uerba ipsorum,’ uniuersalis
gentium confessio, suscepto Christianae sacramento fidei,
protestetur.
Pallium praeterea per latorem praesentium fraternitati
tuae, benignitatis studiis inuitati, direximus, quod uidelicet
tantum in sacrosanctis celebrandis mysteriis utendi licentiam
imperauimus; concedentes etiam tibi ordinationes
episcoporum, exigente oportunitate, Domini praeueniente
misericordia, celebrare; ita ut Christi euangelium plurimorum
adnuntiatione in omnibus gentibus, quae necdum
conuersae sunt, dilatetur. Studeat ergo tua fraternitas hoc,
quod sedis apostolicae humanitate percepit, intemerata mentis
sinceritate seruare, intendens cuius rei similitudine tam praecipuum
indumentum humeris tuis baiulandum susceperis.
Talemque te Domini inplorata clementia exhibendum stude,
ut indulti muneris praemia non cum reatitudine, sed cum
commodis animarum ante tribunal summi et uenturi Iudicis
repraesentes. Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater.[9]
QUO tempore etiam gens Nordanhymbrorum, hoc
est ea natio Anglorum, quae ad Aquilonalem Humbre
fluminis plagam habitabat, cum rege suo Aeduino
uerbum fidei praedicante Paulino, cuius supra meminimus,
suscepit. Cui uidelicet regi, in auspicium
suscipiendae fidei et regni caelestis, potestas etiam
terreni creuerat imperii; ita ut, quod nemo Anglorum
ante eum, omnes Brittaniae fines, qua uel ipsorum uel
Brettonum prouinciae habitabant, sub dicione acciperet.
Quin et Meuanias insulas, sicut et supra
docuimus, imperio subiugauit Anglorum; quarum
prior, quae ad austrum est, et situ amplior, et frugum
prouentu atque ubertate felicior, nongentarum LX
familiarum mensuram iuxta aestimationem Anglorum,
secunda trecentarum et ultra spatium tenet. Huic autem genti occasio fuit percipiendae fidei,
quod praefatus rex eius cognatione iunctus est regibus
Cantuariorum, accepta in coniugem Aedilbergae filia
Aedilbercti regis, quae alio nomine Tatae uocabatur.
Huius consortium cum primo ipse missis procis a fratre
eius Aeodbaldo, qui tunc regno Cantuariorum praeerat,
peteret; responsum est non esse licitum Christianam
uirginem pagano in coniugem dari, ne fides et sacramenta
caelestis regis consortio profanarentur regis,
qui ueri Dei cultus esset prorsus ignarus. Quae cum
Aeduino uerba nuntii referrent, promisit se nil omnimodis
contrarium Christianae fidei, quam uirgo colebat,
esse facturum; quin potius permissurum, ut fidem
cultumque suae religionis cum omnibus, qui secum
uenissent, uiris siue feminis, sacerdotibus seu ministris,
more Christiano seruaret. Neque abnegauit se etiam
eandem subiturum esse religionem; si tamen examinata
a prudentibus sanctior ac Deo dignior posset
inueniri.
Itaque promittitur uirgo, atque Æduino mittitur,
et iuxta quod dispositum fuerat, ordinatur episcopus
uir Deo dilectus Paulinus, qui cum illa ueniret, eamque
et comites eius, ne paganorum possent societate pollui,
cotidiana et exhortatione, et sacramentorum caelestium
celebratione confirmaret. Ordinatus est autem Paulinus episcopus a Iusto
archiepiscopo, sub die XII Kalendarum Augustarum,
anno ab incarnatione Domini DCXXV; et sic cum
praefata uirgine ad regem Aeduinum quasi comes
copulae carnalis aduenit. Sed ipse potius toto animo
intendens, ut gentem, quam adibat, ad agnitionem
ueritatis aduocans, iuxta uocem apostoli, uni uero
sponso uirginem castam exhiberet Christo. Cumque
in prouinciam uenisset, laborauit multum, ut et eos,
qui secum uenerant, ne a fide deficerent, Domino
adiuuante contineret, et aliquos, si forte posset, de
paganis ad fidei gratiam praedicando conuerteret. Sed
sicut apostolus ait, quamuis multo tempore illo laborante
in uerbo: ‘Deus saeculi huius excaecauit mentes
infidelium, ne eis fulgeret inluminatio euangelii gloriae
Christi.’
Anno autem sequente uenit in prouinciam quidam
sicarius uocabulo Eumer, missus a rege Occidentalium
Saxonum nomine Cuichelmo, sperans se regem Aeduinum
regno simul et uita priuaturum; qui habebat
sicam bicipitem toxicatam; ut si ferri uulnus minus
ad mortem regis sufficeret, peste iuuaretur ueneni.
Peruenit autem ad regem primo die paschae iuxta
amnem Deruuentionem, ubi tunc erat uilla regalis,
intrauitque quasi nuntium domini sui referens; et
cum simulatam legationem ore astuto uolueret, exsurrexit
repente, et, euaginata sub ueste sica, impetum
fecit in regem. Quod cum uideret Lilla minister regi
amicissimus, non habens scutum ad manum, quo regem
a nece defenderet, mox interposuit corpus suum ante
ictum pungentis; sed tanta ui hostis ferrum infixit,
ut per corpus militis occisi etiam regem uulneraret.
Qui cum mox undique gladiis inpeteretur, in ipso
tumultu etiam alium de militibus, cui nomen erat
Fordheri, sica nefanda peremit. Eadem autem nocte sacrosancta dominici paschae
pepererat regina filiam regi, cui nomen Æanfled.
Cumque idem rex, praesente Paulino episcopo, gratias
ageret diis suis pro nata sibi filia, e contra episcopus
gratias coepit agere Domino Christo, regique adstruere,
quod ipse precibus suis apud illum obtinuerit, ut
regina sospes et absque dolore graui sobolem procrearet.
Cuius uerbis delectatus rex, promisit se, abrenuntiatis
idolis, Christo seruiturum, si uitam sibi et uictoriam
donaret pugnanti aduersus regem, a quo homicida ille,
qui eum uulnerauerat, missus est; et in pignus promissionis
inplendae, eandem filiam suam Christo
consecrandam Paulino episcopo adsignauit; quae
baptizata est die sancto pentecostes prima de gente
Nordanhymbrorum, cum XI aliis de familia eius.
Quo tempore curatus a uulnere sibi pridem inflicto,
rex collecto exercitu uenit aduersus gentem Occidentalium
Saxonum, ac bello inito uniuersos, quos in necem
suam conspirasse didicerat, aut occidit, aut in deditionem
recepit. Sicque uictor in patriam reuersus, non statim
et inconsulte sacramenta fidei Christianae percipere
uoluit; quamuis nec idolis ultra seruiuit, ex quo se
Christo seruiturum esse promiserat. Uerum primo
diligentius ex tempore, et ab ipso uenerabili uiro
Paulino rationem fidei ediscere, et cum suis primatibus,
quos sapientiores nouerat, curauit conferre, quid de
his agendum arbitrarentur. Sed et ipse, cum esset
uir natura sagacissimus, saepe diu solus residens ore
quidem tacito, sed in intimis cordis multa secum
conloquens, quid sibi esset faciendum, quae religio
seruanda tractabat.[10]
QUO tempore exhortatorias ad fidem litteras a pontifice
sedis apostolicae Bonifatio accepit, quarum ista
est forma: Exemplar epistulae beatissimi et apostolici papae
urbis Romanae ecclesiae Bonifatii directae uiro
glorioso Æduino regi Anglorum.
Uiro glorioso Aeduino regi Anglorum, Bonifatius
episcopus seruus seruorum Dei. Licet summae diuinitatis potentia humanae locutionis
officiis explanari non ualeat, quippe quae sui magnitudine
ita inuisibili atque inuestigabili aeternitate consistit, ut
haec nulla ingenii sagacitas, quanta sit, conprendere disserereque
sufficiat; quia tamen eius humanitas ad insinuationem
sui reseratis cordis ianuis, quae de semet ipsa
proferetur secreta humanis mentibus inspiratione clementer
infundit; ad adnuntiandam uobis plenitudinem
fidei Christianae sacerdotalem curauimus sollicitudinem
prorogare, ut perinde Christi euangelium, quod Saluator
noster omnibus praecepit gentibus praedicari, uestris quoque
sensibus inserentes, salutis uestrae remedia propinentur.
Supernae igitur maiestatis clementia, quae cuncta solo
uerbo praeceptionis suae condidit et creauit, caelum uidelicet
et terram, mare et omnia, quae in eis sunt, dispositis
ordinibus, quibus subsisterent, coaeterni Uerbi sui consilio,
et Sancti Spiritus unitate dispensans, hominem ad
imaginem et similitudinem suam ex limo terrae plasmatum
constituit, eique tantam praemii praerogatiuam indulsit, ut
eum cunctis pracponeret, atque seruato termino praeceptionis,
aeternitatis subsistentia praemuniret. Hunc ergo Deum
Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, quod est indiuidua
Trinitas, ab ortu solis usque ad occasum, humanum genus,
quippe ut creatorem omnium atque factorem suum, salutifera
confessione fide ueneratur et colit; cui etiam summitates
imperii rerumque potestates submissae sunt, quia
eius dispositione omnium praelatio regnorum conceditur.
Eius ergo bonitatis misericordia totius creaturae suae
dilatandi subdi etiam in extremitate terrae positarum
gentium corda frigida, Sancti Spiritus feruore in sui quoque
agnitione mirabiliter est dignata succendere. Quae enim in gloriosi filii nostri Audubaldi regis gentibusque
ei subpositis inlustratione, clementia Redemtoris
fuerit operata, plenius ex uicinitate locorum uestram gloriam
conicimus cognouisse. Eius ergo mirabile donum et in
uobis certa spe, caelesti longanimitate conferri confidimus;
cum profecto gloriosam coniugem uestram, quae uestri
corporis pars esse dinoscitur, aeternitatis praemio per sacri
baptismatis regenerationem inluminatam agnouimus.
Unde praesenti stilo gloriosos uos adhortandos cum omni
affectu intimae caritatis curauimus; quatinus abominatis
idolis eorumque cultu, spretisque fanorum fatuitatibus,
et auguriorum deceptabilibus blandimentis, credatis in
Deum Patrem omnipotentem, eiusque Filium Iesum Christum,
et Spiritum Sanctum, ut credentes, a diabolicae
captiuitatis nexibus, sanctae et indiuiduae Trinitatis cooperante
potentia, absoluti, aeternae uitae possitis esse
participes. Quanta autem reatitudinis culpa teneantur obstricti
hi, qui idolatriarum perniciosissimam superstitionem colentes
amplectuntur, eorum, quos colunt, exempla perditionis
insinuant; unde de eis per psalmistam dicitur:
‘Omnes dii gentium daemonia, Dominus autem caelos
fecit.’ Et iterum: ‘Oculos habent, et non uident;
aures habent, et non audiunt; nares habent, et non
odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes
habent, et non ambulabunt; similes ergo efficiuntur his,
qui spem suae confidentiae ponunt in eis.’ Quomodo
enim iuuandi quemlibet possunt habere uirtutem hi, qui
ex corruptibili materia inferiorum etiam subpositorumque
tibi manibus construuntur; quibus uidelicet artificium
humanum adcommodans eis inanimatam membrorum
similitudinem contulisti; qui, nisi a te moti fuerint,
ambulare non poterunt, sed tamquam lapis in uno loco
posita, ita constructi nihilque intellegentiae habentes, ipsaque
insensibilitate obruti, nullam nequc ledendi neque
iuuandi facultatem adepti sunt? Qua ergo mentis deceptione
eos deos, quibus uos ipsi imaginem corporis
tradidistis, colentes sequimini, iudicio discreto repperire
non possumus. Unde oportet uos, suscepto signo sanctae crucis, per quod
humanum genus redemtum est, execrandam diabolicae
uersutiae supplantationem, qui diuinae bonitatis operibus
inuidus aemulusque consistit, a cordibus uestris abicere,
iniectisque manibus hos, quos eatenus materiae conpage
uobis deos fabricastis, confringendos diminuendosque summopere
procurate. Ipsa enim eorum dissolutio corruptioque,
quae numquam uiuentem spiritum habuit, nec
sensibilitatem a suis factoribus potuit quolibet modo
suscipere, uobis patenter insinuet, quam nihil erat, quod
eatenus colebatis; dum profecto meliores uos, qui spiritum
uiuentem a Domino percepistis, eorum constructioni
nihilominus existatis; quippe quos Deus omnipotens ex
primi hominis, quem plasmauit, cognatione, deductis per
saecula innumerabilibus propaginibus, pullulare constituit.
Accedite ergo ad agnitionem eius, qui uos creauit, qui in
uobis uitae insufflauit spiritum, qui pro uestra redemtione
Filium suum unigenitum misit, ut uos ab originali peccato
eriperet, et ereptos de potestate nequitiac diabolicae prauitatis
caelestibus praemiis muneraret. Suscipite uerba praedicatorum, et euangelium Dei,
quod uobis adnuntiant; quatinus credentes, sicut saepius
dictum est, in Deum Patrem omnipotentem, et in Iesum
Christum eius Filium, et Spiritum Sanctum, et inseparabilem
Trinitatem; fugatis daemoniorum sensibus, expulsaque
a uobis sollicitatione uenenosi et deceptibilis hostis,
per aquam et Spiritum Sanctum renati ei, cui credideritis,
in splendore gloriae sempiternae cohabitare, eius opitulante
munificentia ualeatis.
Praeterea benedictionem protectoris uestri beati Petri
apostolorum principis uobis direximus, id est camisia cum
ornatura in auro una, et lena Anciriana una; quod
petimus, ut eo benignitatis animo gloria uestra suscipiat,
quo a nobis noscitur destinatum.[11]
AD coniugem quoque illius Aedilbergam huiusmodi
litteras idem pontifex misit: Exemplar epistulae beatissimi et apostolici Bonifatii
papae urbis Romae directae Aedilbergae reginae
Aeduini regis.
Dominae gloriosae filiae Aedilbergae reginae, Bonifatius
episcopus seruus seruorum Dei. Redemptoris nostri benignitas humano generi, quod
pretiosi sanguinis sui effusione a uinculis diabolicae captiuitatis
eripuit, multae prouidentiae, quibus saluaretur,
propinauit remedia; quatinus sui nominis agnitionem
diuerso modo gentibus innotescens, Creatorem suum suscepto
Christianae fidei agnoscerent sacramento. Quod
equidem in uestrae gloriae sensibus caelesti conlatum
munere mystica regenerationis uestrae purgatio patenter
innuit. Magno ergo largitatis dominicae beneficio mens
nostra gaudio exultauit, quod scintillam orthodoxae religionis
in uestri dignatus est confessione succendere; ex
qua re non solum gloriosi coniugis uestri, immo totius
gentis subpositae uobis intellegentiam in amore sui facilius
inflammaret. Didicimus namque referentibus his, qui ad nos gloriosi
filii nostri Audubaldi regis laudabilem conuersionem
nuntiantes peruenerunt, quod etiam uestra gloria, Christianae
fidei suscepto mirabili sacramento, piis et Deo
placitis iugiter operibus enitescat, ab idolorum etiam cultu
seu fanorum auguriorumque inlccebris se diligenter abstineat,
et ita in amore Redemtoris sui inmutilata deuotione
persistens inuigilet, ut ad dilatandam Christianam fidem
incessabiliter non desistat operam commodare; cumque de
glorioso coniuge uestro paterna caritas sollicite perquisisset,
cognouimus, quod eatenus abominandis idolis seruiens, ad
suscipiendam uocem praedicatorum suam distulerit obedientiam
exhibere. Qua ex re non modica nobis amaritudo
congesta est, ab eo, quod pars corporis uestri ab agnitione
summae et indiuiduae Trinitatis remansit extranea. Unde
paternis officiis uestrae gloriosae Christianitati nostram
commonitionem non distulimus conferendam; adhortantes,
quatinus diuinae inspirationis inbuta subsidiis, inportune
et oportune agendum non differas, ut et ipse, Saluatoris
nostri Domini Iesu Christi cooperante potentia, Christianorum
numero copuletur; ut perinde intemerato societatis
foedere iura teneas maritalis consortii. Scriptum namque
est: ‘Erunt duo in carne una.’ Quomodo ergo unitas
uobis coniunctionis inesse dici poterit, si a uestrae fidei
splendore, interpositis detestabilis erroris tenebris, ille remanserit
alienus? Unde orationi continuae insistens a longanimitate caelestis
clementiae inluminationis ipsius beneficia inpetrare
non desinas; ut uidelicet, quos copulatio carnalis affectus
unum quodam modo corpus exhibuisse monstratur, hos
quoque unitas fidei etiam post huius uitae transitum in
perpetua societate conseruet. Insiste ergo, gloriosa filia,
et summis conatibus duritiam cordis ipsius religiosa diuinorum
praeceptorum insinuatione mollire summopere dematura;
infundens sensibus eius, quantum sit praeclarum,
quod credendo suscepisti, mysterium, quantumue sit admirabile,
quod renata praemium consequi meruisti. Frigiditatem
cordis ipsius Sancti Spiritus adnuntiatione
succende; quatinus amoto torpore perniciosissimi cultus,
diuinae fidei calor eius intellegentiam tuarum adhortationum
frequentatione succendat, ut profecto sacrae scripturae
testimonium per te expletum indubitanter perclareat:
‘Saluabitur uir infidelis per mulierem fidelem.’ Ad
hoc
enim misericordiam dominicae pietatis consecuta es, ut
fructum fidei creditorumque tibi beneficiorum Redemtori
tuo multiplicem resignares. Quod equidem, suffragante
praesidio benignitatis ipsius, ut explere ualeas, adsiduis
non desistimus precibus postulare. His ergo praemissis, paternae uobis dilectionis exhibentes
officia, hortamur, ut nos reperta portitoris occasione
de his, quae per uos superna potentia mirabiliter in
conuersatione coniugis uestri summissaeque uobis gentis
dignatus fuerit operari, prosperis quantocius nuntiis releuetis,
quatinus sollicitudo nostra, quae de uestri uestrorumque
omnium animae salute optabilia desideranter
exspectat, uobis nuntiantibus releuetur, inlustrationemque
diuinae propitiationis in uobis diffusam opulentius agnoscentes,
hilari confessione largitori omnium bonorum Deo,
et beato Petro apostolorum principi uberes merito gratias
exsoluamus. Praeterea benedictionem protectoris uestri beati Petri
apostolorum principis uobis direximus, id est speculum
argenteum, et pectinem eboreum inauratum; quod
petimus, ut eo benignitatis animo gloria uestra suscipiat,
quo a nobis noscitur destinatum.[12]
HAEC quidem memoratus papa Bonifatius de salute
regis Aeduini ac gentis ipsius litteris agebat. Sed et
oraculum caeleste, quod illi quondam exulanti apud
Redualdum regem Anglorum pietas diuina reuelare
dignata est, non minimum ad suscipienda uel intellegenda
doctrinae monita salutaris sensum iuuit illius.
Cum ergo uideret Paulinus difficulter posse sublimitatem
animi regalis ad humilitatem uiae salutaris, et
suscipiendum mysterium uiuificae crucis inclinari, ac
pro salute illius simul et gentis, cui praeerat, et uerbo
exhortationis apud homines, et apud diuinam pietatem
uerbo deprecationis ageret; tandem, ut uerisimile
uidetur, didicit in spiritu, quod uel quale esset
oraculum regi quondam caelitus ostensum. Nec
exinde distulit, quin continuo regem ammoneret explere
uotum, quod in oraculo sibi exhibito se facturum
promiserat, si temporis illius erumnis exemtus ad regni
fastigia perueniret. Erat autem oraculum huiusmodi. Cum persequente
illum Aedilfrido, qui ante eum regnauit, per diuersa
occultus loca uel regna multo annorum tempore profugus
uagaretur, tandem uenit ad Redualdum obsecrans,
ut uitam suam a tanti persecutoris insidiis
tutando seruaret; qui libenter eum excipiens, promisit
se, quae petebatur, esse facturum. At postquam
Aedilfrid in hac eum prouincia apparuisse, et apud
regem illius familiariter cum sociis habitare cognouit,
misit nuntios, qui Redualdo pecuniam multam pro
nece eius offerrent; neque aliquid profecit. Misit
secundo, misit tertio, et copiosiora argenti dona
offerens, et bellum insuper illi, si contemneretur,
indicens. Qui uel minis fractus, uel corruptus muneribus,
cessit deprecanti, et siue occidere se Aeduinum,
seu legatariis tradere promisit. Quod ubi
fidissimus quidam amicus illius animaduertit, intrauit
cubiculum, quo dormire disponebat, erat enim prima
hora noctis, et euocatum foras, quid erga eum agere
rex promisisset, edocuit, et insuper adiecit: ‘Si ergo
uis, hac ipsa hora educam te de hac prouincia, et ea in
loca introducam, ubi numquam te uel Reduald, uel
Aedilfrid inuenire ualeant.’ Qui ait: ‘Gratias quidem
ago beneuolentiae tuae; non tamen hoc facere possum,
quod suggeris, ut pactum, quod cum tanto rege inii,
ipse primus irritum faciam, cum ille mihi nil mali
fecerit, nil adhuc inimicitiarum intulerit. Quin potius,
si moriturus sum, ille me magis quam ignobilior
quisque morti tradat. Quo enim nunc fugiam, qui per
omnes Brittaniae prouincias tot annorum temporumque
curriculis uagabundus hostium uitabam insidias?’
Abeunte igitur amico, remansit Aeduini solus foris,
residensque mestus ante palatium, multis coepit
cogitationum aestibus affici, quid ageret, quoue pedem
uerteret, nescius. Cumque diu tacitis mentis angoribus, et caeco carperetur
igni, uidit subito intempesta nocte silentio
adpropinquantem sibi hominem uultus habitusque
incogniti; quem uidens, ut ignotum et inopinatum,
non parum expauit. At ille accedens salutauit eum,
et interrogauit, quare illa hora, ceteris quiescentibus,
et alto sopore pressis, solus ipse mestus in lapide
peruigil sederet. At ille uicissim sciscitabatur, quid
ad eum pertineret, utrum ipse intus an foris noctem
transigeret. Qui respondens ait: ‘Ne me aestimes
tuae mestitiae et insomniorum, et forinsecae et
solitariae sessionis causam nescire; scio enim certissime
qui es, et quare meres, et quae uentura tibi in
proximo mala formidas. Sed dicito mihi, quid mercedis
dare uelis ei, siqui sit, qui his te meroribus
absoluat, et Redualdo suadeat, ut nec ipse tibi aliquid
mali faciat, nec tuis te hostibus perimendum tradat.’
Qui cum se omnia, quae posset, huic tali pro mercede
beneficii daturum esse responderet, adiecit ille: ‘Quod
si etiam regem te futurum exstinctis hostibus in
ueritate promittat, ita ut non solum omnes tuos progenitores,
sed et omnes, qui ante te reges in gente
Anglorum fuerant, potestate transcendas?’ At Aeduini
constantior interrogando factus, non dubitauit
promittere, quin ei, qui tanta sibi beneficia donaret,
dignis ipse gratiarum actionibus responderet. Tum
ille tertio: ‘Si autem,’ inquit, ‘is, qui tibi tanta
taliaque dona ueraciter aduentura praedixerit, etiam
consilium tibi tuae salutis ac uitae melius atque utilius,
quam aliquis de tuis parentibus aut cognatis umquam
audiuit, ostendere potuerit, num ei obtemperare, et
monita eius salutaria suscipere consentis?’ Nec distulit
Æduini, quin continuo polliceretur in omnibus
se secuturum doctrinam illius, qui se tot ac tantis
calamitatibus ereptum, ad regni apicem proueheret.
Quo accepto responso, confestim is, qui loquebatur
cum eo, inposuit dexteram suam capiti eius dicens:
‘Cum hoc ergo tibi signum aduenerit, memento huius
temporis ac loquellae nostrae, et ea, quae nunc promittis,
adimplere ne differas.’ Et his dictis, ut ferunt,
repente disparuit, ut intellegeret non hominem esse,
qui sibi apparuisset, sed spiritum. Et cum regius iuuenis solus adhuc ibidem sederet,
gauisus quidem de conlata sibi consolatione, sed multum
sollicitus, ac mente sedula cogitans, quis esset
ille, uel unde ueniret, qui haec sibi loqueretur, uenit
ad eum praefatus amicus illius, laetoque uultu salutans
eum: ‘Surge,’ inquit, ‘intra, et sopitis ac relictis
curarum anxietatibus, quieti membra simul et animum
conpone, quia mutatum est cor regis, nec tibi aliquid
mali facere, sed fidem potius pollicitam seruare disponit;
postquam enim cogitationem suam, de qua tibi
ante dixi, reginae in secreto reuelauit, reuocauit eum
illa ab intentione, ammonens, quia nulla ratione
conueniat tanto regi amicum suum optimum in necessitate
positum auro uendere, immo fidem suam, quae
omnibus ornamentis pretiosior est, amore pecuniae
perdere.’ Quid plura? Fecit rex, ut dictum est; nec
solum exulem nuntiis hostilibus non tradidit, sed
etiam eum, ut in regnum perueniret, adiuuit. Nam
mox redeuntibus domum nuntiis, exercitum ad debellandum
Aedilfridum colligit copiosum, eumque
sibi occurrentem cum exercitu multum inpari (non
enim dederat illi spatium, quo totum suum congregaret
atque adunaret exercitum), occidit in finibus gentis Merciorum
ad orientalem plagam amnis, qui uocatur Idlæ;
in quo certamine et filius Redualdi, uocabulo Rægenheri,
occisus est. Ac sic Aeduini iuxta oraculum, quod
acceperat, non tantum regis sibi infesti insidias uitauit,
uerum etiam eidem peremto in regni gloriam successit.
Cum ergo praedicante uerbum Dei Paulino rex credere
differret, et per aliquod tempus, ut diximus,
horis conpetentibus solitarius sederet, quid agendum
sibi esset, quae religio sequenda, sedulus secum ipse
scrutari consuesset, ingrediens ad eum quadam die uir
Dei, inposuit dexteram capiti eius et, an hoc signum
agnosceret, requisiuit. Qui cum tremens ad pedes eius
procidere uellet, leuauit eum, et quasi familiari uoce
affatus: ‘Ecce,’ inquit, ‘hostium manus, quos timuisti,
Domino donante euasisti; ecce regnum, quod desiderasti,
ipso largiente percepisti. Memento, ut tertium,
quod promisisti, facere ne differas, suscipiendo
fidem eius, et praecepta seruando, qui te et a temporalibus
aduersis eripiens, temporalis regni honore sublimauit;
et si deinceps uoluntati eius, quam per me
tibi praedicat, obsecundare uolueris, etiam a perpetuis
malorum tormentis te liberans, aeterni secum regni in
caelis faciet esse participem.’[13]
QUIBUS auditis, rex suscipere quidem se fidem, quam
docebat, et uelle et debere respondebat. Uerum
adhuc cum amicis principibus et consiliariis suis sese
de hoc conlaturum esse dicebat, ut, si et illi eadem
cum illo sentire uellent, omnes pariter in fonte uitae
Christo consecrarentur. Et adnuente Paulino, fecit,
ut dixerat. Habito enim cum sapientibus consilio,
sciscitabatur singillatim ab omnibus, qualis sibi doctrina
haec eatenus inaudita, et nouus diuinitatis, qui
praedicabatur, cultus uideretur. Cui primus pontificum ipsius Coifi continuo respondit:
‘Tu uide, rex, quale sit hoc, quod nobis modo praedicatur;
ego autem tibi uerissime, quod certum didici,
profiteor, quia nihil omnino uirtutis habet, nihil utilitatis
religio illa, quam hucusque tenuimus. Nullus
enim tuorum studiosius quam ego culturae deorum
nostrorum se subdidit; et nihilominus multi sunt, qui
ampliora a te beneficia quam ego, et maiores accipiunt
dignitates, magisque prosperantur in omnibus, quae
agenda uel adquirenda disponunt. Si autem dii aliquid
ualerent, me potius iuuare uellent, qui illis inpensius
seruire curaui. Unde restat, ut si ea, quae nunc nobis
noua praedicantur, meliora esse et fortiora, habita
examinatione perspexeris, absque ullo cunctamine
suscipere illa festinemus.’ Cuius suasioni uerbisque prudentibus alius optimatum
regis tribuens assensum, continuo subdidit:
‘Talis,’ inquiens, ‘mihi uidetur, rex, uita hominum
praesens in terris, ad conparationem eius, quod nobis
incertum est, temporis, quale cum te residente ad
caenam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali,
accenso quidem foco in medio, et calido effecto caenaculo,
furentibus autem foris per omnia turbinibus
hiemalium pluuiarum uel niuium, adueniens unus
passeium domum citissime peruolauerit; qui cum per
unum ostium ingrediens, mox per aliud exierit. Ipso
quidem tempore, quo intus est, hiemis tempestate non
tangitur, sed tamen paruissimo spatio serenitatis ad
momentum excurso, mox de hieme in hiemem regrediens,
tuis oculis elabitur. Ita haec uita hominum
ad modicum apparet; quid autem sequatur, quidue
praecesserit, prorsus ignoramus. Unde si haec noua
doctrina certius aliquid attulit, merito esse sequenda
uidetur.’ His similia et ceteri maiores natu ac regis
consiliarii diuinitus admoniti prosequebantur. Adiecit autem Coifi, quia uellet ipsum Paulinum
diligentius audire de Deo, quem praedicabat, uerbum
facientem. Quod cum iubente rege faceret, exclamauit
auditis eius sermonibus dicens: ‘Iam olim intellexeram
nihil esse, quod colebamus; quia uidelicet,
quanto studiosius in eo cultu ueritatem quaerebam,
tanto minus inueniebam. Nunc autem aperte profiteor,
quia in hac praedicatione ueritas claret illa,
quae nobis uitae, salutis, et beatitudinis aeternae dona
ualet tribuere. Unde suggero, rex, ut templa et
altaria, quae sine fructu utilitatis sacrauimus, ocius
anathemati et igni contradamus.’ Quid plura? praebuit
palam adsensum euangelizanti beato Paulino rex,
et, abrenuntiata idolatria, fidem se Christi suscipere
confessus est. Cumque a praefato pontifice sacrorum
suorum quaereret, quis aras et fana idolorum cum
septis, quibus erant circumdata. primus profanare deberet;
ille respondit: ‘Ego. Quis enim ea, quae per
stultitiam colui, nunc ad exemplum omnium aptius
quam ipse per sapientiam mihi a Deo uero donatam
destruam?’ Statimque, abiecta superstitione uanitatis,
rogauit sibi regem arma dare et equum emissarium,
quem ascendens ad idola destruenda ueniret. Non
enim licuerat pontificem sacrorum uel arma ferre, uel
praeter in equa equitare. Accinctus ergo gladio accepit
lanceam in manu, et ascendens emissarium regis, pergebat
ad idola. Quod aspiciens uulgus, aestimabat
eum insanire. Nec distulit ille, mox ut adpropiabat
ad fanum, profanare illud, iniecta in eo lancea, quam
tenebat; multumque gauisus de agnitione ueri Dei
cultus, iussit sociis destruere ac succendere fanum cum
omnibus septis suis. Ostenditur autem locus ille
quondam idolorum non longe ab Eburaco ad orientem,
ultra amnem Doruuentionem, et uocatur hodie Godmunddingaham,
ubi pontifex ipse, inspirante Deo uero,
polluit ac destruxit eas, quas ipse sacrauerat, aras.[14]
IGITUR accepit rex Aeduini cum cunctis gentis suae
nobilibus ac plebe perplurima fidem et lauacrum sanctae
regenerationis anno regni sui XI, qui est annus dominicae
incarnationis DCXXVII, ab aduentu uero
Anglorum in Brittaniam annus circiter CLXXXmus.
Baptizatus est autem Eburaci die sancto paschae
pridie Iduum Aprilium in ecclesia Petri apostoli, quam
ibidem ipse de ligno, cum cathecizaretur, atque ad
percipiendum baptisma inbueretur, citato opere construxit.
In qua etiam ciuitate ipsi doctori atque antistiti
suo Paulino sedem episcopatus donauit. Mox
autem ut baptisma consecutus est, curauit, docente
eodem Paulino, maiorem ipso in loco et augustiorem
de lapide fabricare basilicam, in cuius medio ipsum,
quod prius fecerat, oratorium includeretur. Praeparatis
ergo fundamentis in gyro prioris oratorii per
quadrum coepit aedificare basilicam. Sed priusquam
altitudo parietis esset consummata, rex ipse impia
nece occisus, opus idem successori suo Osualdo perficiendum
reliquit. Paulinus autem ex eo tempore
sex annis continuis, id est ad finem usque imperii
regis illius, uerbum Dei, adnuente ac fauente ipso, in ea
prouincia praedicabat; credebantque et baptizabantur
quotquot erant praeordinati ad uitam aeternam, in
quibus erant Osfrid et Eadfrid filii regis Aeduini, qui
ambo ei exuli nati sunt de Quoenburga filia Cearli
regis Merciorum. Baptizati sunt tempore sequente et alii liberi eius de
Aedilberga regina progeniti, Aedilhun et Aedilthryd
filia, et alter filius Uuscfrea, quorum primi albati
adhuc rapti sunt de hac uita, et Eburaci in ecclesia
sepulti. Baptizatus et Yffi filius Osfridi, sed et alii
nobiles ac regii uiri non pauci. Tantus autem fertur
tunc fuisse feruor fidei ac desiderium lauacri salutaris
genti Nordanhymbrorum, ut quodam tempore Paulinus
ueniens cum rege et regina in uillam regiam,
quae uocatur Adgefrin, XXXVI diebus ibidem cum
eis cathecizandi et baptizandi officio deditus moraretur;
quibus diebus cunctis a mane usque ad uesperam nil
aliud ageret, quam confluentem eo de cunctis uiculis
ac locis plebem Christi uerbo salutis instruere, atque
instructam in fluuio Gleni, qui proximus erat, lauacro
remissionis abluere. Haec uilla tempore sequentium
regum deserta, et alia pro illa est facta in loco, qui
uocatur Maelmin. Haec quidem in prouincia Berniciorum; sed et in
prouincia Deirorum, ubi saepius manere cum rege
solebat, baptizabat in fluuio Sualua, qui uicum Cataractam
praeterfluit. Nondum enim oratoria uel baptisteria
in ipso exordio nascentis ibi ecclesiae poterant
aedificari. Attamen in Campodono, ubi tunc etiam
uilla regia erat, fecit basilicam, quam postmodum
pagani, a quibus Aeduini rex occisus est, cum tota
eadem uilla succenderunt; pro qua reges posteriores
fecere sibi uillam in regione, quae uocatur Loidis.
Euasit autem ignem altare, quia lapideum erat; et
seruatur adhuc in monasterio reuerentissimi abbatis et
presbyteri Thryduulfi, quod est in silua Elmete.[15]
TANTUM autem deuotionis Æduini erga cultum
ueritatis habuit, ut etiam regi Orientalium Anglorum,
Earpualdo filio Redualdi, persuaderet, relictis idolorum
superstitionibus, fidem et sacramenta Christi
cum sua prouincia suscipere. Et quidem pater eius
Reduald iamdudum in Cantia sacramentis Christianae
fidei inbutus est, sed frustra; nam rediens domum ab
uxore sua et quibusdam peruersis doctoribus seductus
est, atque a sinceritate fidei deprauatus habuit posteriora
peiora prioribus; ita ut in morem antiquorum Samaritanorum
et Christo seruire uideretur et diis, quibus
antea seruiebat; atque in eodem fano et altare haberet
ad sacrificium Christi, et arulam ad uictimas daemoniorum.
Quod uidelicet fanum rex eiusdem prouinciae
Alduulf, qui nostra aetate fuit, usque ad suum tempus
perdurasse, et se in pueritia uidisse testabatur.
Erat autem praefatus rex Reduald natu nobilis, quamlibet
actu ignobilis, filius Tytili, cuius pater fuit
Uuffa, a quo reges Orientalium Anglorum Uuffingas
appellant.
Uerum Eorpuald non multo, postquam fidem accepit,
tempore occisus est a uiro gentili nomine Ricbercto;
et exinde tribus annis prouincia in errore uersata est,
donec accepit regnum frater eiusdem Eorpualdi Sigberct,
uir per omnia Christianissimus ac doctissimus,
qui, uiuente adhuc fratre, cum exularet in Gallia, fidei
sacramentis inbutus est, quorum participem, mox ubi
regnare coepit, totam suam prouinciam facere curauit.
Cuius studiis gloriosissime fauit Felix episcopus, qui
de Burgundiorum partibus, ubi ortus et ordinatus est,
cum uenisset ad Honorium archiepiscopum, eique indicasset
desiderium suum, misit eum ad praedicandum
uerbum uitae praefatae nationi Anglorum. Nec uota
ipsius in cassum cecidere; quin potius fructum in ea
multiplicem credentium populorum pius agri spiritalis
cultor inuenit. Siquidem totam illam prouinciam,
iuxta sui nominis sacramentum, a longa iniquitate
atque infelicitate liberatam, ad fidem et opera iustitiae,
ac perpetuae felicitatis dona perduxit, accepitque sedem
episcopatus in ciuitate Domnoc; et cum X ac VII
annos eidem prouinciae pontificali regimine praeesset,
ibidem in pace uitam finiuit.[16]
PRAEDICABAT autem Paulinus uerbum etiam
prouinciae
Lindissi, quae est prima ad meridianam Humbre
fluminis ripam, pertingens usque ad mare, praefectumque
Lindocolinae ciuitatis, cui nomen erat Blaecca,
primum cum domu sua conuertit ad Dominum. In
qua uidelicet ciuitate et ecclesiam operis egregii de
lapide fecit; cuius tecto uel longa incuria, uel hostili
manu deiecto, parietes hactenus stare uidentur, et
omnibus annis aliqua sanitatum miracula in eodem
loco solent ad utilitatem eorum, qui fideliter quaerunt,
ostendi. In qua ecclesia Paulinus, transeunte ad
Christum Iusto, Honorium pro eo consecrauit episcopum,
ut in sequentibus suo loco dicemus. De huius fide prouinciae narrauit mihi presbyter
et abbas quidam uir ueracissimus de monasterio
Peartaneu, uocabulo Deda, retulisse sibi quendam
seniorem, baptizatum se fuisse die media a Paulino
episcopo, praesente rege Æduino, et multam populi
turbam in fluuio Treenta, iuxta ciuitatem, quae lingua
Anglorum Tiouulfingacæstir uocatur; qui etiam effigiem
eiusdem Paulini referre esset solitus, quod esset
uir longae staturae, paululum incuruus, nigro capillo,
facie macilenta, naso adunco pertenui, uenerabilis simul
et terribilis aspectu. Habuit autem secum in ministerio
et Iacobum diaconum, uirum utique industrium
ac nobilem in Christo et in ecclesia, qui ad nostra
usque tempora permansit.
Tanta autem eo tempore pax in Brittania, quaquauersum
imperium regis Æduini peruenerat, fuisse
perhibetur, ut, sicut usque hodie in prouerbio dicitur,
etiam si mulier una cum recens nato paruulo uellet
totam perambulare insulam a mari ad mare, nullo se
ledente ualeret. Tantum rex idem utilitati suae gentis
consuluit, ut plerisque in locis, ubi fontes lucidos iuxta
puplicos uiarum transitus conspexit, ibi ob refrigerium
uiantium, erectis stipitibus, aereos caucos suspendi
iuberet, neque hos quisquam, nisi ad usum necessarium,
contingere prae magnitudine uel timoris eius
auderet, uel amoris uellet. Tantum uero in regno
excellentiae habuit, ut non solum in pugna ante illum
uexilla gestarentur, sed et tempore pacis equitantem
inter ciuitates siue uillas aut prouincias suas cum
ministris, semper antecedere signifer consuesset; nec
non et incedente illo ubilibet per plateas, illud genus
uexilli, quod Romani tufam, Angli appellant thuuf,
ante eum ferri solebat.[17]
QUO tempore praesulatum sedis apostolicae
Honorius
Bonifatii successor habebat, qui, ubi gentem
Nordanhymbrorum cum suo rege ad fidem confessionemque
Christi, Paulino euangelizante, conuersam esse
didicit, misit eidem Paulino pallium; misit et regi
Æduino litteras exhortatorias, paterna illum caritate
accendens, ut in fide ueritatis, quam acceperant, persistere
semper ac proficere curarent. Quarum uidelicet
litterarum iste est ordo:
Domino excellentissimo atque praecellentissimo filio
Æduino regi Anglorum Honorius episcopus seruus seruorum
Dei salutem. Ita Christianitatis uestrae integritas circa sui conditoris
cultum fidei est ardore succensa, ut longe lateque resplendeat,
et in omni mundo adnuntiata uestri operis multipliciter
referat fructum. Sic enim uos reges esse cognoscitis, dum
regem et Creatorem uestrum orthodoxa praedicatione cdocti
Deum uenerando creditis, eique, quod humana ualet condicio,
mentis uestrae sinceram deuotionem exsoluitis. Quod enim
Deo nostro aliud offerre ualebimus, nisi ut in bonis actibus
persistentes, ipsumque auctorem humani generis confitcntes,
eum colere, eique uota nostra reddere festinemus? Et ideo,
excellentissime fili, paterna uos caritate, qua conuenit,
exhortamur, ut hoc, quod uos diuina misericordia ad suam
gratiam uocare dignata est, sollicita intentione et adsiduis
orationibus seruare omnimodo festinetis; ut, qui uos in
praesenti saeculo ex omni errore absolutos ad agnitionem
sui nominis est dignatus perducere, et caelestis patriae
uobis praeparet mansionem. Praedicatoris igitur uestri
domini mei apostolicae memoriae Gregorii frequenter lectione
occupati, prae oculis affectum doctrinae ipsius, quem pro
uestris animabus libenter exercuit, habetote; quatinus eius
oratio et regnum uestrum populumque augeat, et uos
omnipotenti Deo inreprehensibiles repraesentet. Ea uero,
quae a nobis pro uestris sacerdotibus ordinanda sperastis,
haec pro fidei uestrae sinceritate, quae nobis multimoda
relatione per praesentium portitores laudabiliter insinuata
est, gratuito animo adtribuere ulla sine dilatione praeuidemus;
et duo pallia utrorumque metropolitanorum, id
est Honorio et Paulino, direximus, ut, dum quis eorum
de hoc saeculo ad auctorem suum fuerit arcessitus, in loco
ipsius alter episcopum ex hac nostra auctoritate debeat
subrogare. Quod quidem tam pro uestrae caritatis affectu,
quam pro tantarum prouinciarum spatiis, quae inter nos
et uos esse noscuntur, sumus inuitati concedere, ut in
omnibus deuotioni uestrae nostrum concursum, et iuxta
uestra desideria praeberemus. Incolumem excellentiam uestram gratia superna custodiat.[18]
HAEC inter Iustus archiepiscopus ad caelestia regna
subleuatus quarto Iduum Nouembrium die, et Honorius
pro illo est in praesulatum electus; qui ordinandus
uenit ad Paulinum, et occurrente sibi illo in Lindocolino,
quintus ab Augustino Doruuernensis ecclesiae
consecratus est antistes. Cui etiam praefatus papa
Honorius misit pallium et litteras, in quibus decernit
hoc ipsum, quod in epistula ad Aeduinum regem
missa decreuerat; scilicet ut cum Doruuernensis uel
Eburacensis antistes de hac uita transierit, is, qui superest,
consors eiusdem gradus habeat potestatem alterum
ordinandi in loco eius, qui transierat, sacerdotem; ne
sit necesse ad Romanam usque ciuitatem per tam prolixa
terrarum et maris spatia pro ordinando archiepiscopo
sempor fatigari. Quarum etiam textum litterarum
in nostra hac historia ponere commodum duximus.
Dilectissimo fratri Honorio Honorius. Inter plurima, quae Redemtoris nostri misericordia
suis famulis dignatur bonorum munera praerogare, illud
etiam clementer conlata suae pietatis munificentia tribuit,
quoties per fraternos affatus unianimam dilectionem quadam
contemplatione alternis aspectibus repraesentat. Pro
quibus maiestati eius gratias indesinenter exsoluimus, eumque
uotis supplicibus exoramus, ut uestram dilectionem
in praedicatione euangelii elaborantem et fructificantem,
sectantemque magistri et capitis sui sancti Gregorii regulam,
perpeti stabilitate confirmet, et ad augmentum
ecclesiae suae potiora per uos suscitet incrementa; ut
fide et opere, in timore Dei et caritate, uestra adquisitio
decessorumque uestrorum, quae per domini Gregorii exordia
pullulat, conualescendo amplius extendatur; ut ipsa
uos dominici eloquii promissa in futuro respiciant, uosque
uox ista ad aeternam festiuitatem euocet: ‘Uenite ad me
omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos;’
et iterum: ‘Euge, serue bone et fidelis; quia super pauca
fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium
Domini tui.’ Et nos equidem, fratres carissimi, haec
uobis pro acterna caritate exhortationis uerba praemittentes,
quae rursus pro ecclesiarum uestrarum priuilegiis congruere
posse conspicimus, non desistimus inpertire. Et tam iuxta uestram petitionem, quam filiorum
nostrorum regum uobis per praesentem nostram praeceptionem,
uice beati Petri apostolorum principis, auctoritatem
tribuimus, ut quando unum ex uobis diuina ad
se iusserit gratia euocari, is, qui superstes fuerit, alterum
in loco defuncti debeat episcopum ordinare. Pro qua
etiam re singula uestrae dilectioni pallia pro eadem ordinatione
celebranda direximus, ut per nostrae praeceptionis
auctoritatem possitis Deo placitam ordinationem
efficere; quia, ut haec uobis concederemus, longa terrarum
marisque interualla, quae inter nos ac uos obsistunt, ad
haec nos condescendere coegerunt, ut nulla possit ecclesiarum
uestrarum iactura per cuiuslibet occasionis obtentum
quoquo modo prouenire; sed potius commissi
uobis populi deuotionem plenius propagare Deus te incolumem
custodiat, dilectissime frater. Data die III Iduum Iunii, imperantibus dominis
nostris Augustis, Heraclio anno XXoIIIIo, post consulatum
eiusdem anno XXoIIIo, atque Constantino filio ipsius
anno uicesimo tertio, et consulatus eius anno IIIo; sed et
Heraclio felicissimo Caesare id est filio eius anno III,
indictione VII, id est anno dominicae incarnationis
DCXXXIIII.[19]
MISIT idem papa Honorius litteras etiam genti
Scottorum, quos in obseruatione sancti paschae errasse
conpererat, iuxta quod supra docuimus; sollerter
exhortans, ne paucitatem suam in extremis terrae
finibus constitutam, sapientiorem antiquis siue modernis,
quae per orbem erant, Christi ecclesiis aestimarent;
neue contra paschales computos, et decreta
synodalium totius orbis pontificum aliud pascha celebrarent. Sed et Iohannes, qui successori eiusdem Honorii
Seuerino successit, cum adhuc esset electus in pontificatum,
pro eodem errore corrigendo litteras eis magna
auctoritate atque eruditione plenas direxit; euidenter
astruens, quia dominicum paschae diem a XVa luna
usque ad XXIam, quod in Nicena synodo probatum est,
oportet inquiri. Necnon pro Pelagiana heresi, quam
apud eos reuiuescere didicerat, cauenda ac repellenda,
in eadem illos epistula admonere curauit; cuius epistulae
principium est:
Dilectissimis et sanctissimis Tomiano, Columbano,
Cromano, Dinnao, et Baithano episcopis; Cromano,
Ernianoque, Laistrano, Scellano, et Segeno presbyteris;
Sarano ceterisque doctoribus seu abbatibus Scottis, Hilarus
archipresbyter et seruans locum sanctae sedis apostolicae,
Iohannes diaconus et in Dei nomine electus; item Iohannes
primicerius et seruans locum sanctae sedis apostolicae,
et Iohannes seruus Dei, consiliarius eiusdem apostolicae
sedis. Scripta, quae perlatores ad sanctae memoriae Seuerinum
papam adduxerunt, eo de hac luce migrante,
reciproca responsa ad ea, quae postulata fuerant, siluerunt.
Quibus reseratis, ne diu tantae quaestionis caligo indiscussa
remaneret, repperimus quosdam prouinciae uestrae
contra orthodoxam fidem, nouam ex ueteri heresim renouare
conantes, pascha nostrum, in quo immolatus est
Christus, nebulosa caligine refutantes, et XIIII luna cum
Hebreis celebrare nitentes. Quo epistulae principio manifeste declaratur, et nuperrime
temporibus illis hanc apud eos heresim exortam,
et non totam eorum gentem, sed quosdam in
eis hac fuisse inplicitos. Exposita autem ratione paschalis obseruantiae, ita
de Pelagianis in eadem epistula subdunt: Et hoc quoque cognouimus, quod uirus Pelagianae
hereseos apud uos denuo reuiuescit; quod omnino hortamur,
ut a uestris mentibus huiusmodi uenenatum superstitionis
facinus auferatur. Nam qualiter ipsa quoque
execranda heresis damnata est, latere uos non debet;
quia non solum per istos CC annos abolita est, sed et
cotidie a nobis perpetuo anathemate sepulta damnatur;
et hortamur, ne, quorum arma conbusta sunt, apud uos
eorum cineres suscitentur. Nam quis non execretur
superbum eorum conamen et impium, dicentium posse
sine peccato hominem existere ex propria uoluntate, et
non ex gratia Dei? Et primum quidem blasphemiae
stultiloquium est dicere esse hominem sine peccato; quod
omnino non potest, nisi unus mediator Dei et hominum
homo Christus Iesus, qui sine peccato est conceptus et
partus. Nam ceteri homines cum peccato originali
nascentes testimonium praeuaricationis Adae, etiam sine
actuali peccato existentes, portare noscuntur, secundum
prophetam dicentem: ‘Ecce enim in iniquitatibus conceptus
sum, et in peccatis peperit me mater mea.’[20]
AT uero Aeduini cum X et VII annis genti Anglorum
simul et Brettonum gloriosissime praeesset,
e quibus sex etiam ipse, ut diximus, Christi regno
militauit, rebellauit aduersus eum Caedualla rex
Brettonum, auxilium praebente illi Penda uiro strenuissimo
de regio genere Merciorum, qui et ipse ex eo
tempore gentis eiusdem regno annis XX et IIbus uaria
sorte praefuit; et conserto graui proelio in campo, qui
uocatur Haethfelth, occisus est Æduini die IIII Iduum
Octobrium, anno dominicae incarnationis DCXXXIII,
cum esset annorum XL et VIII; eiusque totus uel
interemtus uel dispersus est exercitus. In quo etiam
bello ante illum unus filius eius Osfrid iuuenis bellicosus
cecidit, alter Eadfrid necessitate cogente ad
Pendam regem transfugit, et ab eo postmodum,
regnante Osualdo, contra fidem iuris iurandi peremtus
est. Quo tempore maxima est facta strages in ecclesia
uel gente Nordanhymbrorum, maxime quod unus ex
ducibus, a quibus acta est, paganus, alter, quia barbarus
erat pagano saeuior. Siquidem Penda cum omni
Merciorum gente idolis deditus, et Christiani erat
nominis ignarus; at uero Caedualla, quamuis nomen
et professionem haberet Christiani, adeo tamen erat
animo ac moribus barbarus, ut ne sexui quidem muliebri,
uel innocuae paruulorum parceret aetati, quin
uniuersos atrocitate ferina morti per tormenta contraderet,
multo tempore totas eorum prouincias debacchando
peruagatus, ac totum genus Anglorum Brittaniae
finibus erasurum se esse deliberans. Sed nec religioni
Christianae, quae apud eos exorta erat, aliquid inpendebat
honoris. Quippe cum usque hodie moris sit
Brettonum, fidem religionemque Anglorum pro nihil
habere, neque in aliquo eis magis communicare quam
paganis. Adlatum est autem caput Aeduini regis
Eburacum, et inlatum postea in ecclesiam beati
apostoli Petri, quam ipse coepit, sed successor eius
Osuald perfecit, ut supra docuimus, positum est in
porticu sancti papae Gregorii, a cuius ipse discipulis
uerbum uitae susceperat. Turbatis itaque rebus Nordanhymbrorum huius articulo
cladis, cum nil alicubi praesidii nisi in fuga esse
uideretur, Paulinus adsumta secum regina Aedilberge,
quam pridem adduxerat, rediit Cantiam nauigio, atque
ab Honorio archiepiscopo et rege Eadbaldo multum
honorifice susceptus est. Uenit autem illuc duce
Basso milite regis Æduini fortissimo, habens secum
Eanfledam filiam, et Uuscfrean filium Æduini, nec
non et Yffi filium Osfridi filii eius, quos postea mater
metu Eadbaldi et Osualdi regum misit in Galliam
nutriendos regi Daegberecto, qui erat amicus illius,
ibique ambo in infantia defuncti, et iuxta honorem uel
regiis pueris uel innocentibus Christi congruum in
ecclesia sepulti sunt. Attulit quoque secum uasa
pretiosa Aeduini regis perplura, in quibus et crucem
magnam auream, et calicem aureum consecratum ad
ministerium altaris, quae hactenus in ecclesia Cantiae
conseruata monstrantur.
Quo in tempore Hrofensis ecclesia pastorem minime
habebat, eo quod Romanus praesul illius ad Honorium
papam a Iusto archiepiscopo legatarius missus absortus
fuerat fluctibus Italici maris; ac per hoc curam illius
praefatus Paulinus inuitatione Honorii antistitis et
Eadbaldi regis suscepit ac tenuit, usque dum et ipse
suo tempore ad caelestia regna cum gloriosi fructu
laboris ascendit. In qua ecclesia moriens pallium
quoque, quod a Romano papa acceperat, reliquit.
Reliquerat autem in ecclesia sua Eburaci Iacobum
diaconum, uirum utique ecclesiasticum et sanctum, qui
multo exhinc tempore in ecclesia manens, magnas
antiquo hosti praedas docendo et baptizando eripuit;
cuius nomine uicus, in quo maxime solebat habitare,
iuxta Cataractam, usque hodie cognominatur. Qui,
quoniam cantandi in ecclesia erat peritissimus, recuperata
postmodum pacein prouincia, et crescente numero
fidelium, etiam magister ecclesiasticae cantionis iuxta
morem Romanorum siue Cantuariorum multis coepit
existere; et ipse senex ac plenus dierum, iuxta
scripturas, patrum uiam secutus est.