Consequenter considerandum est de principio durationis rerum creatarum. Et
circa hoc quaeruntur tria.
Primo: utrum creaturae semper fuerint.
Secundo: utrum eas incoepisse sit articulus fidei.
Tertio: quomodo Dens dicatur in principio caelum et terram
creasse.
ARTICULUS 1
Utrum universitas creaturarum semper fuerit
Ad primum
sic proceditur. Videtur quod universitas creaturarum, quae mundi nomine
nuncupatur, non incoeperit, sed fuerit ab aeterno.
1. Omne enim quod
incoepit esse, antequam fuerit possibile fuit ipsum esse: alioquin impossibile
fuisse ipsum fieri. Si ergo mundus incoepit esse, antequam inciperet, possibile
fuit ipsum esse. Sed quod possibile est esse, est materia, quae est in potentia
ad esse, quod est per formam, et ad non esse, quod est per privationem. Si ergo
mundus incoepit esse, ante mundum fuit materia. Sed non potest esse materia sine
forma: materia autem mundi cum forma, est mundus. Fuit ergo mundus antequam esse
inciperet: quod est impossibile.
2. Praeterea, nihil quod habet virtutem
ut sit semper, quandoque est et quandoque non est: quia ad quantum se extendit
virtus alicuius rei, tandiu est. Sed omne incorruptibile habet virtutem ut sit
semper: non enim virtutem habet ad determinatum durationis tempus. Nullum ergo
incorruptibile quandoque est et quandoque non est. Sed omne quod incipit esse,
quandoque est et quandoque non est. Nullum ergo incorruptibile incipit esse. Sed
multa sunt in mundo incorruptibilia, ut corpora caelestia et omnes substantiae
intellectuales. Ergo mundus non incoepit esse.
3. Praeterea, nullum
ingenitum incoepit esse. Sed Philosophus probat in I Physic., quod materia est
ingenita; et in I De caelo et mundo, quod caelum est ingenitum. Non ergo
universitas rerum incoepit esse.
4. Praeterea, vacuum est ubi non est
corpus, sed possibile est esse. Sed si mundus incoepit esse, ubi nunc est corpus
mundi, prius non fuit aliquod corpus: et tamen poterat ibi esse, alioquin nunc
ibi non esset. Ergo ante mundum fuit vacuum: quod est impossibile.
5.
Praeterea, nihil de novo incipit moveri, nisi per hoc quod movens vel mobile
aliter se habet nunc quam prius. Sed quod aliter se habet nunc quam prius,
movetur. Ergo ante omnem motum de novo incipientem, fuit aliquis motus. Motus
ergo semper fuit. Ergo et mobile: quia motus non est nisi in mobili.
6.
Praeterea, omne movens aut est naturale, aut est voluntarium. Sed neutrum
incipit movere, nisi aliquo motu praeexistente. Natura enim semper eodem modo
operatur. Unde, nisi praecedat aliqua immutatio vel in natura moventis vel in
mobili, non incipiet a movente naturali esse motus, qui non fuit prius. Voluntas
autem absque sui immutatione retardat facere quod proponit: sed hoc non est nisi
per aliquam immutationem quam imaginatur, ad minus ex parte ipsius temporis.
Sicut qui vult facere domum cras, et non hodie, expectat aliquid futurum cras,
quod hodie non est; et ad minus expectat quod dies hodiernus transeat, et
crastinus adveniat; quod sine mutatione non est, quia tempus est numerus motus.
Relinquitur ergo quod ante omnem motum de novo incipientem, fuit alius motus. Et
sic idem quod prius.
7. Praeterea, quidquid est semper in principio et
semper in fine, nec incipere nec desinere potest: quia quod incipit, non est in
suo fine; quod autem desinit, non est in suo principio. Sed tempus semper est in
suo principio et fine: quia nihil est temporis nisi nunc, quod est finis
praeteriti, et principium futuri. Ergo tempus nec incipere nec desinere potest.
Et per consequens nec motus, cuius numerus tempus est.
8. Praeterea, Deus
aut est prior mundo natura tantum, aut duratione. Si natura tantum, ergo, cum
Deus sit ab aeterno, et mundus est ab aeterno. Si autem est prior duratione;
prius autem et posterius in duratione constituunt tempus: ergo ante mundum fuit
tempus; quod est impossibile.
9. Praeterea, posita causa sufficienti,
ponitur effectus: causa enim ad quam non sequitur effectus, est causa
imperfecta, indigens alio ad hoc quod effectus sequatur. Sed Deus est sufficiens
causa mundi: et finalis, ratione suae bonitatis; et exemplaris, ratione suae
sapientiae; et effectiva, ratione suae potentiae; ut ex superioribus patet. Cum
ergo Deus sit ab aeterno, et mundus fuit ab aeterno.
10. Praeterea, cuius
actio est aeterna, et effectus aeternus. Sed actio Dei est eius substantia, quae
est aeterna. Ergo et mundus est aeternus.
Sed contra est quod dicitur
Io.17,5: Clarifica me, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui priusquam
mundus fieret, et Prov. 8,22: Dominus possedit me in initio viarum suarum,
antequam quidquam faceret a principio.
Respondeo dicendum nihil praeter
Deum ab aeterno fuisse. Et hoc quidem ponere non est impossibile. Ostensum est
enim supra quod voluntas Dei est causa rerum. Sic ergo aliqua necesse est esse,
sicut necesse est Deum velle illa: cum necessitas effectus ex necessitate causae
dependeat, ut dicitur in V Metaphys. Ostensum est autem supra quod, absolute
loquendo, non est necesse Deum velle aliquid nisi seipsum. Non est ergo
necessarium Deum velle quod mundus fuerit semper. Sed eatenus mundus est,
quatenus Deus vult illum esse: cum esse mundi ex voluntate Dei dependeat sicut
ex sua causa. Non est igitur necessarium mundum semper esse. Unde nec
demonstrative probari potest. Nec rationes quas ad hoc Aristoteles inducit,
sunt demonstrativae simpliciter, sed secundum quid: scilicet ad contradicendum
rationibus antiquorum, ponentium mundum incipere secundum quosdam modos in
veritate impossibiles. Et hoc apparet ex tribus. Primo quidem, quia tam in VIII
Physic. quam in I De caelo, praemittit quasdam opiniones, ut Anaxagorae et
Empedoclis et Platonis, contra quos rationes contradictorias inducit. Secundo,
quia, ubicumque de hac materia loquitur, inducit testimonia antiquorum: quod non
est demonstratoris, sed probabiliter persuadentis. Tertio, quia expresse dicit
in I lib. Topic., quod quaedam sunt problemata dialectica, de quibus rationes
non habemus, ut utrum mundus sit aeternus.
Ad primum ergo dicendum quod,
antequam mundus esset, possibile fuit mundum esse, non quidem secundum potentiam
passivam, quae est materia; sed secundum potentiam activam Dei. Et etiam
secundum quod dicitur aliquid absolute possibile, non secundum aliquam
potentiam, sed ex sola habitudine terminorum, qui sibi non repugnant; secundum
quod possibile opponitur impossibili, ut patet per Philosophum, in V
Metaphys.
Ad secundum dicendum quod illud quod habet virtutem ut sit
semper, ex quo habet illam virtutem, non quandoque est et quandoque non est: sed
antequam haberet illam virtutem, non fuit. Unde haec ratio, quae ponitur ab
Aristotele in I De caelo, non concludit simpliciter quod incorruptibilia non
incoeperunt esse: sed quod non incoeperunt esse per modum naturalem, quo
generabilia et corruptibilia incipiunt esse.
Ad tertium dicendum quod
Aristoteles, in I Physic., probat materiam esse ingenitam, per hoc quod non
habet subiectum de quo sit. In I autem De caelo et mundo, probat caelum
ingenitum, quia non habet contrarium ex quo generetur. Unde patet quod per
utrumque non concluditur nisi quod materia et caelum non incoeperunt per
generationem, ut quidam ponebant, praecipue de caelo. Nos autem dicimus quod
materia et caelum producta sunt in esse per creationem, ut ex dictis
patet.
Ad quartum dicendum quod ad rationem vacui non sufficit in quo
nihil est: sed requiritur quod sit spatium capax corporis, in quo non sit
corpus, ut patet per Aristotelem, in IV Physic. Nos autem dicimus non fuisse
locum aut spatium ante mundum.
Ad quintum dicendum quod primus motor
semper eodem modo se habuit: primum autem mobile non semper eodem modo se
habuit, quia incoepit esse, cum prius non fuisset. Sed hoc non fuit per
mutationem, sed per creationem, quae non est mutatio, ut supra dictum est. Unde
patet quod haec ratio, quam ponit Aristoteles in VIII Physic., procedit contra
eos qui ponebant mobilia aeterna, sed motum non aeternum; ut patet ex
opinionibus Anaxagorae et Empedoclis. Nos autem ponimus, ex quo mobilia
incoeperunt, semper fuisse motum.
Ad sextum dicendum quod primum agens
est agens voluntarium. Et quamvis habuit voluntatem aeternam producendi aliquem
effectum, non tamen produxit aeternum effectum. Nec est necesse quod
praesupponatur aliqua mutatio, nec etiam propter imaginationem temporis. Aliter
enim est intelligendum de agente particulari, quod praesupponit aliquid, et
causat alternum; et aliter de agente universali, quod producit totum. Sicut
agens particulare producit formam, et praesupponit materiam: unde oportet quod
formam inducat secundum proportionem ad debitam materiam. Unde rationabiliter in
ipso consideratur quod inducit formam in talem materiam et non in aliam, ex
differentia materiae ad materiam. Sed hoc non rationabiliter consideratur in
Deo, qui simul producit formam et materiam: sed consideratur rationabiliter in
eo, quod ipse producit materiam congruam formae et fini. Agens autem particulare
praesupponit tempus, sicut et materiam. Unde rationabiliter consideratur in eo,
quod agit in tempore posteriori et non in priori, secundum imaginationem
successionis temporis post tempus. Sed in agente universali, quod producit rem
et tempus, non est considerare quod agat nunc et non prius, secundum
imaginationem temporis post tempus, quasi tempus praesupponatur eius actioni:
sed considerandum est in eo, quod dedit effectui suo tempus quantum voluit, et
secundum quod conveniens fuit ad suam potentiam demonstrandam. Manifestius enim
mundus ducit in cognitionem divinae potentiae creantis, si mundus non semper
fuit, quam si semper fuisset: omne enim quod non semper fuit, manifestum est
habere causam; sed non ita manifestum est de eo quod semper fuit.
Ad
septimum dicendum quod, sicut dicitur in IV Physic., prius et posterius est in
tempore, secundum quod prius et posterius est in motu. Unde principium et finis
accipienda sunt in tempore, sicut et in motu. Supposita autem aeternitate motus,
necesse est quod quodlibet momentum in motu acceptum sit principium et terminus
motus: quod non oportet, si motus incipiat. Et eadem ratio est de nunc temporis.
Et sic patet quod ratio illa instantis nunc, quod semper sit principium et finis
temporis, praesupponit aeternitatem temporis et motus. Unde Aristoteles hanc
rationem inducit, in VIII Physic., contra eos qui ponebant aeternitatem
temporis, sed negabant aeternitatem motus.
Ad octavum dicendum quod Deus
est prior mundo duratione. Sed ly prius non designat prioritatem temporis, sed
aeternitatis. Vel dicendum quod designat aeternitatem temporis imaginati, et non
realiter existentis. Sicut, cum dicitur, supra caelum nihil est, ly supra
designat locum imaginatum tantum, secundum quod possibile est imaginari
dimensionibus caelestis corporis dimensiones alias superaddi.
Ad nonum
dicendum quod, sicut effectus sequitur a causa agente naturaliter secundum modum
suae formae, ita sequitur ab agente per voluntatem secundum formam ab eo
praeconceptam et definitam, ut ex superioribus patet. Licet igitur Deus ab
aeterno fuerit sufficiens causa mundi, non tamen oportet quod ponatur mundus ab
eo productus, nisi secundum quod est in praedefinitione suae voluntatis; ut
scilicet habeat esse post non esse, ut manifestius declaret suum
Auctorem.
Ad decimum dicendum quod, posita actione, sequitur effectus
secundum exigentiam formae quae est principium actionis. In agentibus autem per
voluntatem, quod conceptum est et praedefinitum, accipitur ut forma quae est
principium actionis. Ex actione igitur Dei aeterna non sequitur effectus
aeternus: sed qualem Deus voluit, ut scilicet haberet esse post non
esse.
ARTICULUS 2
Utrum mundum incoepisse sit articulus fidei
Ad secundum
sic proceditur. Videtur quod mundum incoepisse non sit articulus fidei, sed
conclusio demonstrabilis.
1. Omne enim factum habet principium suae
durationis. Sed demonstrative probari potest quod Deus sit causa effectiva
mundi: et hoc etiam probabiliores philosophi posuerunt. Ergo demonstrative
probari potest quod mundus incoeperit.
2. Praeterea, si necesse est
dicere quod mundus factus est a Deo, aut ergo ex nihilo, aut ex aliquo. Sed non
ex aliquo: quia sic materia mundi praecessisset mundum: contra quod procedunt
rationes Aristotelis ponentis caelum ingenitum. Ergo oportet dicere quod mundus
sit factus ex nihilo. Et sic habet esse post non esse. Ergo oportet quod esse
incoeperit.
3. Praeterea, omne quod operatur per intellectum, a quodam
principio operatur, ut patet in omnibus artificibus. Sed Deus est agens per
intellectum. Ergo a quodam principio operatur. Mundus igitur, qui est eius
effectus, non fuit semper.
4. Praeterea, manifeste apparet artes aliquas,
et habitationes regionum, ex determinatis temporibus incoepisse. Sed hoc non
esset, si mundus semper fuisset. Mundum igitur non semper fuisse manifestum
est.
5. Praeterea, certum est nihil Deo aequari posse. Sed si mundus
semper fuisset, aequipararetur Deo in duratione. Ergo certum est non semper
mundum fuisse.
6. Praeterea, si mundus semper fuit, infiniti dies
praecesserunt diem istum. Sed infinita non est pertransire. Ergo nunquam fuisset
perventum ad hunc diem: quod est manifeste falsum.
7. Praeterea, si
mundus fuit aeternus, et generatio fuit ab aeterno. Ergo unus homo genitus est
ab alio in infinitum. Sed pater est causa efficiens filii, ut dicitur in II
Physic. Ergo in causis efficientibus est procedere in infinitum: quod improbatur
in II Metaphys.
8. Praeterea, si mundus et generatio semper fuit,
infiniti homines praecesserunt. Sed anima hominis est immortalis. Ergo infinitae
animae humanae nunc essent actu: quod est impossibile. Ergo ex necessitate sciri
potest quod mundus incoeperit; et non sola fide tenetur.
Sed contra,
fidei articuli demonstrative probari non possunt: quia fides de non apparentibus
est, ut dicitur ad Heb. 11,1. Sed Deum esse Creatorem mundi, sic quod mundus
incoeperit esse, est articulus fidei: dicimus enim: Credo in unum Deum etc. Et
iterum, Gregorius dicit, in Homil. I in Ezech., quod Moyses prophetizavit de
praeterito, dicens: In principio creavit Deus caelum et terram; in quo novitas
mundi traditur. Ergo novitas mundi habetur tantum per revelationem. Et ideo non
potest probari demonstrative.
Respondeo dicendum quod mundum non semper
fuisse, sola fide tenetur, et demonstrative probari non potest: sicut et supra
de mysterio Trinitatis dictum est. Et huius ratio est, quia novitas mundi non
potest demonstrationem recipere ex parte ipsius mundi. Demonstrationis enim
principium est quod quid est. Unumquodque autem, secundum rationem suae speciei,
abstrahit ab hic et nunc, propter quod dicitur quod universalia sunt ubique et
semper. Unde demonstrari non potest quod homo, aut caelum, aut lapis non semper
fuit. Similiter etiam neque ex parte causae agentis, quae agit per voluntatem.
Voluntas enim Dei ratione investigari non potest, nisi circa ea quae absolute
necesse est Deum velle: talia autem non sunt quae circa creaturas vult, ut
dictum est. Potest autem voluntas divina homini manifestari per revelationem,
cui fides innititur. Unde mundum incoepisse est credibile, non autem
demonstrabile vel scibile. Et hoc utile est ut consideretur, ne forte aliquis,
quod fidei est demonstrare praesumens, rationes non necessarias inducat, quae
praebeant materiam irridendi infidelibus, existimantibus nos propter huiusmodi
rationes credere quae fidei sunt.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut
dicit Augustinus, XI De civ. Dei, philosophorum ponentium aeternitatem mundi,
duplex fuit opinio. Quidam enim posuerunt quod substantia mundi non sit a Deo.
Et horum est intollerabilis error; et ideo ex necessitate refellitur. Quidam
autem sic posuerunt mundum aeternum, quod tamen mundum a Deo factum dixerunt.
Non enim mundum temporis volunt habere, sed suae creationis initium, ut quodam
modo vix intelligibili semper sit factus. Id autem quomodo intelligant,
invenerunt, ut idem dicit in X De civ. Dei. Sicut enim, inquiunt, si pes ex
aeternitate semper fuisset in pulvere, semper subesset vestigium, quod a
calcante factum nemo dubitaret; sic et mundus semper fuit, semper existente qui
fecit. Et ad hoc intelligendum, considerandum est quod causa efficiens quae agit
per motum, de necessitate praecedit tempore suum effectum: quia effectus non est
nisi in termino actionis, agens autem omne oportet esse principium actionis. Sed
si actio sit instantanea, et non successiva, non est necessarium faciens esse
prius facto duratione; sicut patet in illuminatione. Unde dicunt quod non
sequitur ex necessitate, si Deus est causa activa mundi, quod sit prior mundo
duratione: quia creatio, qua mundum produxit, non est mutatio successiva, ut
supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod illi qui ponerent mundum
aeternum, dicerent mundum factum a Deo ex nihilo, non quod factus sit post
nihilum, secundum quod nos intelligimus per nomen creationis; sed quia non est
factus de aliquo. Et sic etiam non recusant aliqui eorum creationis nomen, ut
patet ex Avicenna in sua Metaphysica.
Ad tertium dicendum quod illa est
ratio Anaxagorae, quae ponitur in III Physic. Sed non de necessitate concludit,
nisi de intellectu qui deliberando investigat quid agendum sit, quod est simile
motui. Talis autem est intellectus humanus, sed non divinus, ut supra
patet.
Ad quartum dicendum quod ponentes aeternitatem mundi, ponunt
aliquam regionem infinities esse mutatam de inhabitabili in habitabilem, et e
converso. Et similiter ponunt quod artes, propter diversas corruptiones et
accidentia, infinities fuerunt inventae, et iterum corruptae. Unde Aristoteles
dicit, in libro Meteor., quod ridiculum est ex huiusmodi particularibus
mutationibus opinionem accipere de novitate mundi totius.
Ad quintum
dicendum quod, etsi mundus semper fuisset, non tamen parificaretur Deo in
aeternitate, ut dicit Boetius, in fine De consol.: quia esse divinum est esse
totum simul, absque successione; non autem sic est de mundo.
Ad sextum
dicendum quod transitus semper intelligitur a termino in terminum. Quaecumque
autem praeterita dies signetur, ab illa usque ad istam sunt finiti dies, qui
pertransiri poterunt. Obiectio autem procedit ac si, positis extremis, sint
media infinita.
Ad septimum dicendum quod in causis efficientibus
impossibile est procedere in infinitum per se; ut puta si causae quae per se
requiruntur ad aliquem effectum, multiplicarentur in infinitum; sicut si lapis
moveretur a baculo, et baculus a manu, et hoc in infinitum. Sed per accidens in
infinitum procedere in causis agentibus non reputatur impossibile; ut puta si
omnes causae quae in infinitum multiplicantur, non teneant ordinem nisi unius
causae, sed earum multiplicatio sit per accidens; sicut artifex agit multis
martellis per accidens, quia unus post unum frangitur. Accidit ergo huic
martello, quod agat post actionem alterius martelli. Et similiter accidit huic
homini, inquantum generat, quod sit generatus ab alio: generat enim inquantum
homo, et non inquantum est filius alterius hominis; omnes enim homines
generantes habent gradum in causis efficientibus, scilicet gradum particularis
generantis. Unde non est impossibile quod homo generetur ab homine in infinitum.
Esset autem impossibile, si generatio huius hominis dependeret ab hoc homine, et
a corpore elementari, et a sole, et sic in infinitum.
Ad octavum dicendum
quod hanc rationem ponentes aeternitatem mundi multipliciter effugiunt. Quidam
enim non reputant impossibile esse infinitas animas actu; ut patet in Metaphys.
Algazelis; dicentis hoc esse infinitum per accidens. Sed hoc improbatum est
superius. Quidam vero dicunt animam corrumpi cum corpore. Quidam vero quod ex
omnibus animabus remanet una tantum. Alii vero, ut Augustinus dicit, posuerunt
propter hoc circuitum animarum; ut scilicet animae separatae a corporibus, post
determinata temporum curricula, iterum redirent ad corpora. De quibus omnibus in
sequentibus est agendum. Considerandum tamen quod haec ratio particularis est.
Unde posset dicere aliquis quod mundus fuit aeternus, vel saltem aliqua
creatura, ut angelus; non autem homo. Nos autem intendimus universaliter, an
aliqua creatura fuerit ab aeterno.
ARTICULUS 3
Utrum creatio rerum fuerit in principio temporis
Ad
tertium sic proceditur. Videtur quod creatio rerum non fuit in principio
temporis.
1. Quod enim non est in tempore, non est in aliquo temporis.
Sed creatio rerum non fuit in tempore: per creationem enim rerum substantia in
esse producta est; tempus autem non mensurat substantiam rerum, et praecipue
incorporalium. Ergo creatio non fuit in principio temporis.
2. Praeterea,
Philosophus probat quod omne quod fit, fiebat: et sic omne fieri habet prius et
posterius. In principio autem temporis, cum sit indivisibile, non est prius et
posterius. Ergo, cum creari sit quoddam fieri, videtur quod res non sint creatae
in principio temporis.
3. Praeterea, ipsum etiam tempus creatum est. Sed
non potest creari in principio temporis: cum tempus sit divisibile, principium
autem temporis indivisibile. Non ergo creatio rerum fuit in principio
temporis.
Sed contra est quod Gen. 1,1 dicitur: In principio creavit Deus
caelum et terram.
Respondeo dicendum quod illud verbum Gen. 1, In
principio creavit Deus caelum et terram, tripliciter exponitur, ad excludendum
tres errores. Quidam enim posuerunt mundum semper fuisse, et tempus non habere
principium. Et ad hoc excludendum, exponitur: in principio, scilicet temporis.
Quidam vero posuerunt duo esse creationis principia, unum bonorum, aliud
malorum. Et ad hoc excludendum, exponitur: in principio, idest in Filio. Sicut
enim principium effectivum appropriatur Patri, propter potentiam, ita principium
exemplare appropriatur Filio, propter sapientiam: ut sicut dicitur, omnia in
sapientia fecisti, ita intelligatur Deum omnia fecisse in principio, idest in
Filio; secundum illud Apostoli ad Col. 1,16: In ipso, scilicet Filio, condita
sunt universa. Alii vero dixerunt corporalia esse creata a Deo mediantibus
creaturis spiritualibus. Et ad hoc excludendum, exponitur: In principio creavit
Deus caelum et terram, idest ante omnia. Quatuor enim ponuntur simul creata,
scilicet caelum empyreum, materia corporalis (quae nomine terrae intelligitur),
tempus, et natura angelica.
Ad primum ergo dicendum quod non dicuntur in
principio temporis res esse creatae, quasi principium temporis sit creationis
mensura: sed quia simul cum tempore caelum et terra creata sunt.
Ad
secundum dicendum quod verbum illud Philosophi intelligitur de fieri quod est
per motum vel quod est terminus motus. Quia cum in quolibet motu sit accipere
prius et posterius, ante quodcumque signum in motu signato, dum scilicet aliquid
est in moveri et fieri, est accipere prius, et etiam aliquid post ipsum: quia
quod est in principio motus, vel in termino, non est in moveri. Creatio autem
neque est motus neque terminus motus, ut supra dictum est. Unde sic aliquid
creatur, quod non prius creabatur.
Ad tertium dicendum quod nihil fit
nisi secundum quod est. Nihil autem est temporis nisi nunc. Unde non potest
fieri nisi secundum aliquod nunc: non quia in ipso primo nunc sit tempus, sed
quia ab eo incipit tempus.