ANGELICI DOCTORIS SANCTI THOMAE AQUINATIS
PRIMA PARS
QUAESTIO XXXVII
De nomine Spiritus Sancti quod est Amor
in duos articulos divisa
Deinde quaeritur de nomine Amoris.
Et circa hoc quaeruntur duo.
Utrum Amor sit proprium nomen Spiritus Sancti
1. Dicit enim Augustinus, XV De Trin.: Nescio cur, sicut sapientia dicitur et Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et simul omnes non tres sed una sapientia, non ita et caritas dicatur Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et simul omnes una caritas. Sed nullum nomen quod de singulis personis praedicatur et de omnibus in communi singulariter, est nomen proprium alicuius personae. Ergo hoc nomen amor non est proprium Spiritus Sancti.
2. Praeterea, Spiritus Sanctus est persona subsistens. Sed amor non significatur ut persona subsistens: sed ut actio quaedam ab amante transiens in amatum. Ergo amor non est proprium nomen Spiritus Sancti.
3. Praeterea, amor est nexus amantium: quia secundum Dionysium, 4 cap. De div. nom., est quaedam vis unitiva. Sed nexus est medium inter ea quae connectit: non autem aliquid ab eis procedens. Cum igitur Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio, sicut ostensum est, videtur quod non sit amor aut nexus Patris et Filii.
4. Praeterea, cuiuslibet amantis est aliquis amor. Sed Spiritus Sanctus est amans. Ergo eius est aliquis amor. Si igitur Spiritus Sanctus est amor, erit amor amoris, et spiritus a spiritu. Quod est inconveniens.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in Homilia Pentecostes: Ipse Spiritus Sanctus est Amor.
Respondeo dicendum quod nomen amoris in divinis sumi potest et essentialiter
et personaliter. Et secundum quod personaliter sumitur, est proprium nomen
Spiritus Sancti; sicut Verbum est proprium nomen Filii. Ad cuius evidentiam,
sciendum est quod, cum in divinis, ut supra ostensum est, sint duae
processiones, una per modum intellectus, quae est processio verbi; alia per
modum voluntatis, quae est processio amoris: quia prima est nobis magis nota, ad
singula significanda quae in ea considerari possunt, sunt magis propria nomina
adinventa; non autem in processione voluntatis. Unde et quibusdam
circumlocutionibus utimur ad significandam personam procedentem: et relationes
etiam quae accipiuntur secundum hanc processionem, et processionis et
spirationis nominibus nominantur, ut supra dictum est; quae tamen sunt magis
nomina originis quam relationis, secundum proprietatem vocabuli.
Et tamen
similiter utramque processionem considerari oportet. Sicut enim ex hoc quod
aliquis rem aliquam intelligit, provenit quaedam intellectualis conceptio rei
intellectae in intelligente, quae dicitur verbum; ita ex hoc quod aliquis rem
aliquam amat, provenit quaedam impressio, ut ita loquar, rei amatae in affectu
amantis, secundum quam amatum dicitur esse in amante, sicut et intellectum in
intelligente. Ita quod, cum aliquis seipsum intelligit et amat, est in seipso
non solum per identitatem rei, sed etiam ut intellectum in intelligente, et
amatum in amante.
Sed ex parte intellectus, sunt vocabula adinventa ad
significandum respectum intelligentis ad rem intellectam, ut patet in hoc quod
dico intelligere: et sunt etiam alia vocabula adinventa ad significandum
processum intellectualis conceptionis, scilicet ipsum dicere, et verbum. Unde in
divinis intelligere solum essentialiter dicitur, quia non importat habitudinem
ad verbum procedens: sed Verbum personaliter dicitur, quia significat id quod
procedit: ipsum vero dicere dicitur notionaliter, quia importat habitudinem
principii Verbi ad Verbum ipsum. Ex parte autem voluntatis, praeter diligere et
amare, quae important habitudinem amantis ad rem amatam, non sunt aliqua
vocabula imposita, quae importent habitudinem ipsius impressionis vel
affectionis rei amatae, quae provenit in amante ex hoc quod amat, ad suum
principium, aut e converso. Et ideo, propter vocabulorum inopiam, huiusmodi
habitudines significamus vocabulis amoris et dilectionis; sicut si Verbum
nominaremus intelligentiam conceptam, vel sapientiam genitam.
Sic igitur,
inquantum in amore vel dilectione non importatur nisi habitudo amantis ad rem
amatam, amor et diligere essentialiter dicuntur, sicut intelligentia et
intelligere. Inquantum vero his vocabulis utimur ad exprimendam habitudinem eius
rei quae procedit per modum amoris, ad suum principium, et e converso; ita quod
per amorem intelligatur amor procedens, et per diligere intelligatur spirare
amorem procedentem: sic Amor est nomen personae, et diligere vel amare est
verbum notionale, sicut dicere vel generare.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de caritate, secundum quod essentialiter sumitur in divinis, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod intelligere et velle et amare, licet significentur per modum actionum transeuntium in obiecta, sunt tamen actiones manentes in agentibus, ut supra dictum est; ita tamen quod in ipso agente important habitudinem quandam ad obiectum. Unde amor, etiam in nobis, est aliquid manes in amante, et verbum cordis manens in dicente; tamen cum habitudine ad rem verbo expressam, vel amatam. Sed in Deo, in quo nullum est accidens, plus habet: quia tam Verbum quam Amor est subsistens. Cum ergo dicitur quod Spiritus Sanctus est amor Patris in Filium, vel in quidquam aliud, non significatur aliquid transiens in alium; sed solum habitudo amoris ad rem amatam; sicut et in Verbo importatur habitudo Verbi ad rem Verbo expressam.
Ad tertium dicendum quod Spiritus Sanctus dicitur esse nexus Patris et Filii, inquantum est Amor: quia, cum Pater amet unica dilectione se et Filium, et e converso, importatur in Spiritu Sancto, prout est Amor, habitudo Patris ad Filium, et e converso, ut amantis ad amatum. Sed ex hoc ipso quod Pater et Filius se mutuo amant, oportet quod mutuus Amor, qui est Spiritus Sanctus, ab utroque procedat. Secundum igitur originem, Spiritus Sanctus non est medius, sed tertia in Trinitate persona. Secundum vero praedictam habitudinem, est medius nexus duorum, ab utroque procedens.
Ad quartum dicendum quod, sicut Filio, licet intelligat, non tamen sibi competit, producere verbum, quia intelligere convenit ei ut Verbo procedenti; ita, licet Spiritus Sanctus amet, essentialiter accipiendo, non tamen convenit ei quod spiret amorem, quod est diligere notionaliter sumptum; quia sic diligit essentialiter ut Amor procedens, non ut a quo procedit amor.
Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto
1. Augustinus enim, in VII De Trin., probat quod Pater non est sapiens sapientia genita. Sed sicut Filius est sapientia genita, ita Spiritus Sanctus est Amor procedens, ut dictum est. Ergo Pater et Filius non diligunt se Amore procedente, qui est Spiritus Sanctus.
2. Praeterea, cum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, hoc verbum diligere aut sumitur essentialiter, aut notionaliter. Sed non potest esse vera secundum quod sumitur essentialiter; quia pari ratione posset dici quod Pater intelligit Filio. Neque etiam secundum quod sumitur notionaliter: quia pari ratione posset dici quod Pater et Filius spirant Spiritu Sancto, vel quod Pater generat Filio. Ergo nullo modo haec est vera, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto.
3. Praeterea, eodem amore Pater diligit Filium, et se, et nos. Sed Pater non diligit se Spiritu Sancto. Quia nullus actus notionalis reflectitur super principium actus: non enim potest dici quod Pater generat se, vel spirat se. Ergo etiam non potest dici quod diligat se Spiritu Sancto, secundum quod diligere sumitur notionaliter. Item, amor quo diligit nos, non videtur esse Spiritus Sanctus: quia importatur respectus ad creaturam, et ita ad essentiam pertinet. Ergo et haec est falsa, Pater diligit Filium Spiritu Sancto.
Sed contra est quod Augustinus dicit, VI De Trin., quod Spiritus Sanctus est quo Genitus a Generante diligitur, Genitoremque suum diligit.
Respondeo dicendum quod circa hanc quaestionem difficultatem affert quod, cum
dicitur, Pater diligit Filium Spiritu Sancto, cum ablativus construatur in
habitudine alicuius causae, videtur quod Spiritus Sanctus sit principium
diligendi Patri et Filio; quod est omnino impossibile. Et ideo quidam dixerunt
hanc esse falsam, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto. Et dicunt hanc
esse retractatam ab Augustino in suo simili, cum scilicet retractavit istam,
Pater est sapiens sapientia genita. Quidam vero dicunt quod est propositio
impropria; et est sic exponenda: Pater diligit Filium Spiritu Sancto, idest
amore essentiali, qui appropriatur Spiritu Sancto. Quidam vero dixerunt quod
ablativus iste construitur in habitudine signi: ut sit sensus, Spiritus Sanctus
est signum quod Pater diligat Filium, inquantum scilicet procedit ab eis ut
amor. Quidam vero dixerunt quod ablativus iste construitur in habitudine causae
formalis: quia Spiritus Sanctus est Amor, quo formaliter Pater et Filius se
invicem diligunt. Quidam vero dixerunt quod construitur in habitudine effectus
formalis. Et isti propinquius ad veritatem accesserunt.
Unde ad huius
evidentiam, sciendum est quod, cum res communiter denominentur a suis formis,
sicut album ab albedine, et homo ab humanitate, omne illud a quo aliquid
denominatur, quantum ad hoc habet habitudinem formae. Ut si dicam, iste est
indutus vestimento, iste ablativus construitur in habitudine causae formalis,
quamvis non sit forma. Contingit autem aliquid denominari per id quod ab ipso
procedit, non solum sicut agens actione; sed etiam sicut ipso termino actionis,
qui est effectus, quando ipse effectus in intellectu actionis includitur.
Dicimus enim quod ignis est calefaciens calefactione, quamvis calefactio non sit
calor, qui est forma ignis, sed actio ab igne procedens: et dicimus quod arbor
est florens floribus, quamvis flores non sint forma arboris, sed quidam effectus
ab ipsa procedentes.
Secundum hoc ergo dicendum quod, cum diligere in divinis
dupliciter sumatur, essentialiter scilicet et notionaliter; secundum quod
essentialiter sumitur, sic Pater et Filius non diligunt se Spiritu Sancto, sed
essentia sua. Unde Augustinus dicit, in XV De Trin.: Quis audet dicere Patrem
nec se nec Filium nec Spiritum Sanctum Sanctum diligere nisi per Spiritum
Sanctum? Et secundum hoc procedunt primae opiniones. Secundum vero quod
notionaliter sumitur, sic diligere nihil est aliud quam spirare amorem; sicut
dicere est producere verbum, et florere est producere flores. Sicut ergo dicitur
arbor florens floribus, ita dicitur Pater dicens Verbo vel Filio, se et
creaturam: et Pater et Filius dicuntur diligentes Spiritu Sancto, vel Amore
procedente, et se et nos.
Ad primum ergo dicendum quod esse sapientem vel intelligentem in divinis non sumitur nisi essentialiter: et ideo non potest dici quod Pater sit sapiens vel intelligens Filio. Sed diligere sumitur non solum essentialiter, sed etiam notionaliter. Et secundum hoc, possumus dicere quod Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod, quando in intellectu alicuius actionis importatur determinatus effectus, potest denominari principium actionis et ab actione et ab effectu; sicut possumus dicere quod arbor est florens floritione, et floribus. Sed quando in actione non includitur determinatus effectus, tunc non potest principium actionis denominari ab effectu, sed solum ab actione: non enim dicimus quod arbor producit florem flore, sed productione floris. In hoc igitur quod dico spirat vel generat, importatur actus notionalis tantum. Unde non possumus dicere quod Pater spiret Spiritu Sancto, vel generet Filio. Possumus autem dicere quod Pater dicit Verbo, tanquam persona procedente, et dicit dictione, tanquam actu notionali: quia dicere importat determinatam personam procedentem, cum dicere sit producere verbum. Et similiter diligere, prout notionaliter sumitur, est producere amorem. Et ideo potest dici quod Pater diligit Filium Spiritu Sancto, tanquam persona procedente, et ipsa dilectione, tanquam actu notionali.
Ad tertium dicendum quod Pater non solum Filium, sed etiam se et nos diligit Spiritu Sancto. Quia, ut dictum est, diligere, prout notionaliter sumitur, non solum importat productionem divinae personae, sed etiam personam productam per modum amoris, qui habet habitudinem ad rem dilectam. Unde, sicut Pater dicit se et omnem creaturam Verbo quod genuit, inquantum Verbum genitum sufficienter repraesentat Patrem et omnem creaturam; ita diligit se et omnem creaturam Spiritu Sancto, inquantum Spiritus Sanctus procedit ut amor bonitatis primae, secundum quam Pater amat se et omnem creaturam. Et sic etiam patet quod respectus importatur ad creaturam et in Verbo et in Amore procedente, quasi secundario; inquantum scilicet veritas et bonitas divina est principium intelligendi et amandi omnem creaturam.
St. Thomas Aquinas |