PROSLOGION
Prooemium
Postquam opusculum quoddam velut exemplum meditandi de ratione
fidei cogentibus me precibus quorundam fratrum, in persona alicuius
tacite secum ratiocinando quae nesciat investigantis edidi: considerans
illud esse multorum concatenatione contextum argumentorum, coepi
mecum quaerere, si forte posset inveniri unum argumentum, quod
nullo alio ad se probandum quam se solo indigeret, et solum ad
astruendum quia Deus vere est, et quia est summum bonum nullo
alio indigens, et quo omnia indigent ut sint et ut bene sint,
et quaecumque de divina credimus substantia, sufficeret.
Ad quod cum saepe studioseque cogitationem converterem, atque
aliquando mihi videretur iam posse capi quod quaerebam, aliquando
mentis aciem omnino fugeret: tandem desperans volui cessare velut
ab inquisitione rei, quam inveniri esset impossibile. Sed cum
illam cogitationem, ne mentem meam frustra occupando ab aliis,
in quibus proficere possem, impediret, penitus a me vellem excludere:
tunc magis ac magis nolenti et defendenti se coepit cum importunitate
quadem ingerere. Cum igitur quadam die vehementer eius importunitati
resistendo fatigarer, in ipso cogitationum conflictu sic se obtulit
quod desperaveram, ut studiose cogitationem amplecterer, quam
sollicitus repellebam.
Aestimans igitur quod me gaudebam invenisse, si scriptum esset,
alicui legenti placiturum, de hoc ipso et de quibusdam aliis sub
persona conantis erigere mentem suam ad contemplandum Deum et
quaerentis intelligere quod credit, subditum scripsi opusculum.
Et quoniam nec istud nec illud, cuius supra memini, dignum libri
nomine aut cui auctoris praeponeretur nomen iudicabam, nec tamen
eadem sine aliquo titulo, quo aliquem, in cuius manus veniret,
quodam modo ad se legendum invitarent, dimittenda putabam: unicuique
suum dedi titulum, ut prius Exemplum meditandi de ratione fidei,
et sequens Fides quaerens intellectum diceretur. Sed cum iam a
pluribus cum his titulis utrumque transcriptum esset, coegerunt
me plures, et maxime reverendus archiepiscopus Lugdunensis, Hugo
nomine, fungens in Gallia legatione Apostolica qui mihi hoc ex
Apostolica praecepit auctoritate, ut nomen meum illis praescriberem.
Quod ut aptius fieret, illud quidem Monologion, id est soliloquium,
istud vero Proslogion, id est alloquium, nominavi.
1 Excitatio mentis ad contemplandum Deum
Eia, nunc homuncio, fuge paululum occupationes tuas, absconde
te modicum a tumultuosis cogitationibus tuis Abice nunc onerosas
curas, et postpone laboriosas distentiones tuas. Vaca aliquantulum
Deo, et requiesce aliquantulum in eo. "Intra in cubiculum"
[Mt 6,6] mentis tuae, exclude omnia praeter Deum et quae
te iuvent ad quaerendum eum, et "clauso ostio" [Mt
6,6] quaere eum. Dic nunc, totum "cor meum", dic
nunc Deo: "Quaero vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiro"
[Ps 26,8].
Eia nunc ergo tu, Domine Deus meus, doce cor meum ubi et quomodo
quaerat ubi et quomodo te inveniat. Domine, si hoc non es, ubi
te quaeram absentem? Si autem ubique es, Cur non video praesentem?
Sed certe habitas "lucem inaccessibilem" [1 Tim
6,16]. Et ubi est lux inaccessibilis? Aut quomodo accedam
ad lucem inaccessibilem? Aut quis ducet et inducet in illam, ut
videam te in illa? Deinde quibus signis, qua facie te quaeram?
Numquam te vidi, Domine Deus meus, non novi faciem tuam. Quid
faciet, altissime Domine, quid faciet iste tuus longinquus exsul?
Quid faciet servus tuus, anxius amore tui et longe "proiectus
a facie tua" [Ps 50,13]? Anhelat videre te et nimis
abest illi facies tua. Accedere ad te desiderat et inaccessibilis
est habitatio tua. Invenire te cupit et nescit locum tuum. Quaerere
te affectat et ignorat vultum tuum. Domine, Deus meus es et Dominus
meus es et numquam te vidi. Tu me fecisti et refecisti et omnia
bona tu mihi contulisti et nondum novi te. Denique ad te videndum
factus sum et nondum feci, propter quod factus sum.
O misera sors hominis, cum hoc perdidit, ad quod factus est! O
durus et dirus casus ille! Heu, quid perdidit et quid invenit,
quid abscessit et quid remansit! Perdidit beatitudinem, ad quam
factus est, et invenit miseriam, propter quod factus non est.
Abscessit, sine quo nihil felix est, et remansit, quod per se
non nisi miserum est. "Manducabat tunc homo panem angelorum"[Ps
77,25], quem nunc esurit manducat nunc "panem dolorum"
[Ps 126,2], quem tunc nesciebat. Heu publicus luctus
hominum, universalis planctus filiorum Adae! Ille ructabat saturitate
nos suspiramus esurie. Ille abundabat nos mendicamus. Ille feliciter
tenebat et misere deseruit nos infeliciter egemus et miserabiliter
desideramus. et heu, vacui remanemus! Cur non nobis custodivit,
cum facile posset, quo tam graviter careremus? Quare sic nobis
obseravit lucem et obduxit nos tenebris? Ut quid nobis abstulit
vitam et inflixit mortem? Aerumnosi, unde sumus expulsi, quo sumus
impulsi! Unde praecipitati, quo obruti! A patria in exsilium,
a visione Dei in caecitatem nostram. A iucunditate immortalitatis
in amaritudinem et horrorem mortis. Misera mutatio! De quanto
bono in quantum malum! Grave damnum, gravis dolor, grave totum!
Sed heu me miserum, unum de aliis miseris filiis Evae elongatis
a Deo! quid incepi, quid effeci? Quo tendebam, quo deveni? Ad
quid aspirabam, in quibus suspiro? "Quaesivi bona et ecce
turbatio" [Ps 121,9; Jer 14,19]! Tendebam in Deum
et offendi in me ipsum. Requiem quaerebam in secreto meo et
"tribulationem et dolorem inveni" [Ps 114,3]
in intimis meis. Volebam ridere a gaudio mentis meae et cogor
"rugire a gemitu cordis mei" [Ps 37,9]. Sperabatur laetitia et ecce, unde densentur suspiria!
Et o "tu, Domine, usquequo? Usquequo, Domine, oblivisceris
nos, usquequo avertis faciem tuam a nobis"? Quando "respicies
et exaudies" nos? Quando "illuminabis oculos" nostros
et "ostendes" [Ps 6,4; Ps 12,1-4] nobis "faciem
tuam" [Ps 79,4.8]? Quando restitues te nobis? Respice,
Domine, exaudi, illumina nos, ostende nobis teipsum. Restitue
te nobis, ut bene sit nobis, sine quo tam male est nobis. Miserare
labores et conatus nostros ad te, qui nihil valemus sine te. Invita
nos, "adiuva" nos [Ps 78,9]. Obsecro, Domine,
ne desperem suspirando, sed respirem sperando. Obsecro, Domine,
amaricatum est cor meum sua desolatione, indulca illud tua consolatione.
Obsecro, Domine, esuriens incepi quaerere te, ne desinam ieiunus
de te. Famelicus accessi, ne recedam impastus. Pauper veni ad
divitem, miser ad misericordem, ne redeam vacuus et contemptus.
Et si "antequam comedam, suspiro" [Iob 3,24],
da vel post suspiria quod comedam. Domine, incurvatus non possum
nisi deorsum aspicere; erige me, ut possim sursum intendere. "Iniquitates
meae supergressae caput meum" obvolvunt me, "et sicut
onus grave" [Ps 37,5] gravant me. Evolve me, exonera
me, ne "urgeat puteus" earum "os suum super me"
[Ps 68,16]. Liceat mihi suspicere lucem tuam, vel de
longe, vel de profundo. Doce me quaerere te et ostende te quaerenti;
quia nec quaerere te possum, nisi tu doceas, nec invenire, nisi
te ostendas. Quaeram te desiderando, desiderem quaerendo. Inveniam
amando, amem inveniendo.
Fateor, Domine, et gratias ago, quia creasti in me hanc "imaginem
tuam" [Gen 1,27], ut tui memor te cogitem, te amem.
Sed sic est abolita attritione vitiorum, sic offuscata fumo peccatorum,
ut non possit facere, ad quod facta est, nisi tu renoves et reformes
eam. Non tento, Domine, penetrare altitudinem tuam, quia nullatenus
comparo illi intellectum meum; sed desidero aliquatenus intelligere
veritatem tuam, quam credit et amat cor meum. Neque enim quaero
intelligere ut credam, sed credo ut intelligam. Nam et hoc credo:
quia "nisi credidero, non intelligam" [Is 7,9].
Ergo Domine, qui das fidei intellectum, da mihi, ut, quantum scis
expedire, intelligam, quia es sicut credimus, et hoc es quod credimus.
Et quidem credimus te esse aliquid quo nihil maius cogitari possit.
An ergo non est aliqua talis natura, quia "dixit insipiens
in corde suo: non est Deus" [Ps 13,1; 52,1]? Sed
certe ipse idem insipiens, cum audit hoc ipsum quod dico: 'aliquid
quo maius nihil cogitari potest', intelligit quod audit; et quod
intelligit, in intellectu eius est, etiam si non intelligat illud
esse. Aliud enim est rem esse in intellectu, alium intelligere
rem esse. Nam cum pictor praecogitat quae facturus est, habet
quidem in intellectu, sed nondum intelligit esse quod nondum fecit.
Cum vero iam pinxit, et habet in intellectu et intelligit esse
quod iam fecit. Convincitur ergo etiam insipiens esse vel in intellectu
aliquid quo nihil maius cogitari potest, quia hoc, cum audit,
intelligit, et quidquid intelligitur, in intellectu est.
Et certe id quo maius cogitari nequit, non potest esse in solo
intellectu. Si enim vel in solo intellectu est, potest cogitari
esse et in re; quod maius est. Si ergo id quo maius cogitari non
potest, est in solo intellectu: id ipsum quo maius cogitari non
potest, est quo maius cogitari potest. Sed certe hoc esse non
potest. Existit ergo procul dubio aliquid quo maius cogitari non
valet, et in intellectu et in re.
3 Quod non possit cogitari non esse
Quod utique sic vere est, ut nec cogitari possit non esse. Nam
potest cogitari esse aliquid, quod non possit cogitari non esse;
quod maius est quam quod non esse cogitari potest. Quare si id
quo maius nequit cogitari, potest cogitari non esse: id ipsum
quo maius cogitari nequit, non est id quo maius cogitari nequit;
quod convenire non potest. Sic ergo vere est aliquid quo maius
cogitari non potest, ut nec cogitari possit non esse.
Et hoc es tu, Domine Deus noster. Sic ergo vere es, Domine, Deus
meus, ut nec cogitari possis non esse. Et merito. Si enim aliqua
mens posset cogitare aliquid melius te, ascenderet creatura super
creatorem et iudicaret de creatore; quod valde est absurdum. Et
quidem quidquid est aliud praeter te solum, potest cogitari non
esse. Solus igitur verissime omnium et ideo maxime omnium habes
esse, quia quidquid aliud est, non sic vere, et idcirco minus
habet esse. Cur itaque "dixit insipiens in corde suo: non
est Deus" [Ps 13,1; 52,1], cum tam in promptu sit
rationali menti te maxime omnium esse? Cur, nisi quia stultus
et insipiens?
4 Quomodo insipiens dixit in corde, quod cogitari non potest
Verum quomodo dixit in corde quod cogitare non potuit; aut quomodo
cogitare non potuit quod dixit in corde, cum idem sit dicere in
corde et cogitare? Quod si vere, immo quia vere et cogitavit,
quia dixit in corde, et non dixit in corde, quia cogitare non
potuit: non uno tantum modo dicitur aliquid in corde et cogitatur.
Aliter enim cogitatur re, cum vox eam significans cogitatur, aliter
cum id ipsum quod res est intelligitur. Illo itaque modo potest
cogitari Deus non esse, isto vero minime. Nullus quippe intelligens
id quod Deus est, potest cogitare quia Deus non est, licet haec
verba dicat in corde, aut sine ulla aut cum aliqua extranea significatione.
Deus enim est id quo maius cogitari non potest. Quod qui bene
intelligit, utique intelligit id ipsum sic esse, ut nec cogitatione
queat non esse. Qui ergo intelligit sic esse Deum, nequit eum
non esse cogitare.
Gratias tibi, bone Domine, gratias tibi, quia quod prius credidi
te donante, iam sic intelligo te illuminante, ut, si te esse nolim
credere, non possim non intelligere.
5 Quod Deus sit quidquid melius est esse quam non esse: et
solus existens per se omnia alia faciat de nihilo
Quid igitur es. Domine Deus, quo nil maius valet cogitari? Sed
quid es, nisi id quod summum omnium solum existens per seipsum,
omnia alia fecit de nihilo? Quidquid enim hoc non est, minus est
quam cogitari possit. Sed hoc de te cogitari non potest. Quod
ergo bonum deest summo bono, per quod est omne bonum? Tu es itaque
iustus, verax, beatus, et quidquid melius est esse quam non esse.
Melius namque est esse iustum quam non iustum, beatum quam non
6 Quomodo sit sensibilis, cum non sit corpus
Verum cum melius sit esse sensibilem, omnipotentem, misericordem,
impassibilem quam non esse: quomodo es sensibilis, si non es corpus;
aut omnipotens, si omnia non potes; aut misericors simul et impassibilis?
Nam si sola corporea sunt sensibilia, quoniam sensus circa corpus
et in corpore sunt: quomodo es sensibilis, cum non sis corpus,
sed summus spiritus, qui corpore melior est?
Sed si sentire non nisi cognoscere aut non nisi ad cognoscendum
est qui enim sentit cognoscit secundum sensuum proprietatem,
ut per visum colores, per gustum sapores : non inconvenienter
dicitur aliquo modo, sentire quidquid aliquo modo cognoscit. Ergo,
Domine, quamvis non sis corpus, vere tamen eo modo summe sensibilis
es, quo summe omnia cognoscis, non quo animal corporeo sensu cognoscit.
7 Quomodo sit omnipotens, cum multa non possit
Sed et omnipotens quomodo es, si omnia non potes? Aut si non potes
corrumpi nec mentiri nec facere verum esse falsum, ut quod factum
est non esse factum, et plura similiter: quomodo potes omnia?
An haec posse non est potentia, sed impotentia? Nam qui haec potest
quod sibi non expedit et quod non debet potest. Quae quanto magis
potest, tanto magis adversitas et perversitas possunt in illum
et ipse minus contra illas. Qui ergo sic potest, non potentia
potest, sed impotentia. Non enim ideo dicitur posse, quia ipse
possit, sed quia sua impotentia facit aliud in se posse; sive
aliquo alio genere loquendi, sicut multa improprie dicuntur. Ut
cum ponimus 'esse' pro 'non esse', et 'facere' pro eo quod est
'non facere', aut pro 'nihil facere'. Nam saepe dicimus ei, qui
rem aliquam esse negat: sic est, quemadmodum dicis esse; cum magis
proprie videatur dici: sic non est quemadmodum dicis non esse.
Item dicimus: iste sedet, sicut ille facit, aut: iste quiescit,
sicut ille facit; cum 'sedere' sit quiddam non facere et 'quiescere'
sit nihil facere. Sic itaque, cum dicitur habere potentiam faciendi
aut patiendi quod sibi non expedit aut quod non debet, impotentia
intelligitur per potentiam; quia quo plus habet hanc potentiam,
eo adversitas et perversitas in illum sunt potentiores, et ille
contra eas impotentior. Ergo, Domine Deus, inde verius et omnipotens,
quia nihil potes per impotentiam, et nihil potest contra te.
8 Quomodo sit misericors et impassibilis
Sed et misericors simul et impassibilis quomodo es? Nam si es
impassibilis, non compateris; si non compateris, non est tibi
miserum cor ex compassione miseri, quod est esse misericordem.
At si non es misericors, unde miseris est tanta consolatio?
Quomodo ergo es et non es misericors, Domine, nisi quia es misericors
secundum nos, et non es secundum te? Es quippe secundum nostrum
sensum, et non es secundum tuum. Etenim cum tu respicis nos miseros,
nos sentimus misericordis effectum, tu non sentis affectum. Et
misericors es igitur, quia misericors salvas et peccatoribus tuis
parcis; et misericors non es, quia nulla miseriae compassione
afficeris.
9 Quomodo totus iustus es et summe iustus parcat malis, et
quod iuste misereatur malis
Verum malis quomodo parcis, si es totus iustus et summe iustus?
Quomodo enim totus et summe iustus facit aliquid non iustum? Aut
quae iustitia est merenti mortem aeternam dare vitam sempiternam?
Unde ergo, bone Deus, bone bonis et malis, unde tibi salvare malos,
si hoc non est iustum, et tu facis aliquid non iustum?
An quia bonitas tua est incomprehensibilis, latet hoc in "luce
inaccessibili quam habitas" [1 Tim 6,16]? Vere in
altissimo et secretissimo bonitatis tuae latet fons, unde manat
fluvius misericordiae tuae. Nam cum totus et summe iustus sis,
tamen idcirco etiam malis benignus es, quia totus summe bonus
es. Minus namque bonus esses, si nulli malo esses benignus. Melior
est enim qui et bonis et malis bonus est, quam qui bonis tantum
est bonus. Et melior est, qui malis et puniendo et parcendo est
bonus, quam qui puniendo tantum. Ideo ergo misericors es, quia
totus et summe bonus es. Et cum forsitan videatur, cur bonis bona
et malis mala retribuas, illud certe penitus est mirandum, cur
tu totus iustus et nullo egens malis et reis tuis bona tribuas.
O altitudo bonitatis tuae, Deus! et videtur, unde sis misericors,
et non pervidetur. Cernitur, unde flumen manat, et non perspicitur
fons, unde nascatur. Nam et de plenitudine bonitatis est, quia
peccatoribus tuis pius es; et in altitudine bonitatis latet, qua
ratione hoc es. Etenim licet bonis bona et malis mala ex bonitate
retribuas, ratio tamen iustitiae hoc postulare videtur. Cum vero
malis bona tribuis: et scitur, quia summe bonus hoc facere voluit,
et mirum est, cur summe iustus hoc velle potuit.
O misericordia, de quam opulenta dulcedine et dulci opulentia
nobis profluis!
Nam etsi difficile sit intelligere, quomodo misericordia tua non
absit a tua iustitia, necessarium tamen est credere, quia nequamquam
adversatur quod exundat ex bonitate, quae nulla est sine iustitia,
immo vere concordat iustitiae. Nempe si misericors es, quia es
summe bonus, et summe bonus non es, nisi quia es summe iustus:
vere idcirco es misericors, quia summe iustus es.
Adiuva me, iuste et misericors Deus, cuius lucem quaero, adiuva
me, ut intelligam quod dico. Vere ergo ideo misericors es, .
Ergone misericordia tua nascitur ex iustitia tua? Ergone parcis
malis ex iustitia? Si sic est, Domine, si sic est, doce me quomodo
est. An quia iustum est te sic esse bonum, ut nequeas intelligi
melior, et sic potenter operari, ut non possis cogitari potentius?
Quid enim hoc iustius? Hoc utique non fieret, si esses bonus tantum
retribuendo et non parcendo, et si faceres de non bonis tantum
bonos et non etiam de malis. Hoc itaque modo iustum est ut parcas
malis, et ut facias bonos de malis. Denique quod non iuste fit,
non debet fieri; et quod non debet fieri, iniuste fit. Si ergo
non iuste malis misereris, non debes misereri; et si non debes
misereri, iniuste misereris. Quod si nefas est dicere, fas est
credere te iuste misereri malis.
10 Quomodo iuste puniat et iuste parcat malis
Sed iustum est, ut malos punias. Quid namque iustius, quam ut
boni bona et mali mala recipiant? Quomodo ergo et iustum est ut
malos punias, et iustum est ut malis parcas?
An alio modo iuste punis malos, et alio modo iuste parcis malis?
Cum enim punis malos, iustum est, quia illorum meritis convenit;
cum vero parcis malis, iustum est, non quia illorum meritis, sed
quia bonitati tuae condecens est. Nam parcendo malis ita iustus
es secundum te et non secundum nos, sicut misericors es secundum
nos et non secundum te. Quoniam salvando nos, quos iuste perderes,
sicut misericors es, non quia tu sentias affectum, sed quia nos
sentimus effectum: ita iustus es, non quia nobis reddas debitum,
sed quia facis quod decet te summe bonum. Sic itaque sine repugnantia
iuste punis et iuste parcis.
11 Quomodo universae viae Domini misericordia et veritas,
et tamen iustus Dominus in omnibus viis suis
Sed numquid etiam non est iustum secundum te, Domine, ut malos
punias? Iustum quippe est te sic esse iustum, ut iustior nequeas
cogitari. Quod nequaquam esses, si tantum bonis bona et non malis
mala redderes. Iustior enim est qui et bonis et malis, quam qui
bonis tantum merita retribuit. Iustum igitur est secundum te,
iuste et benigne Deus, et cum punis et cum parcis. Vere igitur
"universae viae Domini misericordia et veritas" et tamen
"iustus Dominus in omnibus viis suis" [Ps 22,10;
144,17]. Et utique sine repugnantia; quia quos vis punire,
non est iustum salvari, et quibus vis parcere, non est iustum
damnari. Nam id solum iustum est quod vis et non iustum quod non
vis. Sic ergo nascitur de iustitia tua misericordia tua, quia
iustum est te sic esse bonum, ut et parcendo sis bonus. Et hoc
est forsitan, cur summe iustus potest velle bona malis. Sed si
utcumque capi potest, cur malos potes velle salvare: illud certe
nulla ratione comprehendi potest, cur de similibus malis hos magis
salves quam illos per summam bonitatem, et illos magis damnes
quam istos per summam iustitiam.
Sic ergo vere es sensibilis, omnipotens, misericors et impassibilis,
quemadmodum vivens, sapiens, bonus, beatus, aeternus, et quidem
melius esse quam non esse.
12 Quod Deus sit ipsa vita qua vivit, et sic de similibus
Sed certe quidquid es, non per aliud es quam per teipsum. Tu es
igitur ipsa vita qua vivis, et sapientia qua sapis, et bonitas
ipsa qua bonis et malis bonus es; et ita de similibus.
13 Quomodo solus sit incircumscriptus et aeternus, cum alii
spiritus sint incircumscripti et aeterni
Sed omne quod clauditur aliquatenus loco et tempore, minus est
quam nulla lex loci aut temporis coercet. Quoniam ergo maius te
nihil est, nullus locus aut tempus te cohibet, sed ubique et semper
es. Quod quia de te solo dici potest, tu solus incircumscriptus
es et aeternus. Quomodo igitur dicuntur et alii spiritus incircumscripti
et aeterni?
Et quidem solus es aeternus, quia solus omnium, sicut non desinis,
sic non incipis esse. Sed solus quomodo es incircumscriptus? An
creatus spiritus ad te collatus est circumscriptus, ad corpus
vero incircumscriptus? Nempe omnino circumscriptum est, quod cum
alicubi totum est, non potest simul esse alibi; quod de solis
corporeis cernitur. Incircumscriptum vero, quod simul est ubique
totum; quod de te solo intelligitur. Circumscriptum autem simul
et incircumscriptum est, quod, cum alicubi sit totum, potest simul
esse totum alibi, non tamen ubique; quod de creatis spiritibus
cognoscitur. Si enim non esset anima tota in singulis membris
sui corporis, non sentiret tota in singulis. Tu ergo, domine,
singulariter es incircumscriptus et aeternus, et tamen et alii
spiritus sunt incircumscripti et aeterni.
14 Quomodo et cur videtur et non videtur Deus a quaerentibus
eum
An invenisti, anima mea, quod quaerebas? Quaerebas Deum et invenisti
eum esse quiddam summum omnium, quo nihil melius cogitari potest;
et hoc esse ipsam vitam, lucem, sapientiam, bonitatem, aeternam
beatitudinem et beatam aeternitatem; et hoc esse ubique et semper.
Nam si non invenisti Deum tuum: quomodo est ille hoc quod invenisti,
et quod illum tam certa veritate et vera certitudine intellexisti?
Si vero invenisti: quid est, quod non sentis quod invenisti? Cur
non te sentit, Domine Deus, anima mea, si invenit te?
An non invenit, quem invenit esse lucem et veritatem? Quomodo
namque intellexit hoc, nisi videndo lucem et veritatem? Aut potuit
omnino aliquid intelligere de te, nisi per "lucem tuam et
veritatem tuam" [Ps 42,3]? Si ergo vidit lucem et
veritatem, vidit te. Si non vidit te, non vidit lucem nec veritatem.
An et veritas et lux est quod vidit, et tamen nondum te vidit,
quia vidit te aliquatenus, sed non vidit te "sicuti es"
[1 Joh 3,2]?
Domine Deus meus, formator et reformator meus, dic desideranti
animae meae, quid aliud es, quam quod vidit, ut pure videat quod
desiderat. Intendit se ut plus videat, et nihil videt ultra hoc
quod vidit, nisi tenebras; immo non videt "tenebras, quae
nullae sunt in te" [1 Joh 1,5], sed videt se non
plus posse videre propter tenebras suas. Cur hoc, Domine cur
hoc? Tenebratur oculus eius infirmitate sua, aut reverberatur
fulgore tuo? Sed certe et tenebratur in se, et reverberatur a
te. Utique et obscuratur sua brevitate, et obruitur tua immensitate.
Vere et contrahitur angustia sua, et vincitur amplitudine tua.
Quanta namque est lux illa, de qua micat omne verum. quod rationali
menti lucet! Quam ampla est illa veritas, in qua est omne quod
verum est et extra quam non nisi nihil et falsum est! Quam immensa
est, quae uno intuitu videt, quaecumque facta sunt, et a quo et
per quem et quomodo de nihilo facta sunt! Quid puritatis, quid
simplicitatis, quid certitudinis et splendoris ibi est! Certe
plus quam a creatura valeat intelligi.
15 Quod maior sit quam cogitari possit
Ergo, Domine, non solum es quo maius cogitari nequit, sed es quiddam
maius quam cogitari possit. Quoniam namque valet cogitari esse
aliquid huiusmodi: si tu non es hoc ipsum, potest cogitari aliquid
maius te; quod fieri nequit.
16 Quod haec sit lux inaccessibilis, quam inhabitat
Vere, Domine, haec est "lux inaccessibilis, in qua habitas"
[1 Tim 6,16]. Vere enim non est aliud quod hanc penetret,
ut ibi te pervideat. Vere ideo hanc non video, quia nimia mihi
est; et tamen quidquid video, per illam video, sicut infirmus
oculus quod videt, per lucem solis videt, quam in ipso sole nequit
aspicere. Non potest intellectus meus ad illam. Nimis fulget,
non capit illam, nec suffert oculus animae meae diu intendere
in illam. Reverberatur fulgore, vincitur amplitudine, obruitur
immensitate, confunditur capacitate. O summa et inaccessibilis
lux, o tota et beata veritas, quam longe es a me, qui tam prope
tibi sum! Quam remota es a conspectu meo, qui sic praesens sum
conspectui tuo! Ubique es tota praesens et non te video. "In
te moveor et in te sum" [Apg 17,28] et ad te non
possum accedere. Intra me et circa me es et non te sentio.
17 Quod in Deo sit harmonia, odor, sapor, lenitas, pulchritudo
suo ineffabili modo
Adhuc lates, Domine, animam meam in luce et beatitudine tua, et
idcirco versatur illa adhuc in tenebris et miseria sua. Circumspicit
enim et non videt pulchritudinem tuam. Auscultat et non audit
harmoniam tuam. Olfacit et non percipit odorem tuum. Gustat
et non cognoscit saporem tuum. Palpat et non sentit lenitatem
tuam. Habes enim haec, Domine Deus, in te tuo ineffabili modo,
qui ea dedisti rebus a te creatis suo sensibili modo; sed obriguerunt,
sed obstupuerunt, sed obstructi sunt sensus animae meae vetusto
languore peccati
18 Quod in Deo nec in aeternitate eius, quae ipse est, nullae
sint partes
Et iterum "ecce turbatio" [Jer 14,19] ecce
iterum obviat maeror et luctus quaerenti "gaudium et laetitiam"
[Ps 50,10]! Sperabat iam anima mea satietatem et ecce
iterum obruitur egestate! Affectebam iam comedere et ecce magis
esurire! Conabar assurgere ad lucem Dei et recidi in tenebras
meas. Immo non modo cecidi in eas, sed sentio me involutum in
eis. Ante cecidi, quam "conciperet me mater mea". Certe
in illis "conceptus sum" [Ps 50,7], et cum
earum obvolutione natus sum. Olim certe in illo omnes cecidimus,
"in quo omnes peccavimus" [Röm 5,12].
In illo omnes perdidimus, qui facile tenebat et male sibi et nobis
perdidit, quod cum volumus, quaerere nescimus; cum quaerimus,
non invenimus; cum invenimus, non est quod quaerimus. Adiuva me
tu "propter bonitatem tuam, Domine" [Ps 24,7].
"Quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram; ne
avertas faciem tuam a me" [Ps 26,8f]. Releva me
de me ad te. Munda, sana, acue, "illumina"[Ps 12,4]
oculum mentis meae, "ut intueatur te" [Hld 6,12].
Recolligat vires suas anima mea, et toto intellectu iterum intendat
in te, Domine.
Quid es, Domine, quid es, quid te intelliget cor meum? Certe vita
es, sapientia es, veritas es, bonitas es, beatitudo es, aeternitas
es, et omne verum bonum es. Multa sunt haec, non potest angustus
intellectus meus tot uno simul intuitu videre, ut omnibus simul
delectetur. Quomodo ergo, Domine, es omnia haec? An sunt partes
tui, aut potius unumquodque horum est totum quod es? Nam quidquid
partibus est iunctum, non est omnino unum, sed quodam modo plura
et diversum a seipso, et vel actu vel intellectu dissolvi potest;
quae aliena sunt a te, quo nihil melius cogitari potest. Nullae
igitur partes sunt in te, Domine, nec es plura, sed sic es unum
quiddam et idem tibi ipsi, ut in nullo tibi ipsi sis dissimilis;
immo tu es ipsa unitas, nullo intellectu divisibilis. Ergo vita
et sapientia et reliqua non sunt partes tui, sed omnia sunt unum,
et unumquodque horum est totum quod es, et quod sunt reliqua omnia.
Quoniam ergo nec tu habes partes nec tua aeternitas, quae tu es:
nusquam et numquam est pars tua aut aeternitatis tuae, sed ubique
totus es, et aeternitas tua tota est semper.
19 Quod non sit in loco aut in tempore, sed omnia sint in
illo
Sed si per aeternitatem tuam fuisti et es et eris, et fuisse non
es futurum esse et esse non est fuisse vel futurum esse: quomodo
aeternitas tua tota est semper? An de aeternitate tua nihil praeterit,
ut iam non sit, nec aliquid futurum est, quasi nondum sit? Non
ergo fuisti heri aut eris cras, sed heri et hodie et cras es.
Immo nec heri nec hodie nec cras es, sed simpliciter es extra
omne tempus. Nam nihil aliud est heri et hodie et cras quam in
tempore; tu autem, licet nihil sit sine te, non es tamen in loco
aut tempore, sed omnia sunt in te. Nihil enim te continet, sed
tu contines omnia.
20 Quod sit ante et ultra omnia etiam aeterna
Tu ergo imples et complecteris omnia; tu es ante et ultra omnia.
Et quidem ante omnia es, quia "antequam fierent, tu es"
[Ps 89,2] Ultra omnia vero quomodo es? Qualiter enim
es ultra ea quae finem non habebunt?
An quia illa sine te nullatenus esse possunt, tu autem nullo modo
minus es, etiam si illa redeunt in nihilum? Sic enim quodam modo
es ultra illa. An etiam, quia illa cogitari possunt habere finem,
tu vero nequaquam? Nam sic illa quidem finem quodam modo, tu vero
nullo modo. Et certe quod nullo modo habet finem, ultra est quod
aliquo modo finitur. An hoc quoque modo transis omnia etiam aeterna,
quia tua et illorum aeternitas tota tibi praesens est, cum illa
nondum habeant de sua aeternitate quod venturum est, sicut iam
non habent quod praeteritum est? Sic quippe semper es ultra illa,
cum semper tibi sis praesens, seu cum illud semper tibi praesens,
ad quod illa nondum pervenerunt.
21 An hoc sit saeculum saeculi sive saecula saeculorum
An ergo hoc est saeculum saeculi sive saecula saeculorum? Sicut
enim saeculum temporum continet omnia temporalia, sic tua aeternitas
continet etiam ipsa saecula temporum. Quae saeculum quidem est
propter indivisibilem unitatem, saecula vero propter interminabilem
immensitatem. Et quamvis ita sis magnus, Domine, ut omnia sint
te plena et sint in te: sic tamen es sine omni spatio, ut nec
medium nec dimidium nec ulla pars sit in te.
22 Quod solus sis quod est et qui est
Tu solus ergo, Domine, es quod es, et tu es qui es. Nam quod aliud
est in toto et aliud in partibus, et in quo aliquid est mutabile,
non omnino est quod est. Et quod incepit a non esse et potest
cogitari non esse et, nisi per aliud subsistat, redit in non esse;
et quod habet fuisse quod iam non est, et futurum esse quod nondum
est: id non est proprie et absolute. Tu vero es quod es; quia
quidquid aliquando aut aliquo modo es, hoc totus et semper es.
Et tu es qui proprie et simpliciter es; quia nec habes fuisse
aut futurum esse, sed tantum praesens esse, nec potes cogitari
aliquando non esse. Et vita es et lux et sapientia et beatitudo
et aeternitas et multa huiusmodi bona, et tamen non es nisi unum
et summum bonum; tu, tibi omnino sufficiens, nullo indigens, quo
omnia indigent ut sint, et ut bene sint.
23 Quod hoc bonum sit pariter Pater et Filius et Spiritus
Sanctus: et hoc sit unum necessarium, quod est omne et totum et
solum bonum
Hoc bonum es tu, Deus Pater; hoc est Verbum tuum, id est Filius
tuus. Etenim non potest aliud quam quod es, aut aliquid maius
vel minus te esse in Verbo, quo te ipsum dicis; quoniam Verbum
tuum sic est verum, quomodo tu verax, et idcirco est ipsa Veritas
sicut tu, non alia quam tu; et sic es tu simplex, ut de te non
possit nasci aliud quam quod tu es. Hoc ipsum est Amor unus et
communis tibi et Filio tuo, id est Sanctus Spiritus ab utroque
procedens. Nam idem Amor non est impar tibi aut Filio tuo; quia
tantum amas te et illum, et ille te et seipsum, quantus es tu
et ille; nec est aliud a te et ab illo, quod dispar non est tibi
illi; nec de summa simplicitate potest procedere aliud, quam quod
est de quo procedit. Quod autem est singulus quisque, hoc est
tota Trinitas simul, Pater et Filius et Spiritus Sanctus; quoniam
singulus quisque non est aliud quam summe simplex unitas et summe
una simplicitas, quae nec multiplicari nec aliud et aliud esse
potest. "Porro unum est necessarium" [Lc 10,42].
Porro hoc est illud unum necessarium, in quo est omne bonum, immo
quod est omne et unum et totum et solum bonum.
24 Coniectatio, quale et quantum sit hoc bonum
Excita nunc, anima mea, et erige totum intellectum tuum, et cogita,
quantum potes, quale et quantum sit illud bonum. Si enim singula
bona delectabilia sunt, cogita intente quam delectabile sit illud
bonum, quod continet iucunditatem omnium bonorum; et non qualem
in rebus creatis sumus experti, sed tanto differentem, quanto
differt creator a creatura. Si enim bona est vita creata: quam
bona est vita creatrix? Sic iucunda est salus facta: quam iucunda
est salus, quae facit omnem salutem? Si amabilis est sapientia
in cognitione rerum conditarum: quam amabilis est sapientia, quae
omnia condidit ex nihilo? Denique si multae et magnae delectatione
sunt in rebus delectabilibus: qualis et quanta delectatio est
in illo, qui fecit ipsa delectabilia?
25 Quae et quanta bona fruentibus eo
O, qui hoc bono fruetur: quid illi erit et quid illi non erit!
Certe quidquid volet, erit, et quod nolet non erit. Ibi quippe
erunt bona corporis et animae, qualia "nec oculus vidit nec
auris audivit nec cor hominis" [1 Kor 2,9] cogitavit.
Cur ergo per multa vagaris, homuncio, quaerendo bona animae tuae
et corporis tui? Ama unum bonum, in quo sunt omnia bona et sufficit.
Desidera simplex bonum, quod est omne bonum et satis est. Quid
enim amas, caro mea, quid desideras, anima mea? Ibi est, ibi est
quidquid amatis, quidquid desideratis.
Si delectat pulchritudo: "fulgebunt iusti sicut sol"
[Mt 13,43] Si velocitas aut fortitudo aut libertas corporis,
cui nihil obsistere possit: "erunt similes angelis dei"
[Mt 22,30]; quia "seminatur corpus animale, et surget
corpus spirituale" [1 Kor 15,44], potestate utique,
non natura. Si longa et salubris vita: ibi est sana aeternitas
et aeterna sanitas; quia "iusti in perpetuum vivent et salus
iustorum a Domino" [Ps 36,39] Si satietas: satiabuntur,
"cum apparuerit gloria Dei" [Ps 16,15] Si ebrietas:
"inebriabuntur ab ubertate domus Dei"] Si melodia: ibi
angelorum chori concinunt sine fine Deo. Si quaelibet non immunda,
sed munda voluptas: "torrente voluptatis suae potabit eos"
[Ps 35,9] Deus.
Si sapientia: ipsa Dei sapientia ostendet eius seipsam. Si amicitia:
diligent Deum plus quam seipsos, et invicem tamquam seipsos, et
Deus illos plus quam illi seipsos; quia illi illum et se et incivem
per illum, et ille se et illos per seipsum. Si concordia: omnibus
illis erit una voluntas, quia nulla illis erit nisi sola Dei voluntas.
Si potestas: omnipotentes erunt suae voluntatis, ut Deus suae.
Nam sicut poterit Deus quod volet, per seipsum, ita poterunt illi
quod volent, per illum; quia sicut illi non aliud volent quam
quod ille, ita ille volet quidquid illi volent; et quod ille volet,
non poterit non esse. Si honor et divitiae: Deus suos "servos
bonos et fideles supra multa constituet" [Mt 25,21.23];
immo "filii Dei" et dii "vocabuntur" [Mt
5,9] et erunt; et ubi erit Filius eius, ibi erunt et illi,
"haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi" [Ps
81,6; Röm 8,17]. Si vera securitas: certe ita certi
erunt numquam et nullatenus ista vel potius bonum sibi defuturum,
sicut certi erunt se non sua sponte illud amissuros, nec dilectorem
Deum illud dilectoribus suis invitis ablaturum, nec aliquid Deo
potentius invitos Deum et illos separaturum.
Gaudium vero quale aut quantum est, ubi tale ac tantum bonum est?
Cor humanum, cor indigens, cor expertum aerumnas, immo obrutum
aerumnis: quantum gauderes, si his omnibus abundares? Interroga
intima tua, si capere possint gaudium suum de tanta beatitudine
sua. Sed certe, si quis alius, quem omnino sicut teipsum diligeres,
eandem beatitudinem haberet, duplicaretur gaudium tuum, quia non
minus gauderes pro eo quam pro teipso. Si vero duo vel tres vel
multo plures idipsum haberent, tantundem pro singulis quantum
pro teipso gauderes, si singulos sicut teipsum amares. Ergo in
illa perfecta caritate innumerabilium beatorum angelorum et hominum,
ubi nullus minus diliget alium quam seipsum, non aliter gaudebit
quisque pro singulis aliis quam pro seipso. Si ergo cor hominis
de tanto suo bono vix capiet gaudium suum: quomodo capax erit
tot et tantorum gaudiorum? Et utique, quoniam quantum quidque
diligit aliquem, tantum de bono eius gaudet: sicut in illa perfecta
felicitate unusquisque plus amabit sine comparatione Deum quam
se et omnes alios secum, ita plus gaudebit absque existimatione
de felicitate Dei quam de sua et omnium aliorum secum. Sed si
Deum sic diligent "toto corde, tota mente, tota anima"
[Mt 22,37], ut tamen totum cor, tota mens, tota anima
non sufficiat dignitate dilectionis: profecto sic gaudebunt "toto
corde, tota mente, tota anima", ut totum cor, tota mens,
tota anima non sufficiat plenitudini gaudii.
26 An hoc sit gaudium plenum quod promittit Dominus
Deus meus et Dominus meus, spes mea et gaudium cordis mei, dic
animae meae, si hoc est gaudium, de quo nobis dicis per Filium
tuum: "Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum"
[Joh 16,24] Inveni namque gaudium quoddam plenum, et
plus quam plenum. Pleno quippe corde, plena mente, plena anima,
pleno toto homine gaudio illo: adhuc supra modum superit gaudium.
Non ergo totum illud gaudium intrabit in gaudentes, sed toti gaudentes
intrabunt in gaudium. Dic, Domine, dic servo tuo intus in corde
suo, si hoc est gaudium in quod intrabunt servi tui, qui intrabunt
"in gaudium Domini sui" [Mt 25,21]. Sed gaudium
illud certe, quo gaudebunt electi tui, "nec oculus vidit,
nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit" [1 Kor
2,9] Nondum ergo dixi et cogitavi, Domine, quantum gaudebunt
illi beati tui. Utique tantum gaudebunt, quantum amabunt; tantum
amabunt, quantum cognoscent. Quantum te cognoscent, Domine, tunc,
et quantum amabunt? Certe "nec oculus vidit, nec auris audivit,
nec in cor hominis ascendit" [1 Kor 2,9] in hac
vita, quantum te cognoscent et amabunt in illa vita.
Oro, Deus, cognoscam te, amem te, ut gaudeam de te. Et si non
possum in hac vita ad plenum, vel proficiam in dies, usque dum
veniat illud ad plenum. Proficiat hic in me notitia tui et ibi
fiat plena; crescat amor tuus et ibi sit plenus, ut hic gaudium
meum sit in spe magnum, et ibi sit in re plenum. Domine, per Filium
tuum iubes, immo consulis petere et promittis accipere, "ut
gaudium nostrum plenum sit" [Joh 16,24]. Peto, Domine,
quod consulis "per admirabilem consiliarium" [Jes
9,6] nostrum; accipiam, quod promittis per veritatem tuam,
"ut gaudium meum plenum sit" [Joh 16,24]. Deus
verax, peto accipiam, "ut gaudium meum plenum sit" [Joh
16,24]. Meditetur interim inde mens mea, loquatur inde lingua
mea. Amet illud cor meum, sermonicetur os meum. Esuriat illud
omnia mea, sitiat caro mea, desideret tota substantia mea, donec
"intrem in gaudium Domini mei" [Mt 25,21],
qui est trinus et unus Deus "benedictus in saecula. Amen"
[Röm 1,25].
O immensitas bonitatis Dei, quo affectu amanda es peccatoribus!
Iustos enim salvas iustitia comitante;
istos vero liberas iustitia damnante.
Illos meritis adiuvantibus
istos meritis repugnantibus.
Illos bona, quae dedisti, cognoscendo,
istos mala, quae odisti, ignoscendo.
O immensa bonitas, quae sic omnem intellectum excedis,
veniat super me misericordia illa, quae de tanta opulentia tui
procedit!
Influat in me, quae profluit de te.
Parce per clementiam,
ne ulciscaris per iustitiam.
Index
References